장음표시 사용
3쪽
Enhait: s)l De re militari Atheniensium capita III. Scripsit Guillelmus
5쪽
Ex eo sitium viri Sumini ingenii et summae doctrinae Boeehhius, C. F. Hermannus, Si hοemannus instituerunt, ut Planam atque expressam effigiem rerum publiearum Graecarum nobis ante oculos ponerent, in dies ae- crevit numerus ec,rum, qui in antiquitateS Graecas Cognoscendas studia conserrent. Ita factuin est, ut permulta, quae antea obscura vel parum nota erant, iam explieata atque illustrata sint. Quum autem antiquitates omnia instituta publica et privata, res humanaS atque divinaS amplectantur, non est mirum, quamvis enixe opera in iis collοeata sit, nondum in omnibus partibus earum satis elabοratum esse. Ex iis rem militarem Atticam esse putaverim, Cuius Aeeurata enarratio deesse videtur. Ob hane caussam in ea cognoscenda aliquantum temporis et οperae cor SumpSi, haut tamen ignarus, me prο exiguis viribus minime parem PSSe, ut hanc totam quaestionem eum eventu quodam pertractarem. in iis, quae Sequuntur, D in nisi singula capita
foras do, quibus de magistratibus militaribus, imprimis de praetoribus Atheniensium (quo nomine significare licet τουσ στρατηγο- 'Aθηναιων , de partim hiis exercitus, de stipendio militari agitur. Plurima nobis tradita sunt a rerum scriptoribus Ilerοdotii, Thucydide, Xenοphonte et a decem oratoribus. Alii eis. Neque tamen οmisi, quae I arpocraticin, Ilesychius, Suidas, Pollux, quae Plutarchus, Polyaenus, eοmplures alii auctοres attulerunt, etsi pauea tantum sunt. Tum ex inseriptiοnibus Graecis. quas viri doctissimi Boechhius et Bangabe ediderunt, eas contuli, quae ad rem militarem spectant. Aeeedunt commentatiοnes, quas plurimas homines docti de singulis quaestionibus
6쪽
AtheniS poStquam novem archontes Sunt constituti, summum belli erat apud polemarchum, tertium ex ordine archontum. Eum toti rei militari praefuisse, enomine eius conSequitur. Quomodo autem res bellicas administraverit, de ea re nihil certi traditum eSti unicum exemplum, quo bellis gerendis polemarchum interfuisse firmatur, exstat apud Ilerodotum. i) Unde primum apparet, polemarchum ab Athenien Sibus sorte esse creatum, quam Clisthenem instituisse Athenis veri simile est, tum eum aeque ac praetores Suffragium tuliSSe in rebus bellicis, ita ut, si praetores, qui erant decem, de aliqua re diSSentirent, ille Suffragio suo rem diScerneret. ouum autem antea ex honoribus regis suiSSet, ut dextrum cornu duceret, iuem polemarchus ei prae
torum. Posteriori aetate negotia militaria pol emarchi magiS magiSquo evanuerunt, ne que reliqua erant niSi certa quaedam VeStigia, quae priorem operam rei militari prae hilam indicabant. Ita legimus polemarchum sacrificasse Envationi, p) ludos funebres eaesis bello instituisse. ') Tandem iurisdietioni operam navavit, atque peneS eum ea erat potestaS metoecorum, quae civium Atheniensium penes archontem. 'Quotannis decem praetores esse creatos constat q) plurimis teStimoniis, quae apud scriptoreS GraecοS inveniuntur. Ac primum quidem agam de ratione, qua Athenienses usi sint in creandiS praetoribus, quum apud Demosthenem tria genera creandi magistratuS asseruntur,-κDiρωται, χειροτονηταί, αiρετ . Inter haec duo vix discrimen aliquod intercedere nuper Boeokhius ' demonstravit . quod firmatur verbis,
di sit r. Pollux VIII S. St. 3 6st. Pollux l. l.
