장음표시 사용
131쪽
XXI. ORDO CELEBRANDI GENERALIS CONCILII.
117 predictorum graduum. Simile de muliere que contraxit cum consanguineo mariti vel sponsi defuncti. Item si quis non cohabitat uxori suo vel uxor marito. Item si qui in matrimonio
constituti scandalose vivunt dissencientes et male se habentes ac tractantes verbis et verberibus occulto vel manifesto et in hoc etiam vicinos suos turbantes. Preterea committimus et mandamus Vobis universis et singulis ecclesiarum parochialium rectoribus supradictis quatenus competenti die et hora publice de ambone parochianos Vestios ad premissa citetis ad terminum unicuique ecclesie superius prefixum, scilicet ut tali die quo visitatores venient sint apud ecclesias suas in missa et sermone. Et omnia premissa eis insinuetis et exponatis et ad processum denunciacionis iuxta sormam superius traditam diligenter informetis, ne cum visitatores venerint negligentes vos reperiant et reprehensione dignos. Volumus insuper quod dictis visitatoribus consuetam et moderatam procuracionem de cibis, potibus et pabulo equorum cum apud vos suerint, iaciatis. Ad quam provisionem prestandam vitrici ecclesio cuiuslibet dabunt cuilibet vestium in subsidium secundum antiquam consuetudinem vestram sertonem bonum, certifieando eosdem vitricos ecclesie et quoscunque alios qui se in hoc opposuerunt quod contra eos tamquam impeditorea ecclesiastice iurisdiccionis procedemus. Quilibet vestrum perlectis et consideratis, quo in presentibus litteris continentur, speciales litteras vicino suo plebano iuxta ordinem supra notatum mittat, ita quod ordo non lederetur ne negligoncia committatur. Et in signum execucionis huiusmodi quilibet Vestrum nomen suum et diem qua presentes litteras acceperit et qua a Se remiserit presentibus fidelitor sub debito obediencie inscribat vi unumquemque de sua diligencia poteri--Ε conSiderare, contra acientes vero pena synodali mulctabimus irremissibilitor persolvenda. Datum in Castro nostro HelisborgAnno Domini MCCCCXLVII die sancto prisco virginis Nostro
L ordo celebrandi generalis concilii ). Caput I.
De Concilio generalil Scripturi Cerimonias, in sacro Generali Concilio servandas,
132쪽
118XXI. ORDO CELEBRANDI GENERALIS CONCILII. primum de loco Concilii, et sedium dispositione disserendum putamus: deinde de personis, et earum habitu: tertia de ordine rerum gerendarum, et uutimo de Sacris precibus et orationibus ad Deum. Generale Concilium tunc canonicum et legitimum reputatur, cum a Romano canonico Pontifice inducitur, vel luod schismatis saevientis procolla catholica Ecclesia sibi ipsi indicit. Ne- quo Concilium aliquod Susceptum legimus, quod Apostolica beati Petri sedes non probaverit, illique Vel per Suum antistitem, Romanum Pontificem, vel per eius legatos non praefuerit.
. Caput II. De loco et sedibus Concilii. In dicto igitur Concilio generali ornetur locus Concilii, id
est, ubi publicao sessiones habendae sunt in Ecclesia cathedrali, sive alio capaci loco, in hunc serme modum. Primum omeatur, ut nullus omnino aditus relinquatur ad ipsum Iocum, praeter unum tantum, qui valvis et firmis clausuris obserari possit. Si erit Ecclesia cathedralis, relinquenda erit, dummodo sit capax, pars superior apud Altare maius promissis solennibus celebrandis, et asseribus, aut alia materia separanda a parto inferiori, in qua sedes optabuntur pro Concilio. Igitur in capito loci, ubi sessiones celebrandae erunt, constituetur thalamus pro sede Papae , cum tribus gradibus debitae proportionis, latitudo ultimi plani erit decem palmorum, longitudo vero duodecim : in medio erit sedes cum suo poster-gali, et cum scabellis magno et parVo, et Omnia erunt ornata,
ut fit in publico Consistorio; erunt etiam duo scabella hinc inde pro Diaconis assistentibus Papao. In ista linea nullae aliae erunt sedes, nisi forto Imperatoris, aut Regum, si quis istorum esset inte futurus Concilio. Sodos IMPERATORIS parabitur iuxta sedem Papae: quae habebit duos gradus coniunctos gradibus Papae, sed non tantae latitudinis aut longitudinia; erit
ornata cum panno aureo post tergum, Sed non supra caput,
habebit scabellum parvum ad pedes, viridi colore pictum. Et
lib. I. seci. XIV., denuo odito a I Os mann Nova scriptorem ae monumentorum collectio. Tom. I. pag. 269-740. Notabilem hunc libellum ab Augustino Patricio Picoolom neo a. 1488 compositum esse Editor firmis adigumentis probavit. Caeterum vide Letabuch des rarohenrechta g. 157. not. s.
