장음표시 사용
3쪽
ACADEΜIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI: Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDIC E decreto;
Cognitio causae morbum tollit.
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri, NEC NON
4쪽
Quod argumentum illi strandum sit scepimus, id annos per aliquot medicorum animos ad se conVertit. Namque colicam, Damnoniorum propriam, fuse sunt executi Huxhamius et alii ; parum tamen luminis origini et naturae ejus, nisi ante paucissimos annos, offusum. Qui medici intra hosce triginta vel quadraginta annos floruerunt, ii audacius et liberius forsitan in rerum naturam, quam ulli eX antiquioribus, inquissiverunt. Huic soli sunt tribuenda innumera utilia reperta, et medicina ab omni fere parte magis minusve exculta. Causam colicae Damnoniorum acido tartari in corpus recepto, ibique effectus suos nocivos edenti, retulit HUXhamius. Hine omnia signa, quae per totum morbi decursum se ostendunt, speciose deduxit. Experimenta autem eo tempore defuerunt,
quae acidum tartari quantitati plumbi, cui omnes morbi notae tribui debuerunt, admistum syisse, probarent. Quo tempore seripta sua in lucem edidit Huxhamius, eo ratiocinia theoretica inValuerunt, et paUca
5쪽
experimenta sunt instituta, quae sententias, in quas viri notitia medicinae nobilitati concesserant, vel firmarent vel convellerent. AEqualibus vero hodie mutationem artis Hippocraticae, quae inciderit, felicem possumus gratulari. Nulla enim theoria, utcunque ingeniosa esse videatur, nisi rite suffulciatur, ab hodiernis recipitur. Sceptica Perseverantia partes in suas diversas discerpta caute consideratur, et, si rebu8 Veris experientiaeque reperiatur adversari, contemnitur, et memoria ejus oblivione deletur.
Quidam auctores nuperi, Ut supra comprehendi, hujus morbi naturae attente diligenterque studuerunt. Iis igitur potissimum, quae sum traditurus, referenda esse confiteor. Historiam, causam viamque medendi adeo accurate fuseque depinxerunt, ut nihil fere amplius supersit, quod iis, quae tradiderint, possim adjicere. Hoc silentio non praetereundum Videtur, quod sub colica Damnoniorum, colicam Pictonum, colicam Saturninam multorum auctoruma
6쪽
torum, rachialgiam Pictonum sauvagesii, belland quarundam Angliae regionum, migreel Scotiae, et reliquas, quotquot sunt, ΠΟ-minibus, non natura diVersas, comprehendo. Proximum autem est, ut ea, quae historiam morbi spectant, referam.
A sensu doloris in abdomine scrobiculo que cordis plerumque incipit. Hunc appetitus prostratus brevi, et aliquantum flavedinis in vultu totaque corporis superficie, citius seriasve excipiunt. Dolor in regione epigastrica gradatim increscit, et spatio brevi gravis et continuus evadit. 2 gritudo huic pro rata ratione respondens nunc accedit, et secundo tertiove morbi die nausea, cui succedit vomitio frequens. Quod rejicitur, id plerumque admodum Viride, aliquando subnigrum ; nonnunquam adeo
acte, ut cuticulam faucibus erodat, aliquantumque
7쪽
tumque sanguinis secum adducat. Iis, quae ventriculo comprehensa, rejectis, semet nonnihil levari sentit aegrotus ; signa Vero brevi rursus ingravescunt. Scrobiculi cordis dolor subito violenterque in regionem Umbi-lIcalem, et in abdomen undique se diffundit.
Hoc tempore intestina aegroto videntur Valide constringi spinamque dorsi versus trahi.
Nunc alvus admodum dura fit ; nonnunquam Vero, contra, fusa. Hoc vero rarissimum. Sub hoc morbi tempus frequenter oriuntur gravissima signa. Desiderio urinam reddendi saepe vexatur aegrotus. Eandem tamen nonnunquam ne minima quidem quantitate, vel aegerrime saltem, excernere Valet.
Vomitus supra positus aeque diu ac dolor manet, nisi arte tollatur. Si sponte cesset, ructus amari et singultus incipiunt infestare. per totum hoc spatium pulsus arteriarum plerumque debiles et inaequales, et urina specie, quam prae se fert, adeo Variat, ut qualis morbi euentus sit futurus rarissime indicet. Abdomen plerumque durum et
8쪽
tensum. Partes contentae et continentes
spasmo affectae dorsum versus retrahi videntur, et aeger sensum, quasi medius cultro divideretur, habet. Dolor tandem in dextro hypochondrio fixuS evadit, tumore duritieque saepe stipatus. Quae alVUS CX- cernit, ea Plerumque colorem subviridem habent, dura, rotunda, stercori ovino non dissimilia. Paucas Post eXcretioneS, alvuSex toto adstringitur, donec eam medicamenta rursu8 emolliant, cum scybula multae globulive e stercore indurato confecti descendunt. Postquam haec signa gravissima
quinque vel sex dies manserunt, aegrotus miserandus nonnunquam levatur; abdomen ei tamen adeo facile dolore assicitur, ut tactum stragulorum levissimum reformidet. Dolor tandem regionem abdominis relinquit, musculos tendinesque brachiorum aDficit, tractum spinae deorsum sequitur, et scapulas partesve iis Vicinas potissimum infestat. Deinde juncturae artuum gravissime torquentur, et motus earum Perduntur. Crura et femora nonnunquam assiciuntur, et
9쪽
et dolores ossa occupant, luis Venereae Proprios reddentes. Ab his, si corpus frigori objiciatur, vel ob quamlibet aliam leviculam causam, ad abdomen remigrant. Multos post paroXysmos junctitrae manUum a liarumque partium prius doloribus violentis corripiuntur, deinde tophis onerantur. Hi spissitudine variare consuerunt, quae modo cretam, modo lapidem, modo caseum refert. Antequam tophi artuum se ostendunt, ictus arteriarum Validos esse, et alia febris signa substare, notat celebris Huxha-mius. Reiteratos post ParoXysmos, invadunt convulsiones et paralysi8 manuUm, quibus sensus plerumque superest, quanquam motus amittitur. Sub hoc tempus,
si nulla remedia morbum depellendi causa fuerint adhibita, paroXysmus epilepticus
nonnunquam miserandum aegrotum cruciatu gravissimo liberat. Colica Damnoniorum autumno saepissime se ostendit, quamvis hac tempestate haud quaquam circumscribitur. Saevitiam suam
10쪽
enim in mortales Vere, ut neminem fugit,
Eam frequenter eXcipiunt hydropes, et complures alii morbi, qui non medicinae solent Parere,
Quicunque historiam Praecedentem Perleget attentus, Pleraque signorum ab affectu tunicarum canalis alimentarii spasmodico proficisci, facile concludet. Hic assectus vero non intestinis solis circumscribitur sed in ventriculum et viscera vicina semet diffundere videtur. Quinetiam partes symstematis a se invicem longe dissitae, per IImlum forsitan nexum et wnsensum, qui inter partes corporis diversas intercedit, mi randum, assiciuntur. Ventriculus et canalis alimentarius omnes fere reliquas systematis parte8 modum in mirabilem quasii regunt et gubernant. Mulierum