Oratores Attici et quos sic vocant Sophistae opera et studio

발행: 1828년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ADVERSUS POLYCLEΜ. 701

Nonne irati mihi suissetis, meque delinquere putassetis ' Quod situm irati mihi fuissetis, quod navi diutius non praesuissem, nonne convenit ut nunc ab isto sumptus mihi exigatis, quos pro eo seci, qui navem a me non accepit ' eque vero mihi solum non suc- Cessisse, sed prius etiam cum Euripidi collega esset, atque inter ipso convenisset ut ex uterque men Se navigaret, cum Euripides abiisset ac tempus elapsum Sset, navem eum non accepiSSe hoc audito testimonio cognoscetiS.

TESTIMONIUM.

202쪽

ARGUMENTUM ORATIONIS DE CORONA PRAEFECTURAE NAVALIS.

ΜυLTIs et magnis rebus Athenienses urgentibus ad triremes complendas et marini imperii curam suscipiendam, decretum fit, ut qui primus e triremium praesectis navom instructam haberet, coronam acciperet qui autem ante pridie calendarum, hoc est Postremum diem mensis, navem ad vallum non perduxisset, vinciretur. Fuit autem id vallum structura portui praeposita ut et naves commodius appelli possent et nautae ibi larum haberent Apollodorus igitur F. Pasionis, qui navem primus eo Perdu erat, coronam accepit cum autem rursus Probati proposita esset, ut is etiam qui navem pulcherrime instruxisset coronaretur, eam quoque coronam Apollodorus

sibi vendicat.

DEMOSTHENIS

DE CORONA PRAEFECΤURAE AVALIS

1. 1 o qui plurimos defensores habet, patres conscripti, senatusconsulto Corona daretur, secors Sane eSSem, qui eam peterem, cum unus Cephisodotus mihi sit patrocinatus, istis complures. Νunc jussit populus quaestorem ei coronam dare qui triremem primus instruxerit id quod ego feci, proptereaque me en Se CorOnandum. Demiror autem istos qui triremi neglecta oratores Subornarunt, mihique illi videntur omnino a re aberrare, atque existimare, vos non iis qui ossicio fungantur habere gratiam, sed iis qui de eo glorientur; in quo non ita, ut ego, de vobis existimant. Atque ob eam ipsam rem aequum fuerit vos mihi lavere magis : ego enim vos meliores viros judico, quam isti J quum autem esSet, Athenienses, et justum, ut ii qui coronam a vobis tribui sibi volunt, ea se dignos esse ostenderent, non mihi maledicerent quod quando isti illo praetermisso faciunt, ostendam eo in utroque mentiri, tum in Semetipsis commendandis, tum in nobis insectandis, proserendo res a noStrum utriSque geStas. 2. Decreto a vobis saeto, quisquis ante pridie calendarum navem ad vallum non protraxisset, ut vinctus judici traderetur, et confirmato, ego protraX et eam ob rem corona sum a vobis donatus isti autem non protraxerunt, proinde inciri debuerunt. An non

igitur rem absurdissimam facietis, si eos qui tali mulcta se obligarunt coronabitis di armamenta p0rro, quae Publice praebenda sunt

203쪽

triremium praesectis, ego privatis Sumptibus comparaVi, ne e publico accepi quicquam isti autem vestris usi sunt, et de Suo in ea nihil erogarunt. Ac ne illud quidem dicere posSint, Se ante me conatos esse priusquam enim isti triremem vel attingerent, mea completa fuit quam compleri os omnes vidistis. Praeterea remigium comparavi praestantissimum pecuniae maxima vi erogata. Isti autem si nostro deterius habuissent, non esset mirandum nune prorsus nullum conduXerunt qui de impensarum magnitudine contendunt. Enimvero qui sequum est, eos, quum illa posterius TeSarSerint, nune quasi primi instruxissent, corona ornarii quidem existimo in ea sententia esse vos, ut me vel tacentem ju-Stissime coronandum censeatis solis autem istis ne Verba quidem esse de corona facienda, id jam ostendam. Unde id maxime perspicitur Τ Ex ipsis istorum lactis. Inita enim ratione qua Praese-Ctura navalis minimo Constaret, eam locarunt. Quid est autem iniquius, quam fugisse sumptus, eos vero honores qui propter illos decernuntur haberi sibi postulares et quo minus navis protracta Si Conductorem Culpare eorum vero quae probe administrata sunt