133쪽
119 a retendum, quod locrus, ubi sedet Imperator, non sit altior loco, ubi t et pedes Ponti eae. Si vero Reges adessent unus vel duo, parentur sedes pro eis cum postergali usquo ad sp tulas, et ordinentur ut scamna Cardinalium , habebunt tamen pulvinaria ex cramesino, et scabellum viride sino gradibus, et ponentur hinc inde non ad lineam omnino sedis Papae, sedataquantulum tran3νσδαe, ut possint respicere ad faciem Ponti is a demtris, deinde et a sinistria intra gradus sedia Papalis. Por longitudinem loci erunt scamna pro Cardinalibus et Praelatis cum postergali, et unico gradu, longitudinis octo cannarum, Ves circa, sed media pars a dextris, pro Episcopis et Presbyteris, et alia pars a Sinisti is pro Diaconis Cardinalibus, erit aliquantulo eminentior, videlicet quatuor, aut quinquo digitorum altitudine, pulchrioribus pannis Ornata. Post Scamna praedicta in transversum ante iaciem Pontificis ad luteam eligantur quatuor sedes Patriarchales distinetao et separatae suis poster-galibus, et gradibus ad similitudinem scamnorum praedictorum, et collocentur paribus intervallis: ita ut quadraturam facientes lineam transversalem impleant, et inter duas modias exit quasi ianua, ut aditus ad Sedes primae quadraturae. Intra hane primam quadraturam fient Sodilia humiliora Sino gradibus, et sine postergasi per longitudinem cum transversa usque ad aditum: qui debet rolinqui latitudine unius cannae vel circa. Post primam quadraturam fient et alia scamna post priora eiusdem fere altitudinis sino postergali tamen, quae complectantur post etiam patriarcharum sedes, relicto spatio pro aditu, et item si locus erit capax, fiat alius ordo sedilium post secundum, et tot, quot loci amplitudo, et Praelatorum numerus exigit: Erigatur etiam in dicto conventu Altarc aliquod cum Cruce, et sacra Eucharistia, sive reliquiis Sanctorum in loco congruo: ubi possit Pontifex orare cum Venit ad Concilium , et cum dicit preces prosmodo, illuc laciem convertere. Si autem Papa non erit laturus in Concilio, poterunt Scamna praedicta fieri apud Altare maius sine sedo Papali. Et praesidens Concilii, finita missa, paratus Sacris Vestibus ac si esset celebraturus sedebit in saldistorio, posito ante Altare, Vertens renes ipsi Altari.
Qui habent vocem deliberativam in Conciliis. In Conciliis autem illis Venerandis ac Sacrosanctis, quibus
134쪽
120 XXI. ORDO CELEBRANDI GΕΝERALIS CONCILII. fides nostra, et recta Vivendi norma purgata, atque firmata est, non legimus intervenisse statuendi causa nisi Episcopos et abbates, et hi tantum decretis se subscribebant. Episcopos appellamus etiam Episcoporum Principes: quoniam haec est suprema in Ecclesia Dei potestas, inferioris autem gradus Ecclesiastiacos viros, et principes soculares consulendi, ao instruendi gratia, non autem decernendi intererant: qui sui periti aiunt) consultivam vocem habent in Conciliis, non definitivam, seu deliberativan . Aderunt igitur in Conciliis ad statuendum ROMA NUS Ponti ae tanquam rector et moderator totius Ecclesiae, pastor gregis dominici, et omnium Episcoporum Episcopus.
