De pellagra ... observationes in regio pellagrosorum nosocomio factæ a calendis Junii anni 1784 usque ad finem anni 1785

발행: 1786년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

lius habuerint , & aliis sap0r , quem querebantur, muriatico similis fuerit imminutus ; non is tamem sum , qui eorum perfectam Iactitem curationem . Histor. II.

V. XIX. XXVIII. XXXVIII. XLI v. XLV. LIV.

S. Ioa. Gorterius, ut alias iam annotavimus *.8r. , a materie perspirabili retenta duplicem acrimoniae . speciem oriri opinatur , quarum una alcalescentis est naturae , ad acidum altera vergit. Prima a , cui praebent originem mora, aestas, calor externu S, autumnus,

motus violentus , inedia , nimia lactatio, eaIida ab eo dicitur, eo quia calidas aegritudines, lassitudines , febres, erysipelata , & podagram generat , calefacit interna

viscera , calorisque molestiam infert. Haec omnia cibo,& potu nimio occultantur, manifestantur vero post inediam , de evacuationeS .

f. ro 3. Quod si contra perspirabilis materies in humorem crudum, viscidumque degenerat b), corpus fit onerosum , & grave , & aegri fiunt moesti, ac timidi . Humor autem hic liquefactus, re acerrimus redditus alteram constituit acrimoniam cc , quae frigida appellatur , cum inde corpus quodammodo frigescat, quaeque

Deminas , valetudinarios, morbos chronicos diu passos,& evacuationibus exhaustos prae caeteris adoritur . Haec autem eadem fere ut Scorbutus generat Symplomata, omnisque fere morbi genera simulat. Et quidem, acre di ne hujusmodi succo nervoso inquinato , doloreS cur sum mirabilem nervorum hinc inde sequuntur, a capite Y prae

aerimoniae species a retenta per spiratione juxta Gog tertiam .

172쪽

An ealidae Gorterii aeti moniae pel- Iagra sit astinis

37 praeprimis deorsum versus iuxta spinam dorsi descen . dentes . Quod si deponatur ad glandulas excretorias ,

ingens saepe excernitur humoris acris copia vel per alvum , vel per glandulas Salivales , eodem modo ac si mercurius applicatus fuisset . Hae sunt praecipuae a perspiratione retenta teste Gorterio acrimoniae , quibus utrum pellagra conveniat nunc est examinandum . g. Io 4. Lactationem pellagrae quodammodo con

ferre jam diximus g. 73. ; ardoris sensus , febres ,

erysipelata inter pellagrae symptomata enumerata fuere ;pellagraeque morbum cibo, & potu aliquamdiu occultari fatendum est. An igitur pellagra non longe a calida Gorterii acrimonia distat Sed , ut caeteras , quae intercedunt , diversitates omittam , cur quaeso pellagrae morbus primo vere Saevit , & saepe autumno conticescit Curationis eiusdem , quam Gorter ad calidam praecipit acrimoniam , exemplum videatur in Historia XXXV. . Io . An autem frigidae acrimoniae , quam frequentissimam in sua regione observavit Gorter, pellagrae morbus aequiparari posset , perpendenti plurima mihi primum visa est similitudo . Et quidem nonne pellagra eadem fere ut scorbutus generat symptomata Nonneptyalismus , & di arrhaea frequentissima sunt eiusdem symptomata 3 Quod si caetera, quae pellagrae sunt, convulsivi prae primis motus , & dolores, perpendantur , eo magis in opinionem adducimur , plurimam pellagram inter , & frigidam Gorterii acrimoniam intercedere simi. Iitudinem ; mirabiles enim aeque sunt in pellagrosis motus convulsi vi , dolores aeque mirabilem nervorum cursum sequuntur, a capite prae primis iuxta spinam dorsi de

173쪽

17 scendentes . En vero praecipuas, quae intersunt, quaeque vetant , quominus invicem aequiparentur , differentias . Frigida acrimonia nullum , vel valde exiguum calorem excitat , & frigoris sensu stipantur ii , quos generat, dolores ; ardor contra frequentissimum est pellagrae symp- toma . Neque sensibiliter pellagrosis eadem profuer auxilia, quae Gorterio saepissi ine optimum praebuere successum , alcalia scilicet , stimulantia, antiscorbutica , &diaphoretica Histor. X. XXXVII. XXXIX. XLI. XLII. .

