De pellagra ... observationes in regio pellagrosorum nosocomio factæ a calendis Junii anni 1784 usque ad finem anni 1785

발행: 1786년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

9. 42. Idem obiectum ' saepe duplicatum pellagroSIS n piohi, apparet , & amrium tinnitus est eis frequentissimus. Sed haec nulla indigent explicatione , unde ulterius progrediar .

3. Striae illae sanguineae, quas cum pituita, pure mixtas vidimus a pellagrosis molesta tussi expectorari , ad tussim potius, aut incipientem phthisim spectant, ideoque hic tantum illa sanguinis puri collocanda est reiectio, quam observavimus in Cadavere XII., & Historia XXVI. In iis enim sanguis purus, rutilus, & non admodum paucus tussi per os erupit cum titillationis , erosionisque sensu in aspera arteria , quod illinc erosis vasis prodiisse demonstrat . f. 4 . Sive pellagra ipsa sit quaedam peculiaris scor-butica dyscrasia, sive ea facile in scorbutum degeneret, aut cum eo complicetur quod alias ad examen erit revocandum ) , plurima quidem scorbuti symptomata non raro in pellagrosis occurrunt . Gingivas , quae sanae ut plurimum in iis apparent, aliquando vel nimis rubentes,& tumidas , vel facile sanguinem fundentes vidi. Histor.

XXIX. XL. XLI. LIV. Quod si Cadaver XIII. , &Histor. IX. XXVIII. XXX. XXXI. L. LII. relegemus,

aegros ibi videbimus ad talem morbi statum redactos, ut vere scorbutici appellari mereantur. In iis enim non modo gingivae tumidae , spongiosae , & sanguinolentae factae Sunt , sed maculis etiam foedata sunt crura , lividoque colore tibiae infectae sunt. Ne tamen maculae istae

cum iis confundantur , quas M. f. descripsimus,

142쪽

Igo notandum est , has atro colore praeditas, de crura potissimum occupames tunc tantum erupisse , cum alia

scorbuti signa aderant; illas vero purpureas ut plurimum dorsum manuum , cubitum , & faciem assicientes critice saepe apparuisSe quocumque morbi statu. g. 43. Duplex alvi fluxus observari solet in huius. auki aisu, modi morbo , dysenteria , dc diarrhaea . Prima , qua

mucosoincruenta materies cum torminibus , & assidua

.egerendi cupiditate per anum deiicitur , raro occurrit; altera , qua excrementa fluxilia , & aquosa egeruntur, frequentissima est in pel lagrosis , & ita saepe pratinax,

ut maciem , hydropem , mortem ipsam non raro inducat. Non est tamen credendum , diarrhoeam esse confirmati pellagrae gradus necessarium symptoma; plures enim vidimus summa alvi pertinacia ad mortem usque

laborare, alios contra diarrhaea corripi initiata aegritudine. f. 46 . Idem dicendum est de uberi salivae excretione, quae in quocumque morbi stadio per sices recur- 'F-iu R 'H. Consistit haec in exspuitione limpidi humoris salivalis ubertim in os confluentis saepe cum saucium pallore , & sensu quodam ei simillimo, qui oritur a sale marino. Saporem istum etiam extra ptyalismi occasi nem plurimi solent conqueri pellagra laborantes horis praesertim matutinis , ita ut os sale culinari refertum , de cibi nimia hujus copia conditi eis videantur Histor.

XXXVIII. XLI. XLV. LIV.

g. 47. Humorem Serosum , dc limpidum ex ocu- Cotys, . lis, & naribus . constanter stillare cum gravativo frontis , & voce nasali saepissime mihi contigit videre, ita ut primo AEgros communi catarrho,. vulgo infreddatura,

143쪽

14t daborare opinatus fuerim . Verum eum nulla evidenti caussa apparente huiusmodi symptomata per menses, &annos durare vidissem , non dubitavi haec quoque inter ea , quae ab ipso morbo immediate proveniunt, enumerare . Frigidus ut plurimum est hujusmodi effluxus , scilicet sine pruritu , aut calore; aliquando tamen Xerophthalmias infert, 8c frequentem sternutationem. Histor.