Saoer Cardinalium senatuo, Patriarchae, Primates, Archiepia scopi, Episcopi, Abbates, quibus non immerito et ordinum religiosorum Generales magistri additi sunt, denique omnes Praelati, qui secundum formam iuramenti, quod praestant cum ad dignitates promoventur, ad synodum venire tenentur. Alii autem, ut disimus, disserendi, instruendi, consulendive gratia
poterunt interesse, non tamon in sessionibus pu/licio induti amoria vestibus sedebunt, neque sententiam dicent.
Caput G. De diversis of talibus Conoilii.
Aderunt etiam diversi magistratus, et ministri Concilii, ultra quos tamen Pontifex Summus si praesens erit) constituet alios, qui negotia proponenda Suggerant. Alios qui venientes
ad Concilium in Volumino describant, missorum, ac legatorum facultates examinent, et publica documenta rimentur. Alios, qui locum Concilii custodiant. Gesta autem Concilii excipere, et in publicam sormam redigere, Spectat proprie ad protonotarios Apostolicos, clericos camerae, et Secretarios Papae, qui tamen, antequam Scripta sua publicent, corrigenda illa exhibeant his, qui a Pontifice, sive a Concilio crunt deputati. Sedes autem omnibus consignabunt clerici cerimoniarum: Si Papa erat in Conciliis, et cum difficultas aliqua orietur, eonsulent super ea re Summum Pontificem. Sin Vero Summus Pontifex abesset, constituerentur a Concilio, qui sedibus consignandis praesint.
Caput V. ordo sedendi in Conciliis. ordo autem sedendi in publicis sessionibus hic erit. Sum-
135쪽
XXI. ORDO CELEBRANDI GENER I IS CONCIDI.
121 mus Pontifex in solio Pontificali sedebit, cui a lateribus super scabellis sedebunt Diaconi duo assistentes, et prior Presbyterorum in scabello etiam in loco eminenti, sive a dextris, sivea sinistris, prout in capella cum Papa celebrat, sed tunc, et quoties in divinis ministrat, ut Capellanus assistens erit indutus pluviali, non planeta. IMPERATOR, si aderit, sedebit in
sede sua ad dextram Pontificis, et tunc Diaconi non sedebunt apud sedem Papae, sed ante ipsam sedem hinc inde super parvis scabellis, ut erat mos antiquis, et hoc, no Diaconus a dextris videatur sedero medius inter Papam, et Imperatorem. GES sedebunt in nominatis sedibus suis : Episcopi et Presbyteri Cardinales in prima parte eminentiori scamnorum a dextris, Diacones Cardinales praeter illos duos in prima parte sinistris. Patriarchae quatuor Ecclesiarum Constantinopolitanus, Antiochenus, Alexandrinus, et Hierosolymitanus sedebunt in quatuor illis sedibus singularibus contra faciem Pontificis. Et nota, quod praedicti Patriarchae in missis, et aliis actibus, sive sint parati, sive non, sedent ante assistentes Papae. Alii Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates parati sedebunt in scamnis post Cardinales hinc inde, primum tamen locum habebit Vice- camerarius, si erit Praelatus. Et ita servatum legimus in Concilio Pisano, praesidente ALEXANDRO V. et in Constantiensi, praesidente IOANNE XXII. Deinde oratores Regum, et Principum, si erunt parati, inde reliqui Praelati parati. Et
impleta prima quadratura scamnorum , implebuntur reliquae post illam: postremi erunt Generales ordinum. Et adverte, quod Praelati omnes, cuiuscunque sint gradus, secundum GREGORUPapae decretum, sedebunt inter Collegas suos secundum ordinem , SiVe promotionem suam. Assistentes Papae parati scdo-bunt super gradus thalami Ponti calis ad sinistram partem, Protonotarii Apostolici, et clerici camerae ad dextram, Subdiaconi Vero, auditores rotae, et acoluthi in parto anteriore ad pedes Papae. Super planum sedebunt duo cubicularii secreti Papae, Decanus auditoiram, qui servit de mitra, et Secretarius Papae, si non est Praelatus. Oratores autem laici, sive non
Ρraelati, sedent intra primam quadraturam in sedibus illis humilioribus, pro dominorum suorum dignitate, ita ut digniores sint propinquiores primis scamnis Papae, et si aderit aliquia
magnus Princeps, sedebit in scamno Diaconorum post omnes Diaconos, si alias consuevit sedere in suo scamno, alii inseriores Domini laici inter Vel post oratores non Praelati, secundum
136쪽
122 XXI. ORDO CELEBRANDI GΕΝΕRALIS CONCILII. eorum qualitatem. Caeteri vero sacerdotes, et Clerici, qui aderunt, stabunt post Scamna Praelatorum, ut poterunt.