I ois . Utrum scorbulo proxima sit pellagra nunc An pellatja

est videndum . Andreas Magistrelli Cada V. XIII. , ploxima εAntonius Lampugnani Histor. IX. , Nicolaus Masetti Histor. XXV UI. , Carolus Pagani Histor. XXX. ) , Iacobus Borsani Histor. XXXI. ) , Constantia Cattanea Histor. L. ), Martha Basilica Histor. LII. talia quidem

praebebant symptomata, ut nullum de sCorbulo superesset dubium. Verum observationes istae obiicere quis posset pellagram in scorbutum degenerare posse tantum Ostendunt, quod chronicis quibuscumque morbis commune observatur , non vero pellagram ipsam scorbuticam quamdan . humorum dyscrasiam praeseferre satis demonstrant . Ut igitur pateat quaenam analogia intercedat , generalia pellagrae symptomata cum ipsius scorbuti symptomatibus sunt comparanda. SeverinuS Eugalenus , qui accuratissime ea omnia, quae scorbutum comitari solent, re censuit , quique plurimis caeteroquin praestantissimis viris quoad huius morbi descriptionem anteferendus videtur , utpote qui iis in locis, ubi familiarissimus est, medicinam fecit , plura se refert observasSe , quae pella grosis quoque conveniunt . Talia sunt lassitudo corporis Y a spon-

174쪽

r a spontanea, pulsus debiles , paralyses inferiorum praesertim extremitatum , tremor , convulsiones , membrorum

contracturae , delirium , tristitia , amnesia , frequens Sputatio , alvi fluxus , color labiorum ex pallido in fuscum vergens , Sudor gravem redolens odorem , sitis sere nulla, erysipelatosae eruptiones , febres nullum typum servan tes ; quae omnia inter pella grae quoque frequentissima symptomata enumeravimus . Neque scorbutici dolores ,

quos ipse describit, longe distant a pellagrosis . Is enim refert , scorbulo laborantibus saepe pedes , Suras , genua,& crura dolere; quosdam continuis nuchae, lumborum, coxendicis , & ventris doloribus infestari, alios variarum corporis partium vellicationes , ae lancinationes percipere. f. Io 7. Neque ex eo, quod pellagrosorum gingivae sanae ut plurimum apparent, nullam hinc intercedere assinitatem est deducendum ., Nam etsi Lindius a signum scortati pathognomonicum in gingivarum vitiis constituat , Sennertus tamen ductu Eugale niti nullum huius morbi characteristi cum symptoma statuit, Sed eum nosci a plurium symptomatum congerie palam fatetur . Neque enim , ait ipse b ) , ii saltem scorbulo Iaborare dicendi sunt , quibus crura maculis pinguntur, gingivae

corrumpuntur, dentes vacillant ; sunt enim haec iam ingravescentis lautum mali signa., ct homo malum,hoc diu circumferre potest , etsi nihil tale appareat . non raro accidit, ut homo prius hoc morbo e medio tollatur , quam ipsi givgivae exulcerentur , axi maculae in cruribus emergaut .

b) Med. Pract. Lib. III. Part. v. Seel. II. Cap. III.

175쪽

Constat igitur pellagram non longe a scorbulo discedere

quoad symptomatum concursum .

9. Io 8. Nunc videamus utrum quaedam intercedat analogia inter remotas caussas scorbuti , & pellagrae. Domicilia humecta , murorum humidam exhalationem , exercitium , & motum intermissum, blandi nutrimenti,& insensibilis' perspirationis defectum plurimum ad scor-butum conferre testantur Sennertus a , Lindius b),Macbdidius cc , Haenius d . An haec quoque ad pellagrae generationem faciunt Z An ideo pellagra inter agricolas potissimum saevit', eo quia domicilia humilior inhabitant , desides hyemem transigunt humidissimis instabulis collecti, pravo ut plurimum nutrimento aluntur, eaque omnia , quae ad salubrem perspirationem servandam requiruntur , negligunt ZIos. Haec omnia sufficiunt, ut scorbutum inter ,& pellagram quaedam elucescat similitudo. Dixi quaedam, cum probe noscam, plurimas etiam intercedere diversitates . Et re quidem vera , ut caetera omittam , scorbutus contagio , pellagra haereditate propagatur . Humor scorbuticus nervoso generi molestus est quidem, nervosa tamen symptomata, & deliria pellagrosa a s muticis differunt. Maculae scorbuticorum crura potissimum foedant; pella-grosis contra in brachiis., & facie efflorescunt. Urina scorbulo laborantium , teste Eugaleno , turbida est , ru bicunda , & faeculenta ; pellagra detentorum tenuis ut plu

