Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

331쪽

. 3 istis, aut a pure in tracheam effuso aeger sus-focetur; vel suppuratio aut neglecta, aut male curata in phthylin trachealem, atque ipsam tandem, malo latius serpente, in pulmonum

consumptionem abeat.

Laryngis inflammatio eosdem habet exi tus , quos in prima anginae specie observa. mus, resolutionem nempe benignam, suppurationem, atque transsudantis lymphae coagulabilis erroneam crisin. At praeterea aliud periculum imminet ob vicinam gloetidi i flammationem ;itur' enim inflammatorius glottidis rimam elidit, atque aegrum mox in 'morbi initio non raro suffocati Alius autem funestus hujus inflammationis exitus Gangrae na est. Novimus autem, ubi malum in talibus locis haeret, quae minime sub conspectum cadunt, in gangraenam transituram esse, si vehementia adsuerint symptomata, ut dolor summus, & febris acutissima; eademque absque diminutione per biduum aut triduum per stiterint, neque interim suffocatur aeger. Ρrae sentem autem jam gangraenam novimus, si

dem symptomata subito sane bonis signis cessent

332쪽

Seto sent; dolor v. g. absit, deglutitioni vel respirationi, antea dissicillimis, major redeat libertas; neque tamen ulla ligna docent, per metastasin morbi materiam ad alia loea transivisse. Diagnosin hanc confirmant, facies

eadaverosa, eXtremarum corporis partium frigus & livor, pullus debilis&inaequalis, quae lethalem in his locis gangraenam comitari solent. Malum medelam non capit.

Si vero musculi elevando ossi hyoidi.& laryngi inservientes, aut ipla pharynx in flammatur , Omnes illos exitus inflamulationis, qui inflammatis musculosis partibus 1blent contingere, in his etiam anginae speciebus fretaquenter observantur. Nihil autem in harum partium inflammatione peculiariter accidit, de quo aut 4n prioribus anginae speciebus expositis, dictum non sit, aut in enumerandis exitus modis, quibus quinta anginae species terminari latet, mox dicatur.

333쪽

Lysis ih crisis erronea etiam in inflam-

matione tonsillarum, uvulae &e. Observatur.

At Omnium autem frequentissime tonsillarum suppuratio Occurrit; Vario eventu, prout aut introrsum, quod saepissime, aut extrorsum, an ut quandoque contingit, pus effunditur. b prius, metus est, ne pus in giottidis aper. turam dilabatur , cum praesentaneo suffocationis sericulos hinc omni opera curauit uir eit, ut antrorsum rumpatur, & in Oris en vuti. erudiet collectum pus. Ejusmodi autem. ἡbscensus continuo remediorum emollientium usa aut sponte rumpuntur, aut phar Uoeomo de . bent pertundi. Lanceola autem pertundere

tales abscesIus in imis faucibus periculosum esset, cum aliae partes facile vulnerari possent, dum aegri prae angustia, dolore t c. mOVent se. lnvenerunt ergo chirurgi instrumentum, quo tutiis me hoc perfici possit. Τubo enim cavo satis longo occultatur lanceola,q'iae per alterum ejus eXtremum apertum protrudi potest, simulque pro lubitu sic firmari,

ut nonnisi ad unam alteramve lineam eminere possit, prout magis minusve profunde inl0eum suppuratum demergere convenit lau-X Geom

334쪽

ceolam. Unitur autem lanceola elateri , qui facit, ut aperto abseessu, dum digitum prementem removet chirurgus, ilico in tubum retrotrahatur lanceolae cuspis, & occultetur denuo. Sic nullum periculum est vulnerandi partes vicinas, & ad quemvis locum in faucibus conspicuum lanceolae cuspis commode p ist esst applicari. instrumentum De Ga. ren eost ab descripsit, & delineavit.