a vobis gratiam flagitare l3. Neque vero ex his duntaXat vobis jus spectandum est, sed ex iis etiam quae ipsi prius secistis, cum quidam eodem se quo isti modo

ges Sissent. Cum enim navali ab Alexandro praelio victi estis, tune iis trierarchis qui trierarchias locarant eam cladem OtisSimum acceptam referentes, eos in judicium curastis adducendos, cum hoc Praejudicio, prodidisse eos naves et ordinem deseruisseri cum Ari-Stophon accusaret, vos judicaretis : quod ni minor vestra fuisset iracundia illorum delicto, nihil obstitisset quo minus Ceiderentur. Cum autem isti sciant se in eodem ess cum illis delicto et crimine,

Supplicium apud vos meritum non exhorrescunt, Sed concionantur in alios seque coronari jubent. Atqui considerate, quae Obi constitisse vestri consilii ratio videri, possit, si ob eandem au Sam, alios paene damnasse capitis, alios coronis donasse, videaminii Neque vero e duntaxat facto peccabitis, sed tum etiam Si PO- testate data, talia acinora non plectetis. Non enim, cum VeStras opes perire sivistis, tum graviter est serendum : sed dum res vestrae Salvae Sunt, dum eos qui praesunt propter Sordes non eam illarum SuScipere curam perspicitis quam Oportebat. eque quisquam Ve-Strum hane orationem ut acerbam graviter erat, sed iis irascatur

qui culpam in se admiserunt: propter illos enim hoc fit Miror

autem ego, cum nautas desertores, quorum tricenas quisque drachmas duntaxat accipit, isti et vinciant et puniant, cur trierarchos qui classem deserunt, quorum tricens cuique minae pro primo ingreSSII mari numerantur, vos non eodem modo tractetis 8 itane si

Pauper aliquis inopia coactus peccarit, extremis suppliciis assicie -

204쪽

tur; sin dives propter sordes eadem commiserit, veniam OnSequetur Ubi autem aequalitas illa, et populare imperium apparebit, si vos ad hunc modum ista gubernabitis ΤΦ. Jam illud etiam absurdum mihi videtur, cum is qui contra

leges aliquid dixerit, si convincitur, tertia capitis parte mulctetur: illos qui contra leges non dixerunt, sed fecerunt, nullas dare poenas. Atqui Athenienses, omnes vos lateamini lenitate ista caeteros ad injuriam faciendam incitari. Sed, quandoquidem prodii, ea vos etiam quae hine oriuntur edocebo. 5. Si quis conducta trierarchia hinc solvit, omnes homines spoliat et depraedatur : et, cum emolumenta privatim percipiat, poenas illorum facinorum quilibet vestrum dat, solisque Vobis nuSquam Sine caduceo ire licet, propter institutas illorum Culpa et corporum et

bonorum Vestrorum comprehensiones. Quare Si qui rem Vere Consideret, eas triremes non pro vobiS, Sed Contra Os esse missa inveniet. Qui enim pro republica militat, eum non Sperare oportet Sede publico locupletatum iri, sed de privata re subventurum es Sereipublicae, si modo res vestrae erigendae sunt isti vero omnes in contraria sententia hinc solvunt. Proinde ea delicta quae ab illorum moribus proficiscuntur vestris damnis corriguntur. Neque vero horum quicquam fit temere. Dedistis enim hominibus improbis eam licentiam, ut si rapinas texerint, iis fruantur; sin deprehensi fuerint, veniam impetrent proinde iis qui honestate non ducuntur aciendi quidvis est concessa impunitas. Ac privatos quidem homines qui damno accepto sapiunt inconsideratos nominamus: Vos autem qui ne acceptis quidem malis sapitis, quo nomine quis

appelloti

6. Reliquum est, ut de advocatis etiam dicamus. Sic enim quidam sibi omnem quidvis et dicendi et agendi licentiam sumunt, ut, qui aliquando cum Aristophonte accusarunt et invecti sunt in eos qui trierarchias locarant, eorum nonnulli nunc istos coronari jubeant atque omnino ipsi nune Sese coarguant, ut qui aut tun illos per injuriam calumniati fuerint, aut nunc hisce mercedis causa patrocinentur ae gratificari vos jubent, quasi donationes nunengantur, non victoriae praemia, aut etiam quasi gratiam inire debeatis hujusmodi rebus apud eos qui vos negligunt, non iis, qui officio funguntur, a bonis viris gratia sit referenda.