7쪽
quue apud Aeschinem legimus C. Timarch. g. 2 2 μηδε αρχην αρχ-ω μη aiaxiρωτην μητε χειροτον Γην. PraetoreS igitur quotannis in concione populi creabantur χειροτονί* vel α ρεσία, cuius rei teStis est Pollux VIII. g. 8T: καὶ στρατηγο- χε - τονειν. Numerum constat fuiSSe decem, ') ita tamen ut ad singulas expeditiones faciendas non semper proficiscerentur omneS praetores, Sed pοSteriori potissimum tempore, pauci tantum, tres vel quatuor. I ac in re valuisse gravitatem helli gerendi et numerum copiarum emittendarum facile apparet. AntiquiSSimum eIemplum, quo omnes decem praetores in bellum profectos esse traditur, nobis servatum est in pugna Marathοnia, in quam Miltiadem cum novem aliis exiisse apud Ilerοdotum legimus. ' Illis vero temporibus, quibus omneS deeem prοficiScebantur praetoreS, quum gravo periculum toti reipublicae immineret, res ita erat instituta, ut summum imperium pr--τανἐία τῆσ ημερασ) in dies mutaretur. Ea mutatio facta esse videtur secundum ordinem tribuum, qui per annum ex prytaniis constituebatur, ut praetores e singulis tribubus electi Secundum prytaniam tribuum per vices quotidie Summum imperium obtinerent. ouum igitur decem crearentur praetores, ad singulas expeditiones unus vel duo vel tres proficiscebantur: ita in Siciliam non plures quam tres Sunt missi, quod mirum non est, quia ceteris quoque expeditionibus faciendis praetoreS remanerent neceSSe erat. Dissicillima quaestio oritur, quando Sint creati praetoreS. Fere omnES magi-
StratUS Creatos esse anno exeunte constat, ita tamen ut non acquiescendum putem in
illo testimonio, quod exstat apud Demosthenem, qui dicit, quatuor postremis diebus magiStratus eSSe creatos . iij ouod tueri conati sunt homines quidam docti, iij sed EOS ASSecutoS esSe, quod voluerunt, vix dici poteSt. Nam videamus, quot magiStratus brevi quatuor dierum spatio creandi suerint. Primum SenatorES quingenti, Arehontes, thesmothetae, Scribae senatus, iudices, diaetetae, Viri qui dicuntur undecim, logistae, custodes thesauri et deae Minervae et reipublicae , pontificeS, athlothetae, coactores, custodes fori, portitores, praefecti mensuris et ponderibus Blii in Thesei templo a thes mothetis fabis deligebantur, tum praefecti tribuum. phratriarchi, trierarchi, chorem,
8쪽
gymnasiarchi, omnes qui muneribuS militaribuS fungebantur, legati, praefecti vecigalium, alii permulti, quos enumerare lοngum PSt, in pοpuli comitiiS creabantur. De cοmitiis. quomodo habita sint,sivix certi quid traditum eSt. ouum autem in creandis rei militaris praesectis archonteS comitiiS praeeSSent, aliiS creandis prytani praefuisse videntur. ia)a quibus populo nomina eorum indicabantur, qui ad munuS aliquod adipiscendum nomina professi erant, vel qui ab ipsiS proponebantur. Adde huc quod oratores coram populo homines alius alium aptum idoneumque commendabant et in ipsis comitiis quidem. i Porro velim reputeS, nonnulloS eorum, qui nomina proseSSi vel propositi erant populi suffragio non inscriptos in catalogum candidatorum Sed refutatos esse. Accedit tertium, quod gravissimum SchoemannuS addidit, omnibuS magiStratibus, antequam ad
munus accederent, Subeundam suiSSE Spectatiοnem publicam legibuS sancitam (δοκιμα stre). Num igitur credamuS, intra quatuοr dieS SpectatοS quoque eSSe magistratus, qua in re homines ad munuS aliquοd deSignatoS interrogatoS eSSe Scimus, num originem ducerent a parentibus AthenienSibuS tertiο gradu, num officiiS erga parentes non defuissent, num patrimonium non profudiSSent, num Stipendia meruiSSent, num corpore essent incolumes, alia ' Atque insuper in SpectandiS magiStratibus accuSationes et defensiones fuisse apparet ex oratione Lysiae: περὶ τrla 'Πανδρου δοκιμασίασ. Attamen necesse erat, homineS CreatoS anni principio magistratum Statim inire. ouae quum ita sint, non acquieScendum eSSe crediderim in iis, quae in prooemiο illo legimus, quo loco ne de verbis quidem legendis in codicibus constat. MagiStratus in universum postremo anni tempore id est Scirophorume mense constat esse creatos, sed vix certi quid statui posse videtur, quibus et quot eius mensis diebus creatio sacta sit Itaque iam nos vertamus ad αρχαιρεσίασ, ') quibus praetores et hipparchi creati sunt. ' 'i oui quum essent e magistratibus suffragio creandis, in comitiis, in quibus ceteri, creati esse videntur. IIano sententiam tuitus est Boeckhius atque rem ex ploratissimam esse demonStravit, quum praetores sine dubio munus iniissent mense Becatombaeone, id est aestate, et comitia acta essent anni quadrante extremo. Pendet haec quaestio quodammodo ex altera, quando primum acta sit fabulaAntigona, de qua
9쪽
