장음표시 사용
11쪽
E presentis Opellae editionis te occasio fugiat , superest , ut de
Opus mihi commissum, ut Professoribus Regulae S. Francisci lu
cubratiuncula pararetur, quae eos tuto sic manuduceret, ut a Vero unquam abscederent . . Mandati S
adversabar, nihil , parumve profuturum , cum hujus scriptionis genus plures plane me ipsa longe peritiores , magisque industrii, Regulae Zelatores jam prius elegerint. At inutiliter semper conatu Sex eo , quod non pauca in libris,
alias doctis, de publico juri dona
12쪽
tis, desiderentur, vel Auctoribus obducta, vel subsecutis temporibus proscripta: propter quod factum est, ut aliquorum theorica , infirma evaserit; inductaque per alios practica, dispensativis privilegiis innixa, puritatem Seraphicae
paupertatis obumbret, Sc relaxet.
Hi fuerunt ad aggrediendum laborem stimuli, de ad more Consissentibus gerendum aculei. Coegit ulterius , quod hucusque jejunii fuerint Scriptores de pecu niis ad Causas Beatificationum, MCanoniZationum tractandas destinatis , altumque silentium servaverint de praxi tenenda, infortunio Occurrente , quod Syndicus Apostolicus foro, vel bonis cedat: Ῥulgo fllisce. Prosecto haec, non tam
13쪽
peroptime pronunciaveris idonea ;ne in me illud usurpetur satyrici: Tenet infanabilis multos Scribendi cachoetes ἱTeque Iudice, putabitur ab Opere elongari censura, quod ab aliis jam affabre concinnata , repastinet ,
crambemque , ut VOX sonat, re coquat .
In quo, & a laxitate declina-Vi, a rigore temperavi. Siquidem obvium est, & nimiam indulgentiam , nimiamque in opinionibus, quas nonnulli Scriptores amplexantur, severitatem , offendiculum saluti animarum aeque interponere , ad gehennam aedificare, dicente S.Bonaventura lib. I. compend. theol. verit. cap. 32. Cavenda est conscientia nimis larga, em nimis stricta: nam prima gene
14쪽
rat praesumptionem, secunda desperationem: item : prima saepe iacit
malum , bonum inecunda e contra , bonum, malum: item ue primaspe saliat damnandum, fecunda e contra damnat salvandum. Regiam proinde viam tenui, & ab extremis temperans,atque a vitio deflectens mediocritatem selegi.
Ubi jura loquuntur, illis adhaesi : quatenus vero sileant, i extremam risiditatem non propendi ; at non exinde in fomentur abusuum adversus Regulae observantiam manus dedi laxitati; sed potius aures praebui Canoni admonenti , cap. Ex parte de transact.
ibi: In bis, super quibus jus non
intenitur expressum , procedas , aequitate servata, semper in humaniorem partem declinando, secun-
15쪽
dum quod personas, causas , loca ,ey tempora videris postulare. Absit, me quisquam existimet
ad vanam auram popularem,mundanamque laudationem aucupandam , & ambitione inductum hanc Scholam evulgare voluisse ; enim Vero piaculum esset, adeo salutaria studio jactantiae elaborasse. Longe sane alia mihi mens,aliudque consi lium fuit,honestiorque hujusLiberculi proposi tus finis, nimirum , ut ejus in lucem publicam emissione, non modo Religiosorum Minoritici coetus saluti consulerem,honestamque voluntatem meam in eo in rundem obsequium notam singulis facerem; Verum etiam , ut hisce qualibuscumque vigiliis alios majoris eruditionis, Sc doctrinae viros ad opus reformandum, augendumque
16쪽
que cum facile sit inventis addere) excitarem. Quod ubi assequar, non vulgari perfundar gaudio ,
Haec, amice Lector , in prima post liminarem paginam mihi praefari visum est 3 teque, ut aequi, bonique consulas , instantissime
rogo ; cum Vero coeteri laudabiliora, melioraque iis edixerint, quae hac rudi Schola parantur , mente
versa , illisque feliciter fruere ad supremi Numinis gloriam, tuum
insuper commodum, Sc utilitatem. Quatenus vero tui acumine ingenii censoris ossicium tentaveris ,ex
Plinio scias: uod nulli e venia placuit ingenium. Verum quibus parum , vel quibus nimium es opus, mihi ignoscant ; quibus satis es, non mibi,
17쪽
sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Ut dixit Augustinus de Cimit.Dei lib. 22.cap. 3O. num. 6. Eternum vive: & Deum mihi propitium exora, quia egenus sum, M pauper.
18쪽
stri V. Commissarii Generalis, omni,qua potui,attentione,& consideratione perlegi opus elaboratum per Adm. Rev. P. Fr. Augustinum Lucensem Lectorem Iubilatum , ac Sacrorum Rituum Consultorem,cui titulus est , Sebola Paupertatis , Oc. cumque in eo nihil orthodoxae Fidei, ac bonis moribus ditanum invenerim, propterea dignum censeo, ut praelo mandetur. Dat. Romae ex Ara-Coelidie I9. Septembris III S. Fr. Philippus Antonius de Roma Lector Pubilatus,ex-Di nitor, ac Provinciae actualiter custos. Approa
19쪽
stri U. Commis arti Generalis ;ea , qua potui , diligentia , &attentione perlegi Opus , cujus titulus est , Schola Paupertatis, cto. Authore Adm. Rev. P. Augustino Matthaeucci Lucense, Ord. Min. de Obser. Lectore Iubilato, & S. Rituum Congregationis Consultore : cumque in eo nihil invenerim orthodoxae Fidei , & bonis moribus dissonum; imo ad Seraphicae perfectionis profectum valde utile , ideo publica luce permaxime dignum
censeo , salvo , &c. Datum Romae ex Ara-Coeli die I9. Septembris ITII. Fr. Pac cus Romanus ex-Dissi
20쪽
Ord. Min. Observ. S. P.N. Francisci Leo . Iubii. S. Congr. didicis Consultor, Suprema, Universalis Inquisitionis Qualiscator, ex- Guardianus Perofolimitanus, Discretus perpetuus , O in hac Cismontana Obser. Familia V. Commissarius Generalis, O Servus .
P. Fr. Augustino Matthaeucci Lucensi hujus nostrae observ. Provinciae Romanae Lectori Iubilato ,& Sacrorum Rituum Congregationis Consultori,salutem in Domino sempi
Cum opus a Te compositum , cui titulus - Schola Paupertatis ma- ruducens , cto. & a duobus P P. Τheologis de Commissione nostra revisum , & approbatum , existimetur legentibus utile , & impressione dignum , Nos votis tuis , & aliorum utilitatib pro-