Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

341쪽

vis oblata respuant. Solum ergo lactis serum Vel lac tripla aquae copia dilutum hic sussi. cient. Omnia autem haec tepida summenda sunt, ne a frigido potu inflammatas partes alluente augeantur omnia mala. Ubi vero la-rynge inflammata deglutitio ob acerbissimum dulo rem impeditur, eadem per clysmata injici possunt, ut sustinetur vita, & caveatur nimia corporis exsiccatio. 4. Ni rosa. subacida medicamenta. Mixturae antiphogisticae; decoctum hordei, altheae, cum nitro, addito oxymelle, syruporibesiorum, berberum &e. Nil autem laxandis inflammatis partibus magis conducit, quam vapores tepidi

emollientes faucibus continuo excepti, &ωcterna ejusdem generis fomenta collo applicata. Hunc in finem tepida emollientia herbarum decocta, aut infusa, ore contiuenis tur , ut vaporibus hisce inflammatae partes relaxentur, & resolutionis negotium omnimodo promoveatur. Fomenta etiam & cataplasmata ex iisdem remediis parata, atque externe applicata in eodem scopo adhibentur. 6. Monuit illust.b istentus , nullum sere morbum acutum inflammatorium angina

magia esse volubilem. Familiare enim est in

342쪽

praxi videre, quod unius Iateris tota sillam oecupans inflammatio minuatur subito. & al. terius dateris tonsillam assiciat. Neque hoe tantum , sed & ad alia, & ispe etiam satis dissita corporis loca tendit. In splenem dOIorem procesisse levatis saucibus legitur. b In Pelemarebi uXOre, quae angina laborabat eum multa febre, secta vena faucium, susso. eatio cessavit quidem. - febris' perseveravit,& ad quintum diem sinistrum genu tumor &dolor occupavit ; simulque circa cordis regionem aliquid coacervari, & strepitus in pectore audiebatur. cy Aliae anginosae mulieri dextra manus & erus doluit; suffocatio vero tertia die remisit. d) Hinc remedia derivantia in angina curanda non tantum hac spe adhibentur , ut a partibus assectis derivetur impetus, & copia humorum, dum interi in pristinam sedem occupat morbi causa materialis; sed etiam docuerunt observata, per eadem remedia, quandoque impetrari posse, ut materialis causa morbi locum mutet, & in alias transeat partes. At tunc praecipue es pis pasidis, hucurbitis scarificatis & siccis, & siunapismis collo & pectori applicatis locus ense videtur, si signa appareant, materiam morisbi locum suum deserere, & ad pulmones de.

343쪽

mibitum moliri; praemissis tamen sangiuinis evacuationibus . aliis usque coindicatis remeis diis stimul sdhibitis. i

II. Quando de hae specie anginae inflammatoriae agebatur, notatum fuit, illam quidem non tam periculosam esse, ae aliae, quae laryngem, vel pulmonalem fistulam obsident; cum sola hic deglutitio laesa sit, respiratione satis libera manente. Interim tamen non estinret periculo ' hare angina, quia adeo prona observatur in malam metastasin, qua morbus in pulmonem vertitur; unde patet non perfundiorie tractandum esse hunc. morbum. Eadem autem hic remedia requiri ad resolvendam inflammationem satis patet. Cum autem non adeo anceps immineat subitae stran- 'gulationis periculum, ac in praecedentibus anginis, non tam validae, nee tam subitae evacuationes per venae sectionem requiruntur. Victus tamen tenuis. & lenissamus, & similis potus requiritur ; uti & nitrosa, atque subscida illa medicamenta , quae antea laudata fuerunt. Cum autem tam facile metastasin

