C. Cornelii Taciti Opera ex recensione Georg. Christ. Crollii

발행: 1792년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

C CORNELII TACITI

ex Romanum, increpans, auribus decisis vivere iu-het, ostentui clementiae suae, D in nos dehonestamento. Dein Gotaretes morbo obiit: accitusque in regnum Vonones, Medos tum Praesidens. Nulla huic prospera aut adversa, qDis memOIDretur. brevi Sc inglorio imperio perfunctus est: resque Parthorum in filium eius Vologesen trans. latae. At Mithridates Bosporanus, amissis opibus vagus, posteaquam Didium, ducem Romanum,

roburque exercitus abiisse cognoVorat, relictos in novo regno, Cotyn, iuventa rudem , D paucas cohortium, chim Iulio Aquila, Equite Romano : spretis utrisque, concire nationes , illicere Perfugas ; Postremo eXercitu coacto , regem Dandaridarum exturbat, imperioque eius potitur. Quae ubi cognita, M iam iamque Bosporum invasurus habebatur, dissisi propriis viribus Aqui-Ia k Coms; quia Zorsines, Siracorum rex , ho nilia resumserat, externas k ipsi gratias quaesevere, missis legatis ad Eunonem, qui Adorsorum genti praecellebat. Nec fuit in arduo societas,

potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus. Igitur pepigere, equesribui proeliis Eunones certaret: ob dia urbium Romani ca' i 6 pesserent. Tum composito agmine incedunt: cu ius frontem M terga Adorsi, media cohortes, RBosporani tutabantur, nostris in armis. Sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum Dan

42쪽

ANNALIUM LIB ER, XII.

Haricae, quod desertum a Mithridate, ob am- A. U. biguos Popularium animos ohtineri, relicto ibi do Praesidio, visum. Exin in Siracos Pergunt, Atransgressi amnem Pandam, circumveniunt urbem Vspen, editam loco, k moenibus ac fossis munitam: nisi quod moenia, non saXo, sed cratibus D vimentis, ac media humo, adversum irrumpentes invalida erant: eductaeque altius turres, facibus atque hastis turbabant of sessos. ac ni proelium noX diremisset, coepta Patrataque eXPugnatio eundem intra diem foret. Postero misere legatos r veniam liberis co ITporibus orantes, servitii decem millia offerebant. quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum , tantam multitia dinem custodia cingere arduum': belli potius iure caderent. clatum. que militibus, qui scalis evaserant, signum ca dig. Εκcidio Vspensitim metus ceteris intefius,

nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, imis

pediti vel eminentes loci, amnesque D urbes iuxta perrumperentur. Igitur Zorsines, dira Pensitato, Mithridatisne rebus extremis, an Patrio regno consuleret; Postquam Praevaluit gentilis. utilitas , datis obsidibus, apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria eXercitus omani, quem incruentum k victorem, tridui itinere abfuisse ab amne Tanai constitit. Sed in regressit dispar fortuna fuit; quia navium quasdam , quae mari

remeabant, in litora Taurorum delatas circii

Venere barbari, praefecto cohortis D plerisque centurionum interfectis. Interea Mithridates, nul- 18

43쪽

41 C. CORNELII TACITI

A. U. lo in armis subsidio, consultat, Cuius miserico 8O3 diam experiretur. Frater Cotys, proditor olim, deinde . hostis, metuebatur: Romanorum nomo id auctoritatis aderat, ut promissa eius magni Penderentur. Ad Eunonen convertit, ProPriis odiis non insensum, k recens coniuncta noti in cum amicitia validum. Igitur cultu vultuque quam maxime ad praesentem fortunam Comparato, regiam ingreditur, genibusque eius provolutus, Mithridates, inquit, terra marique Roma nis per tot annos quaestus. Bonte adsum. Utere. ut voles. prole magni Achaemenis, quod mihi flum19 hoses non. ab ulerunt. At Eunones claritudine viri , mutatione rerum , k prece haud degenere Permotus, allevat supplicem, laudatque, quod gentem Adorsorum, quo uam dextram petendae N niae delegerit. Simul legatos literasque ad Caes rem in hunc modum mittit: Populi Romani Imperatoribus, magnarumque nationum regibus. Priamam exsimilitudinefortunae amicitiam: sibi cb Clam dio. etiam communionem victoriae esse. Bellorum e mgios fines, quoties ignoscendo transigatur. Sic Tomini victo nihil ereptum. Pro Mithridate, quando gra-νius mereretur, non potentiam, non regnum precari sed ne triumpuretur. neve poenas capite exciperet.

