장음표시 사용
2쪽
EPISCOPO TARVISINO Quum Τu hodierna die tam sublimi
dignitate conspicuus ad Τarvisinae Ecclesiae regimen suscipiendum accedas, Seminarium Vicetinum, quod Τibi debuerat, publicum laetitiae, et obsequii, et grati animi exhibet testimonium. Τu enim, qui in hoc Loco et praeceptoris ossicium, et sacrarum disciplinarum moderatoris vicena Summo Studio, Summaque erga istud bonarum artium domicilium benevolentia ge sisti, in hunc modo honorem, in hanc amplitudinem ob tua praeclarissima merita
adductus quod quidem tam brevi tempore
3쪽
postquam alius e nostrorum Praeceptorum numero nobilissimus Antistes electus suit, Vix unquam Omnino sperabamus futurum in
splendidissima sane ac prope singulari gloria nos assicis, atque illustras. Accipe igitur
pignus amoris atque Observantiae nostrae
Orationem Latinum, quam Carolus Bolo a in hoc Seminario studiorum Ρraesectus, familiarissimus tuus, habuit olim de Sacra Eloquentia, cujus I u quoque praeceptis hanc iuventutem strenue imbuisti; idque cum tibi gratum ac periucundum pro tua erga illum necessitudine fore considimus,
4쪽
tum vehementer optamus, ut Τ ibi Τuisque, qui Τe hodie in patrem peramanter laetam tesque suscipiunt, in bonum fortunatumque
Omen perpetuo Sit. ANTONIUS GRAEI I
6쪽
Memini jam me, neque semel, eloquentiae et inprimis ejus, quae ad nos pro vitae nostrae institulo propius pertineret, vicem non tacitum doluisse, quod a veteri illa dicendi facultate, atque adeo a se ipsa descivisset. Verum tunc spectabaim alio, neque ego poteram aut vero debebam plura dicere pro rei magnitudine, quam certo iam inde intelligebam majora a me
postulare, eoque vehementius, quo graViuS COMOSeebam malorum temporum corruptela periculum impendere. Amor enim ille exquisitioris doctrinae et reconditae, illa scientiae cupiditas, quae praecipue hac aetate mullorum animos ad rerum pulcherrimarum et maximarum cognitionem inflammavit, tamen nihil non movit, illud etiam studium impotens novitalis, in alienas quasi possessiones irruit, et artium omnium, quae constant imitatione naturae, atque adeo eloquentiae, jura
7쪽
E 3 pervenit. Alia enim a dicentibus ex artibus quibuscumque peti, alia. ex gravissimis disciplinis arcessiri, depromi pleraque ex philosophia, omnia undique exquiri, cogi, esserri non apta Oratione, ut vix liceat nunc agnoscere in templis eloquentiam, quam graVem, quam Ornatam, quam copiosam et verbis et sententiis instructam popularibus. iam olim oratores egregii et summi protulerunt. Neque tantum peccari solet in re lania.
sed etiam peccatum fidenter defendi a quibusdam, qui praedicant et clamant, hoc tempore civili liberidique
cultu expolitos esse mores, artium, disciplinarum, inventorum lucem undique in omnes partes diffusam
et propagatam, regnare in gentibus philosophiam,
mentes et pectora incendi et occupari amore veritatis, in cujus cognitione jucundissima unice conquiescunt. Serviendum igitur saeculo si libi velis praeberi aures cum verba facis; indulgendum ingeniis et voluntali eorum qui nunc vivunt, Si sapias; quaerenda alia eloquentia, quae ratione audientes ducat ad virtutem, et ad religionem amandam potius blandimentis laetarum rerum, quam timendam minis terribilium; in nova doctrinarum facie inducenda eloquentia nova, pulsa illa obsoleta, quam patres et majores nostri pro suis
Contra quos cum mulla dici possint, et dicta multa iam sint, et dicantur quotidianis crebrisque sermonibus, turpe mihi sit omnino lacere, nec illud saltem perficere quod ante cogitabam, maloque ingravescenii,
8쪽
Sin alia ratione possem, voce resistere. Neque vero hoc ita dico quasi disciplinas et artes nunc utilibus auctas et locupletatas incrementis, et in primis philosophiam, quae est dux caeterarum, ullo modo illis invideam, qui ad sacrae eloquentiae laudem contendunt. Sint, per me licet, sint oratores sacri, tanto digni nomine, egregie in optimis liberalissimisque studiis versati, sint praestantissimarum artium omnium insignem adepli prudentiam, et praecipue philosophiae, sine qua novimus et profitemur neminem aut eloquentem unquam, aut disertum extitisse. Verum cum hanc multiplicem scientiam non solum utilem ad dicendum sed necessariam quoque adfirmo, illud tamen contendo hanc ipsam teneri potius debere ab oratoribus quam iactari, ut illi et eloquentiae semper meminerint, et perSonae