XII. XIV. XXX. LIV. LVIII.

g. 48. Sudor , quem in PellagrosiS Observavi , fer a s aiou. . brilis fuit alius, alius apyretos. Primus rursus vel cum levamine erupit , vel absque eo r ubi enim de delirio cum febri agebatur, saepe ipsum evanuisse annotavi plurimo oborto per totum corpus sudore, & contra dictum est aliaS , sudorem toto corpore saepe manare absqu

levamine in quadam anomala febricula , quae pellagro sos adoritur . Sudor autem ille , qui sine febre, resine evidente caussa erumpit, partialis est, re criticus, ut plurimum manibus, & pedibus potisSimum superveniens ς sit enim saepe , ut spontaneo sudore hae partes dissuant, ardore, quo cruciabamur n6n modo , ,erum etiam aliis pellagrae.symptomatibus imminutis . An manus , & pedes prae ceteris sudant , eo quia ibi cutis laxiori textura donatur ob praeviam cuticulae desquamationem 2 Minime haec ad mlati poteSt opinio, I. quia des- , quamatio pedum, maTuumque dorso contingit, sudor contra plantae, & volae supervenit; a. sudor iste etiam . iis accidit , quibus nondum cuticula separata est in

f. 49. Gravis , qui saepe e peti agrosis odor erum- Driodia .pit, praesertim cum ipsi delirio , aut labri detinentur,

144쪽

I42 insuavis quidem est, sed ita specialis, ut similem nunquam me sensisSe meminerim. Si quis tamen quandam imperfectam ideam desiderat, modo illi, quem mucida exspirant , odori , laetori modo, qui e hombycum folliculis maceratis erumpere solet , eum comparare potest.

Cadav. XI. XVI. , Histor. XIV. XVIII. L. γ3. yo. Levis in metendo ardoris sensus frequenter occurrit in pellagrosis; urinae autem incontinentiam in tribus observavi , qui praeter caetera dolorem imi dorsi querebantur Cadav. XIII. , Histor. L. LIII. . Caeterum urinae in hoc morbo tenues ut plurimum sunt, pallidae,& copiOSae . Caebe xi ae . g. yr. Pellagrae morbus non est adeo nutritioni δε ρ ' , ut inter eius symptomata summa corporis macies constanter observetur . Vidi enim optimo corporis habitu donatos Histor. VI. VIII. X. XVI. XVII. XXXIV. XLI. XLV. XLVIII. LV. pessime quoad

caetera se habere ; quin immo nonnullos ad mortenta usque pervenire Observavi absque ullo naturalis torositatis detrimento Cadau. II. XVI. . Ergo macies non eStpellagrae necessarium symptoma . Quod si aliquando etiam bene pasti pellagrosi macescunt , immodicis , quibus extenuantur, evacuationibus , vel visceris alicujus supervenienti labi tune macies est tribuenda , non ipsi morbi caussae proximae ; ideoque macies in pellagrosis erit ymptoma Symplomatis.

145쪽

3. 32. Frequenter autem phthisi in occurrere pulmonalem satis patet ex sectionibus Cadaverum v. VI. IX., & X. Hanc autem non esse accidentalem complicationem , sed ab ipsa erodente pellagrae caussa immediate oriri, antecedentia demonstrant , concomitantis ,& consequentia. g. 33. Anasarca , & ascites non raro pertinacem alvi fluxum subsequuntur Cadav. XIV., Histor. Lur. ).

Levis autem illa, & elastica abaominis Intumescentia ,

quae in tribus delirantibus Cadau. III., & XVI , nee

non Histor. XVIII. observata fuit, cum Symploma fuerit fugax, & acutum , non tympani tes , Sed meteo-rismus abdominis juxta sata vagetium est appellanda . An spasmodicus λ Cadaverum sectione inventa sunt intestina aere distenta, M. 34. De ceteris, quae ad hanc classem spectant, pellagrae symptomatibus , ut de tinea porriginosa , & cinhiana coloris nativi mutationibus iam dictum est in prima classe, unde nihil aliud hic superest, nisi annotare

gangraenam illam , quae infima dorsi occupabat in Cadavere IV., & VIII. β. 13. Haec sunt quae in pellagrosis observavi Moibi

symptomata nullo ordine invicem succedentia ; in nonnullis enim vernali prius desquamatione manus laedantur , quam caetera appareant; in aliis contra internae corporis partes iampridem male plectuntur , antequam extus morbus praebeat indiciar modo nervosa symptomata caeteris praeeunt , modo ea nonnisi adulto morbo apparent; quod etiam dicendum est de doloribus, deli-riis , diarrhoea , ptyalismo dcc. , quae omnia non Ita