2o At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen, accipere captivum Pacto salutis, an repetere armis, rectius foret. Huc dolor iniuriarum , k libido vindictae adigebat. Sol disserebatur contra: Suscipi bellum avio itinere. importuoso mari: ad hoc reges feroceS ἰ vagos 'F-

44쪽

ANNALIUM LIBER XII. 43

Ios; solum frugum egens: tum taedium ex mora, A. in Pericula ex properantia; modicam victoribus laudem: rQ3 ac multum infamiae, si pellerentur. quin arriperet oblata, cis servaret exsulem: cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii fore. His permotus scripsit Eunoni, meritum quidem novissima exempla Mithridaten . nec sibi vim ad exsequendum

deesse: verum ita maioribus placitum, quanta per Acacia in hosem . tanta benescentia adversus sunt cra utendum. nam triumphos de populis regni que integris acquiri. Traditus post haec Mithridates, ve- 2Ictusque Romam per Iunium Cilonem, Procuratorcim Ponti, ferocius, quam pro fortuna, disseruisse apud Caesarem ferebatur. Elataque VOX, eius in vulgum hisce verbis: Non sum remissus ad et , sed reversus: vel ,si non credis, dimitte, is quaere. Vultu quoque interrito Permansiit, Cum rostra iuxta, custodibus circumdatus, visui Populo Praeberetur. Consularia insignia Ciloni, Aqui-Iae Praetoria decernuntur. Iisdem Consulibus, et a

atrox odii Agrippina, ac Lolliae infensa , quod

secum de matrimonio Principis certavisset, molitur crimina D accusatorem, qui obiiceret Gaiadaeos. magos, interrogatumque Apollinis Clari,simulacrum. super nuptiis Imperatoris. Exin Claudius , inaudita rea, multa de claritudine eius

apud Senatum Praefatus , sorore L. Volusi genitam. maiorem ei patruum Cottam Messallinum esse. Memmio quondam Regulo nuptam: nam de C. Caesaris nuptiis consulto reticebat:) addidit perniciosa in Rempublicam constia. O materiem sceleri detrahendam.

45쪽

C. CORNELII TACITI

A. V. pysin. publicatis bonis, cederet Italia. Ita qDinqUM 3Q3 gies sestertium, ex opibus immensis, eXsuli relictum. Et Calpurnia illustris femina pervertitor, quia formam eius laudaverat Princeps, nialia libidine, sed fortuito sermone. Unde vis AgriPPinae citra ultima stetit. In Lolliam mittitur Tribunus, a quo ad mortem adigeretur. Damn ius k lege repetundarum Cadius Rufus, aCCu-x3 santibus Bithynis. Galliae Narbonensi, ob egregiam in Patres reverentiam , datum, ut Senator bus eius provinciae . non exquisita Principis fententia , iure. quo Sicilia haberetur, res suas invisere liceret. Ituraeique k Iudaei, defunctis regibus, Sohemi atque Agrippa, provinciae Syriae additi Salutis augurium , quinque D viginti annis omis-1um, repeti, ac deinde continuari, Placitum. Et pomoerium auxit Caesar, more PrisCo; quo iis, qui protulere imperium, etiam terminos V bis propagare datur. Nec tamen duces Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usur-24 paverant, nisi L. Sulla & divus Augustus. Regum in eo ambitio vel gloria, varie vulgata. Sed ini- ..tium condendi, D, quod pomoerium Romulus Posuerit, noscere, haud absurdum reor. Igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum adspicimus, quia id genus animalium aratro stati ditur, sulcus designandi oppidi coeptus, ut m gnam Herculis aram amplecteretur. inde certis spatiis interiecti lapides, per ima montis Palatini ad aram Consi, moX ad Curias veteres, tum ad sacellum Larium: forumque Romanum M