Ordo rerum, gerendarum is Conciliis. Ordinem autem rerum agendarum ex anti luis conciliis propter eo m vetustatem colligere non potuimus, nisi quantum ad sessiones pertinet, in quibus discussa communiter proponebantur, et per Verbum, PLACET, a patribus firmabantur. Sed quoniam novissimorum Conciliorum, Constantiensis, et B sinensis res gestae diligentissimo annotatae fuerunt, et in odidine satis inter se congruunt, modum in illis servatum perstringemus; sed defuit in Basiliensi congregatione multitudinis in sanctos Episcopos reverentia, et Superabundavit temeritas, atque arrogantia, quando non pluris fieret sententia optimi cuiusque Antistitis, quam minimi Canonici, et id quod ad Episcopos spectat, diffinire, et sancire unusquisque sibi arrogaret, unde Ecclesiam Dei, quam imitari convenit, in diuturnam et perniciosam scissuram adduxit. Ordinem igitur prosocto illius Concilii, et procedendi modum laudarem, Si Praelatis tantum, ut prisci voluerunt, decernendi, et diffiniendi potestatem permisissenti Sed abstinebunt ut arbitror) postea horum exemplo ab huiusmodi novitato, et bene ordinata idoneis ministris committenti Modum igitur hunc servabant, qui absente Pontifico non incompetenter fortasse serVari poterit, si Praelatis, ut diximus, relinquetur tantum statuendi lacultas.
De Constantiensi et Basilis, si ConoΠίis. Primum omnes ad Concilium venientes sive suo, Sive alieno nomine per cursoreS praeordinatos describebantur : tum patres
Omnes per quatuor nationes dividebant ITALICAM, GERMA
NICAM, GALLICAM, et HISPANIENSEM. In Constantiensi
tamen Synodo: quia Hispani cum suo BENEDICTO XIV. diu in contumacia persistentes non affuerunt, nisi in fine. A GΕ-LICANA quartum locum obtinuit, quae Basileae cum Gallicana
est connumerata. Ex nationibus pari ex unaquaque numero quatuor conventus creabant: quas sacras deputationes vocitabant,
locis, vocabulis, et potestate discretas. Nam in prima fidei ea- tholicae : secunda de pace populi Christiani: tertia de resormationo Ecclesiae, et in postrema de aliis emergentibus nego-
137쪽
XXI. ORDO CELEBRANDI GENERALIS CONCl Lll. 123tiis agitabatur. Erant cuique conventui separata tribunalia et loca, in quibus convenirent proprii magistratus: μα idens, qui
concionem adVOearet, negotia proponeret, et secundum maioris partis sententias concluderet. Promotor, qui tanquam curator
publicus ingereret negotia, instaretque, ut absolverentur. Scriba, qui gesta decretaque publicis documentis annotaret. Nuncius deinde sive apparitor, qui patres convocaret, citaIet, edicta proponeret, et Similia. Conveniebant haec collegia tor in hebdomada iisdem horis in propriis praetoriis, ubi, re diVina peracta, rebus gerendis operam dabant. Ex quatuor deinde sacris deputationibus duodecim virorum collegium eligebatur, terni ex unoquoque conventu et natione, viri doctrina, et experientia clari, ad hos negotia omnia primum deserebantur, qui, rebus mature digestis, vel ea respuebant, vel si admittenda videbantur, ad collegium, cui competerent, remittebant, eratque his
potestas, cum aliquid grave instaret, convocar quatuor conventus etiam extra ordinem. Caeterum, quae a duodecim Virorum collegio ad quempiam ex quatuor conventibus remittebantur, proponebantur per praesidentem illius conVentus, neque lidebat illa die do propositis decernere, nisi res manifeste celeritatem ne es Sariam exigeret. Quod maior deinde pars statuisset, ad alios tres conventus deferebatur; eorum opinio cum
rationibus, et argumentationibus utriusque partis. Quod per tres conVentus approbatum erat, ad praesidentem Concilii publicis documontis deserebatur, qui statuto dic in generali congregatione de ea re reserebat, neque licebat praesidentem de aliqua re agere cum patribus in generali conventu, niSi prius de ea doliberatum, sive ut aiebant) conclusum fuisset per quatuor, aut saltem per tres deputationes. Demum ubi quippiam a partibus approbatum erat in generali congregatione, quae O - αγο quoquo die frequentabatur, in sormam decreti redactum in publica sessione ritu solenni statuebatur.