7. Deinde usque adeo existimationis suae nullam rationem habent, et prae accipiendi studio aetera omnia Contemnunt, Ut non modo priora sua verba refellere nunc hisce concionibus audeant, sed ne nunc quidem ipsi sibi constent, qui cum nautas triremis esse oportere dicant proprio coronam accepturae, eos triremium praefectos qui se ab eo munere alienarunt nune coronari jubeant:

neque vero ullum istorum priorem instructum suisse dicunt, sed

205쪽

jubent nos communiter omnes coronari, cum non it ea decreti sententia. Tantum autem abest ut ista ego concedam, quantum abfui ut trierarchiam locarim : neque enim illud seram, neque hoc feci. Simulant sano se justitis et sequitati patrocinari sed vehementius Contendunt, quam vestrum aliquis gratuit saceret, perinde ac si mercedem mereri, non sententias dicere, eis conveniat. Deinde, non tanquam in communi civitate Versentur, Proptereaque Cuivis dicero liceat, sed tanquam id ipsi veluti privatum sacerdotium obtineant, si quis causam suam apud vos agit, quiritantur eumque audacem esse clamitant atque in eum stuporem Veniunt, ut putent, si quem qui semel apud vos verba fecerit impudentem Vocarint, fore ut ipsi in omni vita boni viri existimentur. Enimvero, et propter istorum conciones multa deteriora sunt; et per eos qui justitiam oppugnare non dubitant cuncta perierunt. Istis igitur patronis adscitis, cum scient tantam in promptu esse maledicendi eis materiam si quos convicium sacere juvet, tamen in contentionem

descendere et alicui maledicere non dubitant ii, quos impunitate contentos esse oportebat. Atqui ut isti audaces sint et injurii nemo magis in causa est quam vosmetipsi ab Oratoribus enim, quos scitis esse mercede conductos, sciscitamini quales quique existimandi sint, non ipsi judicium facitis. Quid est autem absurdius, quam cum eos ipsos improbissimos civium existimetis, illos qui ab istis laudantur bonos viros haberes Proinde illi omnia suo arbitratu agunt et rempublicam tantum non Sub praeconem subjiciunt, et coronare, quem ipsis visum fuerit, et non coronare jubent, et suam auctoritatem plus valere olim quam decreta vestra. Ego vero vos moneo, Iudices, ne studium et liberalitatem eorum qui sumptus sacere volunt oratorum avaritim condonetis. Alioqui docebitis omnes a vobis mandata munera quam vilissime administrare, et quam maximi conducere qui pro ipsis apud vos impudenter menitantur.

206쪽

ARGUMENI UM ORATION IS ADVERSUS CALLIPPUM.

LYCON quidam Heracleota genere, Pasionis utebatur mensa. Is in Africam navigaturuS, Dummos reliquit, eosque, ut et Pasio vivens dicebat, et Apollodorus nunc dieit,Cephisiadae reddi jussit Callippus autem eos sibi donatos esse asserit, ut et amico et Omnium Heracleotarum procuratori. Mortuo Lycone, pecunia Cephisiada reddita est Callippus autem, ut inquit Apollodorus, cum Pasioni secum facienti simul hospitem invadere Persuadere non posset, ipsum Pasionem petit, et res dati damni actio ue instituta Lysithidae arbitro permissa est, qui Pasione vivente, nihil pronuncial. EO mortuo, rursus Apollodorum in jus vocat eadem de re Callippus, rursusque petit ut Lusithidem arbitrum sumat Apollodorus arbitrum admittit sed ad magistratum de Lysithide reseri, ut is uratus pronunciet, quo minussi arbitrium Callippo condonet. Lysithides autem injuratus pronunciat, damnato reo. Quare Aponodorus ab arbitroad judicium appellat.