Ubi vero profundius haeret abscessus in

ipso Colophago, cum sensibus non pateat locus affectus, pertustio tentari nequit; sed solo usu emollientissimornm remediorum ten tandum est, ut quam citissime rumpatur apOnema. uam horrenda autem mala fieri possitit, antequam abscessus tali loco haerens rumpatur, docet sequens casus. ab Ρuella sanissima, septemdecim annos nata corripieba. tur periculosissima angina, una cum Valida febre. Cumque jamjam suffocandam credebant omnes, subito praeter omnem spem detumuerunt fauces, verum successit dolor

cum ponderis gravantis sensu circa sterni m. mitatem , ubi illud claviculis jungitur. Simul sensiit molestiam in deglutiendo, quae quo tidie iuerevit; douec laudem Puram etiam aquam

335쪽

aquam defutire tentans convelleretur ilico horrendum in modum , ct mortuae instar jaceret. Indicabat digito aegra asses tum locum, neque tamen ullus tumor examinanti medico ibi apparebat. Conclusit tamen medicus , materiam inflammatoriam subita metastasi ceso- Phagum oecupasse , vitque tumorem fecisse, qui a deglutiendis irritatus acerbissimum dolorem , & horrend8s convulsiones exestare: Molissimo fomento externe applicato, & blando vulnerario decocto potato, post triduum crepuit abscessus, & puris copia &foetore fere sus cabatur aegra. Ρotata autem larga aquae calidae quantitate, & vomitu rejecta, elue-bsttur misera a tantis malis, quae per bime nre spatium toleraverat , posteaque is bene habuit.

Alius exitus est , tumor scitrhilarmis, qui in tonsillis subinde relinquitur. Tanta etiam subinde moles est tonsillarum instammatarum, Ce partium adjacentium, ut aeger inde suffocetur, nisi generosa methodo antiphlogistica malum ilico frangatur. Ρericulosissimae autem omnium sunt metasta sus ad encephalon aut ad pulviones. Si X α an-

336쪽

3eta

angina subito finita est, in pulcionem id maluis

transit. Uc Celsus L. q. e.

Etsi pessimi ominis sit, anginam gangr

na terminari, interim tamen funesta haec prodinosis locum habet, dum notabilis faucium pars post validam inflammationem gangraenescit. Si enim in parvo tantum loco tale quid observetur, neque malum proserpat, aliaque spes superest; quod imprimis sequenti casu patet. Mulier annorum sexaginta & trium , optimi habitus, & validis laboribus assueta, corripiebatur angina aestate media. Nihil in faucibus apparebat, sed vox rauca erat,&. acutum dolorem sentiebat circa cartilaginem cricoideam ; simul aderat intensa febris. Post largam venae sectionem, & purgans antiphlogisti eum, atque molissimum cataplasma cotiio applicatum continuo , levabatur quidem morbus, & multum diminuebatur febris; sed quarta die morbi anxietas circa praecordia . VOX admodum rauca, ct decubitus in lecto impolsibilis, malum dabant omen. Sequentidie febre omnino libera erat, vOX melior sfauces humide apparebant; verum dolorem in pectora molestum percipiebat, uvulaeque pars inferior auricabat. Augebat metum fu-

337쪽

nesti eventus, quod post molastissimam noctem toleratam, sequenti die vacillaret pulsus, jaceret hebes, nullum amplius dolorem sentiret, uvula manente in eodem statu. Oetavo tamen morbi die incepit uvulae extrsimum, hactenus nigrum albescere, omniaque symptomata minui; ct undecima morbi die uvn-Ia naturalem colorem recuperaverat, atque a gravissimo hoc morbo evasit mulier.