46쪽

Capitolium non a Romulo, sed a T. Tatio addi- A. U. tum Urbi credidere. mox pro fortuna pomoe- ε 3rium auctum. Et quos tum Claudius terminos

posuerit, facile cognitia, Ac publicis actis perscriptum. C. Antistio, M. Suilio Coss. adoptio in Do- χ mitium, auctoritate Pallantis, festinatur. qui ob. V strictus Agrippinae , ut conciliator nil Ptiarum, A. C. M mox stupro eius illigatus, stimulabat Clau- 31dium, consuleret Reipublicae: Britannici pueritiam

robore circumdaret. Sic apud divum Augusum, qua

quam nepotibus subnixum, viguisse privignos: a TAberio , super propriam sirpem, Gemmaniciam assumtum. Se quoque accingeret iuvene, partem curarum

capessium. His evictus, biennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud Senatum oratione in eundem, quem a liberto acceperat, modum. Adnotabant periti, nullam antelia adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse. Ceterum 26

actae Principi grates, quaesitiore in Domitium adulatione: rogataque lex, qua in familiam Claudiam cb nomen Neronis tranfret. augetur D Agrip-Pina cognomento Augustae. Quibus Patratis, nemo adeo expers misericordiae fuit, quem non Britannici fortunae maeror assiceret. desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis, intempestiva novercae ossicia in ludibria Nertebat, intelligens falsi. neque enim 1egnem ei fuisse indolem ferunt: sive verum, seu periculis Commendatus retinuit famam sine experimento. Sed 27

Agrippina, quo vim suam sociis quoque natio-

47쪽

46 C. CORNELII TACITI

A. U. nibu ostentaret, in oppidum Ubiorum, in quo

εO4 genita erat, veteranos coloniamque deduci impetrat; cui nomen inditum ex vocabulo ipsius ac forte acciderat, Ut eam gentem, Rheno trans gressam , avus Agrippa in fidem acciperet. 1isdem temporibus in superiore Germania trepidatum , adventu Cattorum, latrocinia agitantium. Deinde L. Pomponius, Legatus, auXiliares Vangionas ac Nemetas, addito equite alario, monuit, ut anteirent populatores, vel dilabis improvise cim cumfunderentur. Et secuta consilium ducis inclustria militum: divisique in duo agmina, qtai laevum iter petiverant, recens reversos, PraeclaRue per luxum usos Sc somno graves, CirCumVonere. Aucta laetitia, quod quosdam e clade Variaria, quadragesimum Post annum, servitio eXemerarit.

18 At qui dextris & propioribus compendiis ierant, obvio hosti, D aciem auso, Plus cladis faCiunt:& praeda famaque onusti, ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legion=Us ΟΡ- periebatur, si Catti, cupidine ulciscendi, Casunt Pugnae praeberent. Illi metu, ne hinc Romanus, inde Cherusci, cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in Urbem Mobsides misere. decretusque Pomponio trium phalis honos; modica Pars famae eius aPuci Po-29steros, in qu carminum gloria Praecellit. Poridem tempus, Vannius, Suevis a Druso Caesare impositus, pellitur regno: prima imperii aetates clarus, accePlusque Popularibus; moX, diutu nitate in superbiam mutans, Sc odio accolarum,

48쪽

simul domesticis discordiis circumventus. Aucto- A. in res fuere Vibilius, Hermundurorum rex, & Van- NOAgio ac Sido , sorore Vannii geniti. Nec Claudius,

quamquam saepe oratUs, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium Pr mittens , si pelleretur. scripsitque P. Atellio Histro , qui Pannoniam praesidebat, legionem, i a

que e provincia lecta auxilia, pro ripa componeret. subsidio victis. edi terrorem adversus victores; ne fortuna elati, nostram quoque pacem turbarent. nam vis