DEMOSTHENIS

ADVERSUS CALLIPPUM

l. o est res ulla molestior, Judices, quam cum Vir auctoritate praeditus et eloquens mentiri audet ac testibus abundat. I um enim rei necesse est, non de re tantum dicere, sed de ipso etiam adver- Sario, Propter existimationem ei fidem non esse habendam. Nam si hunc morem receperitis, ut eloquentibus et auctoritate praeditis plus credatis quam imbecillioribus, is mos in vestram ipsorum perniciem cedet oro igitur vos, ut Si quod unquam negotium ipsum per se dijudicastis, animis in neutram partem propenSi, nec reorum nec accusatorum, Sed ipsam justitiam intuentes, ut nunc etiam ita pronuncietis Rem autem ab initio vobis narrabo. 2. Lycon Heracleota Judices, is de quo etiam iste loquitur, men Sa patris mei utebatur, ut et alii mercatores, hospes Aristonoi Decelensis et Archebiadae Lamprensis, homo prudens. Is navigaturus in Libyam, rationibus cum patre meo subductis coram Archebiade et Phrasio, pecuniam quam relinquebat ei mandat,-fuit autem ea Sedecim minae et quadraginta drachmae, ut ego vobis quam accuratissime ostendam-, Cephisiadae reddendam, qui socius suus esset, a Scyri habitaret, Sed in praesentia propter aliam

negotiationem abesset mandat etiam Archebiadae et Phrasio ut

207쪽

ADVERSUS CALLIPPUM. 707

eum patri meo monstrarent et commendarent, eum peregre rediisset. Solent autem omnes mensarii, si quis homo privatus pecuniam

deponit quam alicui reddi jubet, scribere primum nomen depositori et pecuniae summam deinde adscribere, cui reddenda sit. Quod si aciem norunt hominis cui ea reddenda est, id tantum iaciunt, ut scribant cui sit reddenda: si ignorant, in Super ejus

etiam nomen adjiciunt, qui commendaturus est et ostensur 'Ominem, Cui pecunia est numeranda.

3. Cum vero Lyco ea fortuna usus esset, ut statim post abitum circa Sinum Argolicum et merces ejus a pirati is navibus XCeptes Argo veherentur et ipse sagitta ictus occideret, Callippus statim ad mensam venit rogitans Lyconem Heracleotam an nossent. Respondente Phormione, se nosse nunquid vobis etiam usus est lita inquit Phormion od cur interrogas cur ego, inquit, tibi dicam. Ille obiit; ego vero procurator summeracleotarum omni am. Peto autem ut mihi ostendas tabulas, ut sciam, nunquid nummorum reliquerit necesse enim mihi est omnium Heracleotarum Curam habere. Quo audito, Iudices, Phormio statim e vestigio OStendit. Ostensa tabula, solus ipse cam logi o nemo alius, Cumque vidisset in ea scriptum Lycon Heracleota --Μ. DC. XL.

Cephisiade reddendas Archebia de Lamprensis ostendet Cephisiadem tacitus abiit, et amplius quinque mensibus nullum verbum fecit. Cum autem Cephisiades advenisset atque ad mensam accederet et pecuniam postularet, et Archebiades ac Phrasius adessent, quos Feon patri commendarat et Cephisiadem cum venisset patri ostendere juSSerat, quinam Sset, praesentibus etiam aliis, annumeratas ei Sedecim minas et quadraginta drachmas reddidit Phormio. Haec vere a me dici ut appareat, harum rerum omnium testimonia Vobis legentur.

4. Me vere omnia diXisse apud vos, Judices, e testimoniis audivistis. Congressus autem longo tempore post cum Patre meo Callippus in urbe, rogat, num jam advenisset Cephisiades cui inscripta esset pecunia reddenda a Lycone Heracleota relicta Respondente patre, opinari se, sed si in Piraeeum descendere vellet, certum sciturum. Nosti igitur, inquit, Pasio, quid te rogem'-atque

ita me di deaeque omnes ament, non mentia quicqNam apud VOS, JudiceS, Sed, quae a patre audivi, narrabo vobis. Licet tibi esse in me beneficio, sine ullo tuo detrimento : Sum proeurator Heracleotarum malis autem, Ut opinor ego me accipere pecuniam, quam

inquilinum hominem Scyri habitantem et nihili Tale autem quiddam accidit Lycon sit orbus est, nullum haeredem domi reliquit,

ut ego audio praeterea, ut Argos perductus est VulneratUS, Proeu -

208쪽

08 ADVERSUS CALLIPPUM.

ratori Heracleotarum Argivo pecuniam secum allatam dedit. 3ea Sum igitur et ego sententia ut quae hic reliquit mihi reddi oportere en Seam4 idque sequum esse arbitror. Tu igitur, si sorte illam nondum recepit, dic, me eam mihi vendicare, ubi venerit Cephisiades: in recepit, testibus adductis petiisse, ut in medium proserretur vel pecunia vel is qui eam redegisset, et, si quid velit auferre, id procuratori mihi esse erepturum. Quod cum dixisset, ego, inquit pater, Callippe, gratificari tibi cupio insanirem enim, niSi Cuperem , Si tamen, ne vel existimatio mea minuatur vel ex ista re