re certiores nos fecit grammaticus AriStophanes, qui in sabulae argumento dicit: φασὶ δἐ τον Σοφοκλέα ι θια τῆσ ὴν Σαμω στρατηγίασ, ευ δοκιμησαντα ἐν τῆ διδασκαλία τ1ic Λντιγονησ. Mentio igitur sit expeditionis Samum saetae, in qua ad Sophoclem propter sabulam praeclare actam munuS praetoris delatum,est. ouum autem duas factas esse Samum expeditiones Sciamus, i Z) e locis Thucydidis et Strabonis comparatis colligi posse videtur. alteri expeditioni intersuisse Sophoclem. De anno, quo sacta sit illa expeditio,,quum Diodoro fidem habendam non esse recte iudicasse videatur Seidlerus, cum hoc annum fuisse primum Ol. LXXXV (m ito a Chr. n. archonto Morychide statuimus. Inde profectus Boec hius annο, qui anteibat expeditionem, sive primo anno Ol. LXXXV sive quarto anno Ol. LXXXIV sacta sit, Antigonam fabulam
primum actam eSse censet hν τοM Λιονυσίοισ μεγάλοισ, quaeri celebrabantur mense Elaphebolione, atque credibile esse, Sophoclem Statim insequentibus comitiis praetorem in annum, qui Sequebatur, deSignatum eSSe, ita ut primo menSe anni IIecatombaeone munuS iniisset. Apparet certas caussas non attulisse Boeckhium, sed imo primis in eo acquievisse videtur, quod ceteri quoque magistratus mense Scirophorione creati IIecatombaeone mense munus ingreSsi sunt. Quod quum in universum a vero abhorrere non videatur, diligentius tamen in eam rem inquirendum est, quia difficultates exstant, neque ea quae de hae re tradita sunt, certam rationem praehere vi
Priusquam tamen ad ipsam rem accedamus, alia oritur quaeStio de praetoribus ordinariis et extraordinariis. Statui solent duo genera praetorum, ordinariorum et extraordinariorum; ordinarii decem in unumquemque annum, Sive bellum imminebat sive omnia Pacata erant, creabantur, extraordinarii ad expeditiones Subito et praeter opinionem fassiendas, quum ordinarii praetores ad res bellicas incumberent, eligebantur. ouotannis creatοS ESSE Praetores patet inde, quod inter magistratus suffragio creatos primum loeum obtinebant, neque solum rei militari οperam dabant, sed etiam pacis certa negotia iis obeunda erant. Non tamen mirum est, quod apuI Scriptores ex quibus optime cognoscimuS rem militarem. Thucydidem et Xenophontem, decem omnium nomina non Solent enumerari, sed ii tantum nominantur, qui expeditioni
10쪽
faciendae praeerant vel qui in tοta republica auctoritate valebant. 3 3 Ad singulas autem expeditioneS quinam praetοreS emitterentur, populus AthenienSium ipse decernebat idemque numerum cοpiarum statuebat. ') Ita populi decreto extraordinaria facta est creatio Cleonis, de qua multis verbis agit Thucydides IV, 28. 2s. Ante bellum
Peloponnesiacum praetοI PS extraordinarios creatos non eSSe, vix certo testimonio fidi
mari poterit. De tempore anni, quo creati Sint praetoreS, num Boec hiuS recte iudicaverit, qui eos eodem tempore quo archontes, id est IIessatombaeone, mense creatos esse censet, in dubium vocari potest. Nam primum inter munera archontum et praetorum nulla intercedit ratio, quae ut eodem tempore eos munuS iniiSSe StatuamuS caussam asserat, praesertim quum illi Sorte, hi suffragio designati sint. Archontes enim, quamquam epοnymi, regiS, Polemarchi propria quaedam n Pgotia erant, omnes tamen iudiciis et diversis quidem eorum generibuS praeerant, ut ad ea munera administranda nihil referret, si aestate magistratu abirent et alii in eorum locum Succederent. Aliter tamen iudicandum est de praetoribus. Scirophoriοne menSe Si praetores creati essent, initium muneris eorum medio anno suiSSet, ipSa aestate, quod ad bella gerenda minime aptum B pparet. Notum enim est, bella plerumque initiο veris geri coepta esse, ut reliquum tempus anni ad ea perficienda sufficeret. Vix tamen bene ac pros pere procedere potuisset bellum, si praetores media in re magistratu abiissoni et alii in lοcum eorum Successissent, qui consilia ab illis capta ignorarent et quos totam belli rationem denuo penitus cοgnoscere necesse erat. IIanc difficultatem Seidlerus primus vidit recteque addidit, ad bellum parandum praetoribus aliquο temporis spatio opus fuisSe. Quum autem a veteribus scriptoribus nihil certi traditum sit, alius aliam viam ingreditur, ut aliquod rei asserat lumen. Recte monuit SeidieruS, creationes, quas Thucydides et Xenophon commemoraverunt, non nisi caussa certa additue pro extraordina riis habendas esse. ouum autem hi scriptores in anni tempore describendo aestatem et hiemem discernere soleant, Seidlerus omnes creationes ordinarias hieme factas esse cenSet. Neque tamen idonea sunt exempla, quae id prorsus nobiS persuadeant. ouod
ille primum assert Thuc. III, lG, ubi legimus, Lacheti praetori in Sicilia successorem
Puthodorum datum esse, non est quo ipsius Sententia firmetur. Non recte enim dicit,