Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

exequenda , cujus generis non sunt O .nes, & soli fortes , & corpore robusti ;sed utplurimum isti sunt rudes, & imperiri; apti vero ad illa regulariter sunt Religiosi spirituales, studiosi, & litterarum amatores, habentes de rebus Rel i-gionis experimentum. Qui frequenter sunt debiles, viribus destituti, ut proinde , vel equo, aut jumento egeant pro itinere, vel meliori cibo nutriri requirant ; circa quae sunt sumptus faciendi;&lcum ipsi per se in illis nequeant se in gerere, debent in subsidium secum tabe. re Amicum spiritualem. Dices. II.Quando hujusmodi nece

sitates in via occurrunt, recurrant tunc

ad Amicum spiritualem, qui eis in itinere praesentabitu r. R. Hoc utique agendum esset, si verisimile foret,quod invia Amici spiria

tuales invenirentur. Clterum, cum experientia compertum sit, quod interdum vix possunt reperiri Beneiactores, a qui'hus res in specie in eleemosynam acci

Piantur , quomodo spes erit reperiendi Amicos spirituales, qui pecuniam sol-Vant pro necessitatibus in itinere contia gentibus Deinae

282쪽

BuRsAR. FR. MIN. &c. 247Deinde , si sciam certo me debere recurrere, quid obstat, si, cum Amicos habeam offerentes, eorum eleemosynis per Depositarium utar Dices.III S. Franciscus voluit, quod sui Fratres se in vivendo comitterent di ovins providentiς,& cogitatus suos in Domino jacerent, qui volucres Coeli. pascit. s. R. Nec divinae providentiae in vivendo non se committunt, neque suos Cogitatus a Domino avertunt. qui nihil juris habentes in pecunia existente apud Depositarium pro vera necessitate, per modum purae eleemosynae ad ipsum recurrunt, prout tunc Fratres se' debent gerere. Neque debent ita se committere divinae providentiae, ut Deum videantur tentare. Quinimo, ut ait Nicolaus ubi supra g. ec quidquam; Sie se ipsos committant divinae providentia in vivendo, ut viam non contemnant provisionis humana οῦ quia vel de iis , qua offeruntur liberali tὸr , vel de iis, quae mendicantur humilitὸrivel de iis,qua conquiruntur per laboritiam,sustententur. Tum

quia,cum S. Pater praecepit sollicitam Curam in veris necessitatibus per Amicos spirituales, nihil de commissione divinae

283쪽

a48 Tir. ΙΙ. CONI. V. diminuit:cum pro Domino Amicus spititualis nos pascat,& vestiat.Supponitur hic semper,quod res in specie commode precaria mendicatione acquiri non possit. 6. Secunda conditio est, quod Fratres iter agant per Regiones, & partes inhumanas setiam si sint Catholicorum in quibus, vel ex defectu charitatis, vel, quia ex frequentia Fratrum itinerantium, Fidelium pietate nimis fatigata, non possunt mendicando ostiatim, vel nullo modo, vel, non nisi valde incommode necessaria ad victum, & decentem sustentationem inveniri. Saepe enim con tingit transire per pagos, & loca, in qui hus, vel nullus sit, qui det ad victum necessaria, sed omnia debeant haberi in tabernis, in quibus singula, numerat RPecunia Venduntur, & non nisi pecuniis

haberi possunt ue vel, si alii sint, qui dare

possint, non potest Frater ab itinere fatigatus per unum , vel alterum castrum concursare, aut loca alia adire, & a recto itinere divertere sine gravi corporis , Manimi damno. Imo, si aliqui dent, tam parcum cibum pr stant, ut laxum cente niS milliariis corpus recreare non sit satis.

Tertia est. Qund necessitas sit vera,

284쪽

BuRs R. FR. MIN. &e. 24spraesens, vel imminens,non Vero sutura ,& possibilis iuxta dicta consit. q. S. I. nu.a . vide ibi, ut hic discurras . 7. Quarta est. Quod ad ipsum non recurratur , nisi aliis cessantibus eleemosynis,ac cum commode mendicatio fieri non potest. Unde hallucinantur, qui ad solum proprium commodum, & deli. cias in via ad eum recurrunt: & adeo frequenter, ut, data etiam occasione facilis mendicationis, eam relinquunt, re

s. Quinta. Quod non recurratur auctoritative praeeipiendo expensionem peeuniarum,exigendo computum,& pe cuniam interdum in marsupio asservado, dc custodiendo. Ideo eum Depositario pecuniae ita se Fratres gerere debent, ut nec corde, ore, vel opere, aut signo aliquo ostendant se habere, vel retinere vi deantur aliquam auctoritatem , jus , Veractionem civilem indicta pecunia , Vel ejus usu. Temperandum est ab omnibus abusibus, qui frequenter ex imperitia non excusabili nasci solent. s. Sexta . Quod scandalum vitetur is Fratres enim nedum a malo, sed etiam