mihi quicquam periculi sit. Ac dicere ista ad Archebiadem et

AriStonoum, atque adeo ad ipsum Cephisiadem, mea nihil interest: Verum Si ratione mea non movebuntur ut ista faciant, tute jam Cum ei agito. Securus, inquit iste esto asio; si volueri tu, coge eo haec facere. Quae igitur iste cum patre meo, JudiceS, Pater autem cum Archebiade et Cephisiade, istius rogatu et in istius gratiam disseruit, haec sunt, e quibus haec actio paulatim conflataeSi quae me de patre audivisse, isti sanctissimum dare jusjurandum Volui. Iste autem, qui sibi fidem a vobis haberi postulat, ut Vera dicenti, trisennio interjeCLO, ex quo uter primum cum Archebiadeo aliis Cephisiadae familiaribus egerat, iisque responderant, e Callippi verbis nihil moveri quum animadvertit jam infirmum esse patrem et aegre in urbem adscendere et ab oculo destitui, actionem contra eum instituit, non ita me di ament de pecunia, sed de

damno sibi ab eo dato, qui pecuniam Cephisiadae reddidisset ab

Heracleota Lycone relictam, cum se absque ipso non redditurum promisisset Judicium adeptus, apud arbitrum actionem sustulit:

et ab eo postulavit, ut rem deferret ad Lysithidem Isocratis et Apharei sodalem, patris mei familiarem. Quod cum pater fecisset, quamdiu is vixerit, quanquam isti familiaris esset, Lysithides non quicquam erga nos delinquere ausus fuit. Et tamen quidam istius familiares ita sunt impudentes, ut testificari ausi fuerint, Callippum patri meo jusjurandum detulisse, sed patrem apud Lysithidem jurare noluiSSe Seque vobis persuasuros autument, Lysithidem Callippi familiarem, non commissurum fuisse, ut patrem meum Statim

condemnaret, si is ipse sibi fieri iudex noluisset. Me autem vera loqui, istos mentiri, primum vobis Ioc ipsum argumento Sit, quod futurum fuisset, ut eum Lysithides condemnaret, et ego nunc judicio

Unde Vi non pecuniario, reus essem : quod ut constet, ego Obis

eos qui subinde in congressibus cum isto patri assuerunt, apud Lysithidem factis, teSte ProduCam.

TESTES.

5 Eum igitur, quum tum patri me jusjurandum non detulerit, nunc in eum desunctum lacile mentiri, et familiares suos salsum in

209쪽

ADVERSUS CALLIPPUM. 709

me testimonium facile dicturos producere, tum X argumentis tum ex hoc testimonio lacile a vobis intelligetur. Me autem pro patre jusjurandum ei dare voluisse, quemadmodum lex jubet, si quis defunctum accusans cum haerede agat, non videri mihi vel promisisse patrem se isti redditurum pecuniam a Lycone relietam, Vel commendatum istum patri a Lyconoe: hormionem item assirmasse rationem semetipsum cum Lycone subduxisse et in mandatiis accepisse ut Cephisiadae pecuniam redderet sibi ab Archebiade demonstrato et cum Callippus primum ad mensam Lyconem obiisS dixisset, et ipse literas videre vellet, nunquid nummorum hOSpe reliquisSet eas ostendisse se, quibus iste inspectis, cum vidisset Scriptum esse ut

Cephisiadae redderetur, tacitum abiisse, nullam neque Controversiam moventem, neque quicquam interdicentem de pecunia, uti Constet, harum rerum testimonia utraque et lex recitabuntur.

6. Vobis porro Ostendam Iudices, Lyconem Callippo non esse usum Arbitror enim id quoque contra istius insolentiam mihi aliquid commodaturum, pecuniam illam a Lycone sibi dono datameSS RSSerentis. Is enim quadraginta minis nauticae pecuniae in

Τhraciam Megaclidi Eleusinio et Thrasyllo fratri ejus mutuo datis,

cum eo navigandi consilium illi mutassent, et periculum adire nollent, Conquestus de Megaeside nescio quid propter Suras, ut deceptus, discordabat Cum eo et litigabat, mutuum recepturus. Cum autem de tanta pecunia multum et saepe laboraretur, Callippum Sibi Lyco nunquam usquam advocavit, sed Archebiadem et Arche-biadae amico et qui eos in concordiam redegit Archebiades fuit. A me vera dicere ut constet, vobis ipsum Megaesidem testem pro

ducam.