146쪽

confirmato propria sunt morbo , quin etiam in initiato appareant. Acrimonia enim, quae caussam pellagrae proximam constituit, nullis adstricta legibus huc illuc defertur , nunc turpans, nunc cerebrum , nervosque torquens , pulmones nunc erodens, nunc enormes

concitans evacuationes. Ergo in pellagra talis non datur symptomatum Successio, ut ab eorundem diversitate ,

morbi gradus constituis possint . ys. Neque semper huiusmodi morbus ita tem Poris progressu adaugetur , ut . aeger in singulos annos ruat in peius . Sunt enim , qui plurium annorum spatio morbum facile ferunt ; sunt Contra , queis Summum vitae periculum confestim incumbit; nec desunt, quibus morbus modo minuitur , modo latet , modo iterum quasi e funeribus redivivus magno impetu prorumpit En igitur cauSsa , qua generalem pellagrae historiam describens, omissa morbi in diversos status consueta divisione , Sauvagesii methodum seligerim .

3. 37. Si quis tamen morbum hunc in levem , gravem , & desperatum dividere velit, ei per me licet,

dummodo non a symptomatum diversitate, sed ab eorum intensitate id repetat. Generatim sequenti ordine pella-grae morbus procedit. Primo aeger vere tantum aegrotat, caeteris autem anni temporibus tam levia sunt , si quae patitur, salutis incommoda, ut ea negligens optima frui valetudine glorietur. Temporis progressu vere qui dem morbus exacerbatur ; totius tamen anni decursu nonnulla, quae anguem in herba latere significant, identidem se se manifestant. Τandem eo ducitur morbus, ut pesSi me toto anno se habeant aegii , continuoque in

147쪽

discrimane versentur. Ergo pellagra non ita vel nati tempori est propria , quin alii si tempestatibus conveniat Quod si desquamatio c*. q. Vere tantum ut plurimum

erumpat , non ι inde deducendam e St ,. pellagram esse veris morbum ; desquamatio enim non est morbus sed morbi symptoma . g. 18. Vidimus in enumeratione symptomatum, quae- refinitiae. nam procedand a morbo ipso, quaeuam a caussa quae ab alio oriantur symptomate sed quaenam erunt ea ,

quae ad pellagram dignoscendam , & ab aliis, morbis di. stinguendam sufficient λ Cum nullum pathognomonicum Signum adhuc detur ,. aliquando etiam desquamatione g. 6 . ) deficiente , superest ud definitionis defectum suppleat ovis historica descriptio . Pella gra igitur de fibrassi potest morbus obronicus totius corpores , cerebri nervo remque functiones potissimum Iardens , ut plurimum cum deSquamatione dorsi , manuum , di pedum oliarumque aeri expositarum partium , Sive est Syndromes eorum , quae retulimus symptomatum, intrer, quae praecipua, & frequentiora sunt variae affectione ς cutaneae , εpas mi , do

De historica pellagras cognitione sal IS6; nunc ad philosophicam , sive ad caussarum investigationem tran

148쪽

ARTICULUS II.

An pellagra haereditate Piopagettur E

Caussarum remotarum peltigrae investigatio .

. F9. I Nnumeri pellagrosi a pellagrosis parentibus ortum habuerunt . Cada v. V. XIII., Histor. XI. XII. XIV. XVI. XX. XXIV. XXXIII. XL. L. LV.

Pella grosorum filii in tenella aetate parentum morbo facile corripiuntur. Cadau. II. VIII., Histor. III. XVII. XXIX. XXXII. XLII. LXXIII. )Raro pellagra quis laborat, quin fratres eJus, aut SOrores ea quoque assiciantur. Histor. III. IX. XIII. XXVI.