344쪽

saciat hie morbus, proderunt cataplasmata emollientissima toti collo & cervici obvoluista, ut huc versus alliciatur morbi materia. sicque impediatur ejus in pulmonem transitus, unde etiam & his cataplasmatibus possunt admisceri talia, quae irritant loca, quibus applieantur. ΙΙΙ. Ubi autem sola phqrynx, vel tonsillae, uvula, Velum pendulum &e. inflam. mantur, sub conspectum cadunt partes assectae, minusque periculota esse solent tales anginae. Eadem quidem curatio requiritur, ae in praecedentibus, sed & pariter leviora

tantum remedia postulantur, cum minus discrimen adsit. Venae sectione praemissa, purgans antiphogisticum datur; atque haec re. Petuntur, Vel non, prout morbi aucti, vel minuti conditio postulat. Verum in priori. bus anginae speciebus humectantia remedia directe ad partes affectas venire non poterant fere, nisi vaporis forma tantum; adeoque pinguium & emollientium & resolventium es- seacia in his gulla fere erat; in hoc autem casu partibus assectis satis commode haec applicari possunt. Dccocta ergo ex althaea, malova, lini seminibus, & similibus emollienti. bus parata, additis nitro, aceto, sale polychre.

345쪽

chresto &α, tali quantitate , ut non nimis irritent suo stimulo partes inflammatas, utidum e. g. in singulis libris decocti talis drachma una nitri solvitur; infusa florum iam. buci, rhoeados, meliloti ; addito mElle, vel syrii po altheae &c. pulcherrimi hic usus sunt.

Omnia autem haec calida esse debent, cum fligida a 'tu, constringendo vasa tantOpere hic noceant; lassicitque ut Ore contineantur quieto, vel levi tantum saucium motu gargarisando applicentur. Crudele enim est, & noxium quam maxime, dum chirurgi cogunt miseros aegros, ni fortiter gargariseiit perpetuo; sic enim ruditer agitantur partes inflammatae, unde potius gangraena, quam blanda resolutio exspectanda foret.

Ubi autem adeo tumuerunt parres, tantumque, & tam continuum est tenacis pitui. tae stillicidium, ut ore clauso haec continere nequeant aegri, per siphonem continuo haeo injici debent, ut caveatur partium inflammatarum exsaeeatio & ariditas, & quantum fieri p*ssit, omnia maneant perspirabilia. Vidit Poephavius in homine, cui tonsillae&UvUIa inflammatae adeo tumebant, ut jamjam sus- secandus videretur, assidua injectione per fistulam decocti emollieutissivit noctes diesque

346쪽

factum suisse , ut morbum tolerare potuerit aeger , donee rupto' abscessu ex ipsis oret sau. cibus evaderet. Cataplasmata ex emollientissimis parataeollo applicantur, quia laxatis his partibus extrorsum tumere possunt inflammatae tontil. lae, sicque minuitur faucium angustia. Verum Omnia liaee artis molimina tune tantum adhibentur, quando valida inflamnatio has partes oecuptiar; & imprimis, si talis intensa simul febris addi. nandoque enim contingit, levem catarrhosam inflammationem has partes obsidere absque multo tumore, &levi tantum aspera alis seniu; tunc solis diluentibus nitrosis cum emollientibus datis curari Aelle sistet, absque sanguinis etiam miΩsione,

TRACHEOTOMIA.

In illis anginae speeiebus, ubi inqamma

so asperam arteriam, vel laryngem Oe cupat, moriuntur aegri , quia impeditur aeris in pulmonem ingressus e inde enim ae-eumulatur sanguis in pulmone , & venosi san. guinis reditus a capite impeditur. Si ergo poterit parari via aeri pulmoneae ingressuro,

347쪽

m si immum in his morbis periculum tollitur,& datur tempus ad curandam inflammationem has partes oecupantem. Tentatur hoc primo valida missione sanguinis, & reliquis auxiliis de quibus in praecedentibus paragraphis dictum fuit; ut nempe inflammatarum partium tumor subito concidat, siteque tollantur, vel minuantur saltem multum impedimenta, quaelibero aeris ingressui in pulmonem obstabant. Ubi vero haec remedia non adhibita fuerunt, Vel tune tantum, quando nimis invaluerat morbus; vel denique, si omnibus his tenta, tis , non minuantur symptomata, nihil super est , quam ut certae morti tradatur aeger, Vel per partem saretur aeri in pulmonem via. Cum autem per solam fistulam pulmonalem aer in pulmonem venire possit, patet, illud obtineri non posse, nisi ejus apertura fiat. Vocatur haeei operatio hinc βρονχοτοὶ ui, aliis Dryngtome , Omnium optime autem tracheotomia. Conditiones, quibus praesentibus ope, ratio haec in aegri salutem potest institui, se quentes sunt :I. Requiritur , ut tumor inflammatorius circa laryngem haereat, vel in asperae artemri e parte superiori, ut nempe infra locum