Ado familiariter, Judices, Lycon Callippo est usus, ut eum neque

a re Sua accerSeret, neque apud eum unquam diverteret atque

istud solum familiares istius testificari ausi non fuerunt, diversatum apud istum esse illum, satis gnari se statim per servorum quaeStione Sconvictum iri, si quid tale mentirentur. 7. Dicam autem vobis etiam argumentum tantum, ut e eo mea quidem opinione perspecturi sitis, istum mentitum esse omnia Lyconi, Judices, etiamsi istum quoque complecteretur et familiaris uS Sset, ut iste asserit, eique, Siquid sibi accidisset, nummos dono dare vellet, nunquid eos commodius fuisset recta apud Callippum relinquere, quo incolumis reversus recte et juste recepturu es Set 'b eo, ut et amico et procuratore suo, si quid ipsi accidisset, ta-

210쪽

710 ADVERSUS CALLIPPUM.

tim ei datos maluisset, quam in mensa relinquere ' Ego quidem illud et justius et magnificentius existimo Jam eum nihil horum feciSse constat, proinde et haec vobis argumenta sint sed Cephisiadae et inscripsisse et reddi jussisse. 8. Illud etiam considErato, Judices, Callippum fuisse Civem nostrum, iis pollentem Opibus, ut utrumque et male et bene sacere posset, Cephisiadem autem et inquilinum et inopem quare pater minime contra jus et equum illi favere quam isti praestare quod

sequum esset maluisset.

9. At hercule dicet fortasse, patrem meum privatim aliquid de

argent emolumenti percepisseri proptereaque animo in illum quam in Se fuisse propensiore. Itane vero primum a quo diu plo majore

quam id lucellum esset assici damno posset, ei faciebat injuriam 'deinde in eo sordidus et turpis lucri cupidus erat, in tributis et muneribus publicis et largitionibus non item Cum hospiti nemini faceret in uriam, Callippo faceret Cum ei, ut ait, jusjurandum

detulerit tanquam bono viro et nullum dicturo mendacium, nunc tanquam de improbo et deposita intervertente verba faciti nonne Vero cum nec jurare vellet, ut iste dicit, neque pecuniam redderet,

statim damnatus esset Cui verisimilia fiant ista Judices ' Ego quidem nemini opinor. tano Archebiades eo venit improbitatis, ut in Callippum, et popularem suum et in republica versantem et

non privatum hominem, testimonium dicat, et nos verum inqui as-Serat, i Stum autem mentiri praesertim Cum sciat, si isto salsi testimonii reum facer et nihil aliud nisi sacramento adigere voluerit, necesse sibi fore id dare jusjurandum, quod iste jusserit. Deinde, ut Cephisiados nummos habeat, homo inquilinus, aut Phormio, quem iste aliquid de summa delevisse dicit, vobis persuadebitur, pejeraturum Archebiadem l inime id quidem Consentaneum St. Judices. Neque enim ullius improbitatis condemnandus est vel Archebiades, vel parens noster multis enim experimentis edocti estis, eum laudis et gloriae fuisse appetentiorem, quam ut aliquid improbum et flagitiosum studio sibi haberet, neque erga Callippum ita

affectum, ut eum ulla per contemptum injuria affecisset: neque enim tam tenues ejus opes mihi esse videntur, ut acile contemni possit, qui tantum Valet, ut anno superiore hac actione contra me inStituta. Cum a me postulasset ut arbitrium Lysithidae deferrem, ego quamquam contemptus ab eo in ea re mihi recte consuluerim, e legum enim praescripto arbitrium detuli et retuli ad magistratum iste vero arbitro legum auctoritate designato persuasit ut injuratus arbitraretur, me testificante ut ex praescripto legum juratus

pronunciaret, id autem Callippus in eo spectavit ut apud vos dicero posset, etiam Lysithidem virum bonum et honestum de causa pronunciasse. Lysithides enim Judices, dum pater vivebat, et sine

SEARCH

MENU NAVIGATION