De generali congregatione in Conciliis. Generalis congregatio differt a publica sessione, quod in illa res statuendae per quatuor deputationes discussae approbabantur hoc modo : Ubi in sacris deputationibus aliquid censebatur , praesidens illarum quisque in suo conventu id firmabat his verbis : In nomine Sanctae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego concludo in talem oententiam. Idem fio-
138쪽
bat deinde in generali congregatione, ubi Vero praesidens Concilii praesidentium deputationum Vota cognoVerat, concludebat nomino totius Concilii. Oportebat tamen illum concludere secundum praesidentium vota, his peractis, cum res ita exigebat, publica sessio indicebatur. In omnibus tamen Supradictis, si Papa erit praesens, ipse erit rector, moderator, ac dispensator, et deputationes, Collegia, magistratus, et rerum omnium ordinem pro suo arbitrio constituet. Quae ideo recensuimus, ut posteri hinc capere possint, quae reipublicae magis expedire videbuntur.
De publica sessione et Bacris precibus. Publicae sessiones his cerimoniis celebrari consueverunt: Antequam prima sessio celebretur, indicitur omnibus Conciliariis triduanum ieiunium, deinde statuta die Pontifex cum omnibus Praelatis, et aliis, qui interesse debent, ae Clero cum Sacra
pompa, si placet, Venit ad locum consilii, ubi per ipsum Pontificem, vel alium Praelatum, cantatur missa de Sancto Spiritu, et fit Pontifici reverentia per Cardinales, et omnes Praelatos
paratos. In aliis sessionibus non solet semper cantari missa solennis ante, sed Papa, audita missa privata, Venit ad consilium cum pluviali rubro, et mitra preciosa, et sacta oratione ante Altare, ascendit ad sedem suam , et similiter omnes alii sedent in sedibus suis praenominatis, et fit ei reverentia a Cardinalibus cum suis cappis laneis, si prius non est facta; deinde duo seniores Diaconi accipiunt dalmaticas, et unus eorum 8tolam et manipulum, quia est cantaturus Evangelium, Subdiaconus etiam paratur, deinde accedunt ad Pontificem, et imponunt ei sandalia, et dicitur Psalmus: Quam dilecta. Interim Cardinales et alii Praelati accipiunt paramenta sibi convenientia, Omnes rubri coloris; omnibus indutis, aliquantulum quiescunt. Tunc silentio facto, Diaconus a dextris surgens, alta Voce praelatur: Orate. Et mox tam Pontifex super saldistorium sibi paratum, quam alii sine mitra in terra genuflexi dicendo orant, versi ad Altare: surgens deinde Pontifex solus, aliis prostratis permanentibus, absoluto dicit hanc orationem in tono competenti, videlicet: Amaumus, Domine Sancte Spiritus, adsumus quidem peccati immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregαti, veni ad nos, et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos, quid agamua, quo grαriamur et ostende, quid e cere
139쪽
XXI. ORDO CELEBRANDI GEΝERALIS COΝCILII.
debeamus, ut, te auaesitante, tibί complacere in omnibus vale mus, esto Balua, et essector iudiciorum Nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et eius Filio nomen possides gloriosum, non Patim. ris perturbatiores esse iusticiae, qui summam dil0is aequitatem, non in sinistrum nos ignorantia trahat, non favor infectat, non acceptio munerum, vel personae corrumpat, sed iunge nos ef caciter tibi, solius tuae gratiae dono; ut simus in unum, sed in nullo aberremus a vero, quatenus in nomine tuo collecti sis in cunctis teneamua cum moderamine piatatis iusticiam, ut hic a te in nullo dissentiat sententis nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur praemia sempiterna. Qua finita, omnes respondeant, Ameri. Finita oratione, Diaconus a sini8tris Surgens, Versus ad Patres dieit: Erigite vos, et omnes surgunt. Et eantores Pantant
Antiphonas: audi nos, Domiae, quoniam benigna est misericordis tua
secundum multiti dinem miserationum tuarum, respίce nos Domine. Iterum Diaconus a dextris conversus ad patres dicit: Orater et similiter omnes procumbunt, et aliquantulum orant secreto. Surgens deinde Diaconus a sinistris dicit: Erigae vos; et omnes surgunt. Et Pontifex omnibus stantibus detecto capite dicit orationem absolute. mutes nostras, qua Sumus Domine, Paractetus, qui a te 3procedit, illuminet, et in omnem, sicut Dιus promisit Filius, inducat veritatem. Qui tecum visit et regnat in unitate etaodem. Qua finita, iterum omnes genuflectunt, et fit litania, quae per duos ex cantoribus pronunciatur, et Omnes respondent, et post Versum illum, ut donum Apostolicum etc.