METHODUS MEDENDI ANGINAE IN. FLAMMATOR

L Cum illa anginae inflammatoriae spe. cies, quae vel in ipsa pulmonali fistula, vel circa laryngis superiora sedem habet, omnium pessima sit. & citissime lethalis; essicacissima simul & semel adhibenda sunt auxilia adeoque & ejus cura praemittitur; quia hae intellecta facile cognoscitur, quid in reliquis anginae inflammatoriae speciebus agendum siti Solam inflammationis curam, quae resolvendo fit, hic locum habere posse, facile patet ; gangraena enim in his locis validam inflammationem sequens lethalis semper est; &cum suppurationem comitari semper soleat

338쪽

augmentum symptomatum, quibus stipatur inflammatio, neque hare poterit exspes fari e prius enim suffocaretur aeger, Rntequam nR-tus hic abscessus maturescere possset. Statim ergo examinandum est, an inflammatio adhue talis sit . ut sperare liceat, illam resolvenis do curari posse. Hoe novimus, si recens fuerit morbus, nullaque adhuc signa incepte suppurationis, vel natae gangraenae adfuerint. uaenam autem requirantur ad inflammatio- .nis resolutionem in prioribus paragraphis explicata sunt; adeoque tantum superest, ut videatur. quaenam praeter generalem inflammationis curationem in ancipiti hoc morbo notanda sint. I. Sanguinis miso hie primarium rem dinm est; cum per illam , minuendo copiam, ct impetus humorum ad superiores partes imminuatur , & fibrarum strictura solvatur. Cum autem in hoc morbo adeo praeceps discrimen sit imminentis suffocationis, si tumor inflammatorius augeatur, requiritur & cita & magna missio sanguinis, & quidem eo usque, ut tanta debilitas priatur, ut nullus metus sit, tumorem inflammatorium vel a copia, vel ab impetu humoris vitalis , increscere posse. Si autem recrudescant mingcis morbi symptoma,

339쪽

ta, repetenda erit vente sectio ilico, cum nullam moram serat tam cito lethglis morbus: praestat enim, ut eXhaustus sanguine, langueat aliquamdiu aeger, quam ut se tacetur amiserrime. situla autem tanta saepe est talium anginarum velocitas, ut inopinato suffocentur aegri etiam illo tempore, tum remedia adhibentur; acerba prognosis praemittenda est: ne subita mors audaci, quamvis neces artae , vente sectioni adscribatur potius, quam morbi vehementiae. Ρraemissa larga venae sectione sangm- fugae circa collum & retro aures adplicantur, Cum maximo aegri levamine; Ob lentam enim Vitalis humoris evacuationem minus debilitans. Neque tamen semper hirudinum usum venae

sectio praecedere debet, uti CL Michaelis a monet; si in tenerioribus enim haud raro solo hirudinum usu morbum fugatum fuisse multa exempla probant. Si itaque febris vel le. Vior modo, vel nulla plane adesset, vel debiliorem reperirem aegri constitutionem, venae sectionem hirudinibus non praemitterem. HMe tamen monendum, quod si aliquid ab egregii istius auxilii virtute exspectare velis, octo, decim, vel duod ocim simul collo admovendas, nee prius removendas esse, donee ta dem

340쪽

dem sponte decidant; sanguinis autem ex plagis stillicidium, calida diu promovendum. Salomon casum refert, ubi eo ipso quali tempore, quo hirudines fugereut, respiratio disseillima in naturalem mutabatur, ita . ut insans ex sommo expergefactus, sani instar laetus &alacris obambularet., Μiehielis L e. P. a oo.

Voluerunt aliqui venas raninas pertundi oportere; sed praestat certae venae jugularis sectior Atque Tulpius a) jam funestos eventus notavit, dum aegri venarum raninarum se. ctioni tantam inflammationem comitterent.

2. Enematum usus in hoc morbo eximius est; at emollientia primum, dein eccO- protica, ter quater de die injecta. Nocent acriora omnia, purgantia. utpote quibus inflammatorius in corpore stimulus increscit. 3. Victus atque potus tenuissimus sit,& lenissimus. Cum angina inflammatoria acutissima sit, & nisi cito resolvatur, subito ne cet, de cibo non adeo solliciti sumus, cum facile inediam tolerarent aegri brevi hoc tempore, & solo potu sustineri possint, imo plerumque ob doloris acerbitatem, anxietatem liuolerabilem, & febrim acutam comitem quaevis

SEARCH

MENU NAVIGATION