innumera, Ligii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius XXX per annos praedationibus la vectigalibus auxerat. Ipsi mantas ProPria pedites, eques e Sarmatis Iazygiabus erat, impar multitudini hostium: eoque castellis sese defensare, bellumque ducere statuerat. Sed Iazyges, obsidionis impatientes, x pro- 3o Ximos per Campos vagi, necessitudinem pugnae attulere, quia Ligius Hermundurusque illic ingruerant. Igitur degressus castellis Vannius, funditur proelio: quamquam rebus adversiis, laudatus, quod ex pugnam manu capessiit. O corpore adverso vulnera excepit. Ceterum ad classem, in Danubio opperientem, perfugit. Secuti mox clientes , D, acceptis agris, in Pannonia locati sunt. Regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide: subiectis, suone an servitii imgenio , dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, k maiore odio, postquam adepti sunt. At in Britannia P. Ostorium, pro Praetore, tur- 3Ihidae res excepere, effusis in agrum sociorum

49쪽

48 C. CORNELII TACITI

A. u. hostibus, eo violentius, quod novum ducem, 8O4 oxercitu ignoto, k coepta hieme , iturum ob viam non rebantur. Ille gnarus, primis eventibus metum aut fiduciam gigni, Citas Cohortes rapit: Κ caesis qui restiterant, disiectos consectatus, ne rursus Conglobarentur, infensaqiae Minfida pax non duci, non militi, requiem Permitteret, detrahere arma suspectis, cunctosque castris, ad Auvonam k Sabrinam fluvios, cohibere parat. Quod primi Iceni abnuere, valida

gens, nec Proeliis contusi, quia societatem Do stram volentes accesserant. hisque auctoribus, circumiectae nationes locum pugnae delegere , septum agresti aggere, M aditu angusto, ne Pervius equiti foret. Ea munimenta duX Romanos, quamquam sine robore legionum sociales copias ducebat, PerrumPere aggreditur, k distri blatis cohortibus, turmas quoque Peditum ad munia accingit. Tunc dato signo, Perfringunt aggerem, suisque claustris impeditos turbant. Atque illi conscientia rebellionis, Sc obseptis effugiis , multa D clara facinora fecere. qua pugna fili ias Le-31 gati, M. Ostorius, servati civis decus merciit. Ceterum clade Icenorum compositi, qui belliam inter Sc pacem dubitabant. Et ductus inde in Caniagos exercitus: vastati agri, Praedae Passim actae inon ausis aciem hostibus, vel, si EX OCCulto Carpere agmen tentarent, Punito dolo. Iamque veritum haud procul mari, quod Hiberniam insulam adspectat; cum ortae apud Brigantas discor diae retraxere ducem, destinationn certum, ne

50쪽

ANNALIUM LIBER XII. 49

nova moliretur, nisi prioribus firmatis. Et Brigan- A. in tes quidem, Paucis, qui arma coeperant, interfectis, in reliquos data venia, resedere: Silurum gens , non atrocitate, non Clementia mutabatur, quin bellum EXerceret, castrisque legionum Premenda foret. Id quo promtius veniret, Colonia Camulodunum, valida veteranorUm manu, deducitur in agros captivos, subsidium adversus rebelles , k imbuendis sociis ad ossicia legum. Itum 33

inde in Siluras, super propriam ferociam, Car ctaci viribus confisos: quem multa ambigua, multa Prospera eXtulerant, ut ceteros Britannorum imperatores praemineret. Sed tum astu, locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert hellum in Ordovicas, additisque, qui Pacem no stram metuebant, novissimum casum experitur; sumto ad proelium loco, ut aditus, abscessus, cuncta nobis importuna, D suis in melius essent. Tunc montibus arduis, Κ ssi qua Clementer accedi Poterant, in modum valli saxa praestruit tia praefluebat amnis vado incerto, cater aeque meliorum Pro munimentis constiterant. Ad hoc 34 gentium ductores circumire, hortari, firmare animos , minuendo metu, accendenda spe, aliisque belli incitamentis. Enim vero Caraeiacus huc illuc volitans, illum diem. illam aciem, testabatur, aut reciperandae libertatis, arre ser vitutis aeternae initium fore. Vocabatque nomina maiorum. qui Dictatorem Caesarem pepulissent: quorum virtute vacui a securibus c. tributis, intemerata coniugum o liberorum corpora retinerent. Haec atquς talia Tacit. Vol. II. D

SEARCH

MENU NAVIGATION