176쪽

plurimum , 3t pallida . Scorbullei ulceribus saepe laedantur ; in pellagrosis cuticula tantum vitiatur , intactis subiectis partibus . Facies a scoibuto fit pallida , & livida ; in pellagra se A nativus color servatur.

I. II o. Sed , hisce omnibus posthabitis, certum est, sola antiseorbutica remedia minime ad pellagrae morbum eradicandum sussicere . Et si enim plurimum ex horum tam interno, quam externo usu aegri profecerint Histor.

IX. XXVIII. XXIX. XXX. XXXI. XXXII. L. LII. ),

attamen morbus omnino non desiit. An igitur pellagra est quaedam scorbuti species nondum determinata λ Willistus , Chariet onus , Boerhaavius , aliique quam plurimi varias admittunt scorbuti species, prout diversa acrimonia in humoribus praedominans videtur , ideoque alium dicunt scorbutum muriaticum , alcalicum alium , aliunta acidum . Verum ab hac opinione nonnulli recedunt , inter quos Lindius , Addingtonius , menius , & Ma bridius primum tenent locum ; qui Omnes unicam tantum scorbuti speciem , in peculiari fluidorum putrefac tione reponendam , reperiri ex eo potissimum colligunt, quod in omni scorbulo vegetabilia indiscriminatim prosint, sive calida sint , sive frigida , sive acida , sive alcalescentia, sive utraque mixta . Non is sum , qui'hanc velim controversiam dirimere ; dicam tantum , insipida olera aeque ut nasturtium , & mali medici succum pel-l agrosis stomacace detentis mire profuisse . β. Is I. Haec de pellagrae cum scorbulo analogia. Antequam ulterius progrediat, notandum est Whytteum a ,

a) Traite des maladies nerveuses Tom. I. 3. LVII.

177쪽

& TissotIum la) humorum quamdam dyscrasiam , εcoris huticam improprie dictam , inter frequentissimas mor-

horum nervorum causas enumerasSe , quae variis cutis

affectionibus manifestatur . An hyjusmodi ac redini roferenda est ea , quae pellagram constituit Z Ut ea , quae interest , differentia elucescat , con Sulantur citati Auc

tores .

II a. An saltem morbi huic nostro analogi apud Veteres extat descriptio Z Nullibi quidem pellagrae morbum saltem apud eos , quos pervolvi , Auctores recte descriptum invenire potui ἔ licet enim plures cutis affectionum descriptiones reperierim, quae reapse a pellagrosadesquamatione non admodum distant , numquam tamen mihi contigit illam symptomatum syndromen , eorumque accidentium agglomerationem , quae pellagrae morbum sola constituit, de Scriptam reperire. f. II 3. Arabum lepra, sive elephantiasis Graecorum

c ut ab omnium truculentissimo incipiam ) nil certe exhibet , quod aliquam cum pellagra affinitatem habeat. Adsunt quidem aliquando & in pella gra digestio facilis,& prompta , labiorum oris , dc manuum rhagades ,

narium obturatio, vox nasalis , oculi lacrymosi , quae tamquam elephantiaseos symptomata ab Aretaeo commemmorata sunt. Sed neque tuberculosam vultus foeditatem, neque lotium iumentosum , neque summam Salacitatem, neque capillorum, pilorumque defluvium , neque caetera ,

quae herculeo illi morbo conveniunt , in pellagrosis un quam vidi .