L. LVII. Integrae familiae pellagrosae reperiuntur. Histor. XVIII. XLV. Ergo iure dici potest , pellagram a parentibus in filios

traduci poSSe . g. so. Non Taro, inquies, occurrit e pellagropsis parentibus natos videre , in quibus nulla morbi nota Observatur . Verum id evenire potest , eo quia haereditaria labes in iis delitescat, nonnisi tractu temporis , &alia forte ignota caussa conspirante eruptura. Et re qui dem vera plures vidi, in quibus , postquam puberes, dcretate provecti facti fuerunt , parentum labes erupit, quae in adolescentia latuerat . f. σI. Nonnulli contra , urgebis , pueri pellagrosi observantur , tametsi in parentibus nullum pellagrae ves

tigium

149쪽

tigium conspiciatur. An tecta in parentibus labes potest in filiis manifestari Z An potius spontaneus, & acquisitus

morbus tunc est dicendus , non haereditarius 3 Utrumque liceat asserere; et si enim pellagram saepe haereditate propagari contendam , spontaneam tamen etiam esse non inficior. g. 6 a. Idem habitantes domicilium, eodem utentes Ane.Maιεν cochleari, in eodem decumbentes lecto cum pellagrosis immunes tamen sunt ab huiusmodi aegritudine ,& optima valetudine frui potest maritus pellagrae morbo laborante uxore, & contra . Ergo neque contage, neque concubitu propagatur.

melancholicos , graciles , & obesos, athleticoque praeditos ro non par habitu indiscriminatim hic morbus adoritur ἔ neque in- aetati, non

A sexui .

graveScente tantum aetate, aut media erumpit, cum etiam

adolescentes , de infantes A viderim laborantes . Maria Morelli Histor. XLI coepit a pueritia exteriora gerere pellagrae signa. Gaspar Fertari Histor. LXXII. octavum aetatis annum attingens pellagrae morbo pessime assicie batur. Francisca Guida, Histor. LXXIII. et si quadrimaeSSVt, attamen vertiginem primo passa, pellagro Sam deinde praetulit desquamationem di quod in Aloysia Gornovas Histor. LXX. tribus annis nata , & Maria Barba glias Histor. LXXI. adhue bima evenisse notavimuS. Quinimmo Iulio Panegini Histor. LXXIV. fasciis obvoluto manicularum dorsum spoliatum est epidermi de . Eigo Pellagra neque ulli parcit temperamento , nequae aetati .QQ0d autem ad sexum spe elat, si pellagroSorum numero, qui mihi se se obtulere, habenda est ratio , foeminas Τ a faci-

150쪽

Nonest moll- tantum Luricolagum. Retas siecietas, aut humiditas nil confert a

I 48 facilius quam mares ηgritudini obnoxias esse dicendum

g. 64. Pellagram agricolarum esse morbum , constans fuit apud plures opinio ; sed falsum id ostendunt plurimae ex ablatis Histortis . Nam ut praeteream me ob servasse , eos quoque pellagrosos evadere posse qui utpote familiae rectores vix ullam agrorum cultui dant operam Histor. XIX. XXVIII. , nec non eas , quibus domesticae icurae incumbunt , foeminas; vidi et4am Textorem Histor. IX. ,,Latera clum Histor. XXXV. , Lignarium fabrum Histor. XLVI. , Sariorem Histor. XLVII. virum Ecclesiasticum Histor. LX. , Pharmacopolam Histor. LXXV. pella grae morbo reapse laborare . Praeter hos

Paulina Belloni Histor. XXVII. ) , Iosepha Gambara Histor. XXIX. ), & Theresia Prando ni Histor. LVIII.

quavis aestate Selicta agrorum cultura seri cum e bombycum folliculis conficere conleverant ; Angela Orsint Histor. LI. arte suendi sibi victum comparabat; Magdalena Marciandi Histor. LIV. pannum ex lino, &gossipio texebat; Ioannes Ghilini Histor. LXXVII.

in assulas ligna scindebat. Ergo etiamsi agricolae pella-grae prae caeteris obnoxii sint , non ita tamen est eis propria , quin alias artes exercentes aliquando Iggre

diatur . -

6 3'. Septiensium collium, uigo Montagnoia , habitatoetes , qui saluberrimo fruuntur aere , pellagra aeque afficiuntur, ac fluminis olana accolae, qui prata incolunt aquis undique circumdata . Oppidum Somma eg. gr. in salubriore clivo locatur , Legnans contra in humili solo rivorum copia humidissimo situm est ; attamen utriusque

loci

SEARCH

MENU NAVIGATION