surgens Pontifex eum mitra benedicit, Synodo dicens: Ut hane
Sanctam Synodum, et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere digneris. Et omnes respondent: Pe rogamus, audi nos. Iterum diest: Ut hano Sanotam Synodum, et omnes gradus Ecclesi t cos benedicere et regere digneris. Resp. Te rogamus, audi nos. Et tertio: Ut hanc Sanctam Synodum , et omnes gradus Ecclesiasticos benedicere, regere, et con8 rvare digneris. Respondent: Te rogamus, audi nos. Et, procumbente iterum Pontifice, litania perficitur. Deinde surgunt omnes, et Ponti sex Versus ad Altare sine mitra dicit: Oremus. Diaconus a dextris: Flectamus gemua, et Diaconus a sinistris: Levate. Et Pontifex: Da, quaesumus, Ecclestae tuae, misericors Deus, ut Spiritu Sancto congregata, hostili nullatenus is cursione perturbetur, per etc. in unitate ei dem etc. Tum Diaconus petit benedictionem
140쪽
pro Evangelio, ot imponitur a Pontifico incensum moro solito, et cantatur Evangelium competens rei, de qua agitur, cum luminaribus , et cerimoniis consuetis , et in fine Pontifex osculatur librum, et incensatur more consueto. Presbyter Cardinalis paratus cum pluviali sorvit Pontifici et de libro, et do navicula inconsi , ac si Pontifex celebraret, finito Evangelio Omnes sedent, et Pontifex patres hortatur verbis convenientibus ad sa-cienda decreta, assignans rationes, cur ita sit saetondum; deinde surgens sine mitra, incipit hymnum: Veni Creator Spiritus, omnes genuflectunt, et ipse etiam, postquam inceperit, genuflectit procumbens super saldistorium, quousque primus Versus perficiatur. Deinde omnes surgunt, et stant capitibus detectis eantores, et patres, si Volunt, prosequuntur hymnum, in fine Ponti x dieit Vorsus: Emitte Θωλιm tuum, et creabuntur. Resp. Et renovabis faciem terrae. Et Pontifex: Oremus: Deus qui eorda Melium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spisitu recta sapere, etc. per Dominum etc. DB-mum duo cantores dicunt: Benedicamus Domino. R. Deo grat a.
Quibus finitis, Diaconus logit decreta sacienda, et rogat Patres, an ista placeant, qui incipiendo a Summo Pontifico respondent: placet, vel Non placet, et Pronotarii Apostolici, Clerici Camerae, et alii tabularii rogati decreta notant, et in publicam sormam redigunt, quae deinde bulla, ac sigillo Apostolico muniuntur:
Evangelia mutantur in sessionibus secundum materias, quae
tractantur. Si Romanus Pontifex non adesset, praesidens Concilii paratus cum sandaliis, Diacono, et Subdiacono omnia saceret, ut praedictum est, nisi ea, quae ad Summum Pontificem tantum spectant. Decreta legeret aliquis Praelatus, et literae signentur bulla Concilii. Decretis firmatis, omnes deponunt Sacras Vestes, et tum revertuntur domum, quemadmodum venere. Si Papa ostpraesens, decreta intitulantur hoc modo: MARTINUS D
Scopus servus servorum Dei, sacro approbante floncilio, et caetera, ut in Constantiensi. Si autem abest Pontifex, sic scribitur, ut Basilisensis: Bacrosancta generalis Synosis Basiliensis in Spiritu Sancto legitime congregata, generale Concilium faciens,
et universalem Ecclesiam reprae3entans, etc. Duili os by Coosl