Itaque praetermissis caeteris omnibus de quibus alii disputarunt et disputant, hoc die propositum sit mihi: es: Omnibus aetatibus atque adeo hac nostra, orator sacer nemo bonus nisi popularis, is scilicet qui dicat populi mentibus ac sensibus accommodate. αΤu, Praesul Amplissime, pro tua sapientia et auctoritate sacram eloquentiam, ad quam literae nostrae et studia praecipue spectant, iubes impense coli in hoc bonarum artium domicilio, et quasi eminere inter cam teras disciplinas, quae nobis ad Omnis eruditionis cinpiam, ad cultum animi, ad elegantiam et humanitatem paratae sunt et traditae. Spes hinc mihi se ostendit
9쪽
Te non moleste laturum quae dicam maxime cum iis conjuncta quae attuli superiore anno, quae res per Segravissima, quae tempus hoc et haec dies, quae utilitas horum adolescentium, et fides mea flagitant. Eloquentia ita a primis usque temporibus a Summis viris culta, ita in magnis civitatibus semper versata est, ut medio in populo nata, aucta, persecta esse videatur. Licuit doctissimis hominibus deditis studiis disciplinarum gravissimarum, licuit in primis philosophis sugere consulto multitudinem, et latere tamquam in secessu defixis in rerum cognitione et obscuritate naturae; numquam integrum fuit oratoribus ab hominum conventu seduci, qui in luce, in celebriate, in turba et quasi tumultu versari et jactari consueverunt. Atque hi quidem ita populo usi sunt, ut cum eorum magis interesset flectere populares an OS, eosque quo vellent impellere, tunc magis viguerit eloquentia, atque adeo ad summam amplitudinem claritatemque perVenerit. Quod si aliquando apud judices agi res coepta,
haudquaquam prohibita est tamquam a concione multitudo, quae aspectu, quae clamore, quae plausu ad copiosius Ornatiusque dicendum oratorum studia ardoremque excitavit. Quare sine multitudine audiente neminem eloquentem esse posse adfirmavit M. Cicero, qui tandem, quod populo carere coactus esset immutata urbis fortuna, declaravit se a dicendi consuetudine recessisse. En igitur cur eloquentia a dicendi magistris
10쪽
et artificibus popularis facultas habita semper sit et appellata. - Neque vero alia est sacrae eloquentiae ratio, aut aliud ossicium sacrorum oratorum, a quibus non minus apud populum verba fiunt, cum non is populus censendus sit, qui minuta tantum plebe et contempla, sed hominibus minus doctis quocumque sint loco, plane omnibus, atque adeo, ut ait L. Seneca, togalis etiam et purpuratis continetur. Imo si discrimen aliquod inter sacram eloquentiam et eloquentiam rensem et civilem statuendum sit, quamvis una atque eadem est eloquentia, quae diversas res spectat non homines diversos, eloquentia Sacra putanda est singulari quadam ratione et instituto popularis. Non haec apud praetorem, non apud iudices, non apud magistratus, ut eos in suam sententiam adducat, sed omnibus verba iacit quicumque adsunt, optimatibus et plebeiis, divitibus et egenis, civibus et peregrinis, Viris, mulieribus, pueris, sapientibus tandem et insipientibus, indoctis maximam partem et rudibus, ut universi et singuli de rebus, quae unumquemque proxime attingunt, Summis ac plane necessariis, cognoscant et fla-
tuam. Quid igitur Oratores sacri non pauci genus sibi dicendi adsciscunt, quod a populari absit longissime pAd populum dicunt et populo dicunt. Quid est reliquum ῖ Populi auribus et mentibus accommodata adhiberi debet oratio. Videlis istam, quam vocant eloquentiam, ab omnibus disciplinis prosectam et obscuriori instructam abditaque sapientia, Subtilem, abstrusam, in