178쪽

Peltagrae

9. II 4. Idem dicendum de Hebraeorum lepra; illae enim , quae apud Sacros Codices a leguntur , leprae

differentiae a nostra pellagra toto disserunt coelo. Quod si Archigenem apud Aetium b) Graecorum lepram . describentem consulamus , nil ibi reperiemus , quod nostro conveniat morbo. Quod de Celsi c) impetigine,& omnibus quotquot extant cutis morborum descriptionibus apud Veteres dictum volumus . Si enim cutis desquamationem seposueris , quae alicubi non longe a pellagrosa absimilis descripta invenitur , nil aliud, quod

cum pellagra consonet, invenies . Ut autem morborum similitudo elucescat, non unum , sed praecipua Sympto mata invicem Conveniant necesse est. Verum , inquies, pellagra squamulas in cute excitat, ideoque ad leprosos,

sive impetiginosos referenda est morbos . Id fieri per me liceat, dummodo leprae, sive impetiginis peculiaris species minime a Veteribus descripta constituatur. I 33. An igitur pellagrae morbus ab omni extitit aevo Z Quae me docuit experientia in medium afferam . Ioannes Vi mercati Cadav. V. narrabat, matrem Suam sexaginta abhinc annis pellagrosam periisse . Ab annis quadraginta pellagrosam matrem quoque obiisse referebat Magdalena Lovera Histor. LV. ). Innocentius auten Monticelli Histor. XII. a quadraginta quinque patrem pellagra extinctum meminit . Ergo pellagras morbus non ita recens est , ut putant nonnulli. An igitur antiquis

179쪽

simus haiandus si senioribus fides sit, praeteritis annis

paucissimi pellagra aegrotabant, Sensimque numerus ea laborantium increvit. f. I IS. Perpendendum nunc superest, utrum nostris hisce temporibus etiam extra Mediolanense territorium ullus morbus pellagrae nostrae similiS reperiatur . Ray-

mundus a , qui plurimas elephantiaseos , & leprae

species apud varias regiones nostra aetate suam adhuc exercentes tyrranidem breviter describit, nullam quidem refert, quae pellagrae possit aequiparari, si Iepram Asturiensem excipiamus. Haec enim iuxta descriptionem traditam ω Thiery apud Vandermonae b plurimam quidem eum pellagrae morbo praebet affinitatem, non modo quoad cutis affectionem . verum etiam quoad Caetera symp tomata . Quod si nonnullae intersint differentiae , notiaeae mihi videntuet , ut morbi naturae diversitatem demonstrent . An idem de scorbulo alpiso ab Odoardi

Medico Belunensi descripto c) dicendum 3 An de aliis alibi nuperrime laetis observationibus ' Iudirent alii

Scribo in aere Mediolanensi . g. III. Si igitur neque acescens, neque alcalescens , neque muriatica , neque ammoniacalis haberi certo potest acrimonia pellagrosa , si a scorbutica , aliisque humorum notis dyscrastis distat ; si nul lus apud veteres morbus similis reperitur descriptus , quaenani , quaeεο, hisce in tenebris facem praeferent 7 An caussa pellagrae 'et pro

180쪽

quenter in abdominaIliam viscerum obstructionibus est constiis

tuenda Z Sic opinari Auctorem Dissertationis cuiusdam, cui titulus Mi sub sole novum , humanissime mihi retulit Anonymus ; huiusmodi enim Dissertatio in lucem nondum edita a me legi minime potuit. Opinionem hanc, etsi dirutis Galenicae Scholae fundamentis superstructa primo videatur intuitu , attamen mullo occupatus partium studio perpendi , expendi , ad trutinam revocavi ; quin immo in ipsis aegris mihi in hoc Nosoco-mio commissis eamet remedia tentavi, quae atrae bili praeparandae, atquc eliminandae dicata olim fuere, Quid autem sentiam , quisque fuerit curationum exitus , alia quamprimum Superis faventibus elaboratiore tradam Dissertatione ; nondum enim GSolutae sunt Historiae, nondum observationes completae . Sufficiat nune ea curationum tentamina, quae cin relatis Historiis expertus sum, summatim perstringere .

Curationum tentamina .

9. II 8. Antam particularium observationum copiam conge rere , quanta ad vera deducenda axiomata sussceret, Ba-glivio duce, mihi praecipua mens fuit. Quod spectat ad curationem , cum minime me lateret eradicativam fieri non posse, ni prius perspecta ejusdem caussa haberetur, symp

SEARCH

MENU NAVIGATION