sectio possit fieri, uti satis patet,

348쪽

Cognoscimus .a item, ubi haereat malom, ex sens u aegri; & licet aliquid circa hanc rem dubii maneret, praestaret tamen in certo lethali angina anceps remedium experiri, quam nullum. let. Ut cum spe sausti eventus sectio asperirae arturiae fiat, requiritur, ut morbus recens sit: ubi enim diu duravit, metus est, ne i meabili sanguine pulmonalis arteria insareta jsm sit, adeoque, facta licet via aeri pulmonem ingressuro, maneret tamen lethalis peripneumonia. Novimus autem tale mainmadesse, si pulsus mollis, debilis, intermittens sit, & extrema corporis frigescant, tuncque non adhibenda facile est asperae arteriae se. etio; quamvis enim illa mortem neutiquam acceleraret, tamen imputaretur ab ignavis umalevolis aegri exitium huic operationi, licet minime periculosie, si periti chirurgi manu perficiatur.3. Ob eandem rationem hae operatione abstinendum est, dum symptomata docetis, gangraenam jam valide inflammationi laecessitIe. Interim tamen praestat, nunquam hi ne operationem tentare, nisi in consilium prius Vocatis aliis medicis, qui testes esse possunt, u

349쪽

nul Iam salutis spem mperesse, nisi hoc tentetur: neque tamen certo sanitatem promit.

ti posse; licet hoe fiat. uod imprimis ideo monendum, quia in pessimis illis anginae spe.

ciebus toties observatum fuit, morbum iummo cum periculo in pnimonem Uerti. Ipsa autem tracheotomiae operatio sequenti methodo tutissime peragitur. I. Cum haec operatio nunquam soleat in. stitui, nisi in urgente maxime necessitate, &fere semper prins sanguinis missiones, aliaque remedia adhibita fuerint, non erit opus multa praeparatione ante operationem ipsam, cum illa sussietant ad praecavendam inflammationem validam , quae inflictum asperae arterias vulnus sequi posset, & periculum ingens in mora sit.

a. Locus, ubi sectio fiet, seligitur ille. qui pollicis latitudine ab infimo margine caristilaginis thyroideae distat.

3. Elevata tune ab utroque latere asperae arteriae tutegumenta cultello discinduntur ad trium quatuorve digitornm trans versorum

longitudinem; sic ut angulus superior sectio, nis directe respondeat medio loco inferioris maxillae; inferior vero sectionis angulus C directo jaceat cum emArginatione summitatis ossis sterni. Y q.

350쪽

4. Separatis tune eodem cutello rem iisque mus eulis. sternohyoideis & thyroi deis, qui tracheae incumbunt, separata pin- quedine & tela cellulosa , nudatur aspera

arteria, atque interstitium membranaceum inter tertium & quartum annulum cartil gineum pertunditur. Varias. atque graves cautelas in hac parte operationis observandas

Illustr. Rielterus ab tradidit. Atque primo monet, ut a dissectione glandulae thyrsidear caveatur: - Insignis plerumque sectionem hujus glandulae sequitur haemorrhagia, haud quidem periculosa, imo forsan, si unicam inflammationem respicis, salubris ; cum autem inexspectata sit, & operationem turbet, cuminque glandula vulnerata sequenti die intumescat, tubulumque, per quem respirat aeger, vulnari arteriae asperae inhaerentem, elevet, extrahat, aegrumque in periculum suffocationis conjiciat, facile quoque conglutinati nem haud promittat, & sic varia incommoda, varias dissicultates pariat, quibus tamen penitus carere haec operatio dicitur, hanc

discindi glandulam non debere puto. Facile illius laesionem caves, si loco, quo potes, profundiori tracheam perforas, vel si huc

etiam descendit glandula, illam separas blande

SEARCH

MENU NAVIGATION