ab omni , quod specie habet mali, absti

nere

285쪽

aso TIT. II. Coras. V. ncre debent, ex d. Clementina g. Amplius ;& ideo uideant Fratres, ne ea in re pusillis materiam scandali praebeant: & facto Ostendant se in pecunia nihil juris habere aio. Caveant Fratres itinerantes, ne

per loca, in quibus solent Benefacto. res charitative Religiosos tractare eos hospitio recipiendo, & tribuendo nece Laria ad victum , secum Depositarium ducant οῦ nam praeter materiam

scandali, quam Benefactoribus praebent, sunt causa nocumenti , quod aliis Fratribus pauperibus sine Depositario itinerantibus obvenit. Quoniam taculares id videntes putant, vel occasionem credendi accipiunt, quod isti etiam portant pecunias,seu Bursarios; propter quod retrahuntur a proposito elargiendi illis eice. mosynas: eosque solent alloqui; Ematis de pecuniis , quas portatis, sicut alii Fratres vestri fecerunt. Et ad minus, cum quiSin longinquas Regiones iturus per illa loca transiit, moneat saeculares hospitantes alios benigne, se equo iter agere,quia

debilis, & longitudo itineris id requirit zac Amicum spiritualem secum ducere , quia ad loca debet accedere, in quibus

286쪽

BuRsAR. FR. MIN. &c. as Inecessaria ad sustentationem nullatenus

absque pecunia obtineri possunt; verum se nihil iuris in pecunia habere; ut hac

forma viscera misericordiae Fratribus alias itinerantibus non claudant, &ipse scandalo proximum non offendat. II. Septima . Quod recurrens sit Minister, Custos, vel Guardianus, aut alius ab eis habens facultatem, vel COm mi ssionem recurrendi.

I a. Octava . Quod, si quidquam pecuniae post iter supersit, illud, vel donantibus restituatur; vel rogentur, ut in alias veras necessitates Conventus expen

di valeat. I s. In nostro ordine Statuta Gene ratia in Sambucanis eap. 8. f. s. n. I. dispo nunt, ut Ministri, Custodes, & Definito. res Generales provideantur pro sumpti-hus in itinere necessariis; monentur tamen , ut in itinere parce, & modeste se gerant, & sanctae paupertatis sint memores, prout ex instituto tenentur. Nec ipsi

debent per se pecunias portare, sed opus est, ut eas deserat Tertiarius, qui sit Sub si tutus Syndici Apostolici. Verum, ut hie cognoscatur, quod non sit Frater,

habitu distincto uti debet, hoc est, debet

287쪽

a s a Τ i T. I Ι. C o N s. U. incedere pedibus calceatis, cum habItu

genua non excedente, cum galero, sesthireto in capite, juxta disposita in Capitulo Generali celebrato de ann I 62 . tit. pro utraque familia, cujus statuta eodem anno IS. Decembris confirmata fuerunt informa specifica ab Urbano VIII.prout in ejus constitutione. In supremo sub la 3I. Bullar.lom. .quae dispositio est universalis quantum ad qualitatem habitus, qui a Tertiariis assumptis pro servitio Conventuum est gestandus. Quaeritur I. cujus sint bona Fratrum postatarum λI . R. Si Frater reddeat ad Religionem, pecuniae, quae apud ipsos reperium tur, sunt tradendae Syndico Apostolico. Coetera vero bona, quorum usum facti Fratribus licet habere, ut sunt libri, Vestes, di hujusmodi, cedunt in usum Fratrum , & Conventuum. Ea vero, quo

rum usus est Fratribus interdictus,ut sunt vestes saeculares & alia pretiosa, & super- sua , per Episcopum sunt pauperibus

distribuenda . Cum enim eorum usuSFratribus non sit pςrmissus, neque eis licet ea apprehendere, administrare, Vel actum alium circa ea eaercere, qui jus

288쪽

Bosts R. FR. MIes. &e. a S 3 aliquod sapiat, juxta Declarationes Nicolai III. & Clementis V. is. Si vero bona Illa fuissent furto

ab aliis subrepta , dominis essent restituenda: ubi vero aliqua per mercaturam iuissent acquisita , pauperibus ab Episcopo loci deberent clargiri. I 6. Ubi autem Frater extra ordinem decessisset hona illius pertinerent ad Cameram Apostolicam ex conssilui. Gregorii XIII. incip. Oscii nostri 43. Bullar. tom. 2. Dices. Leo X. Concessit privit gium Fratribus Minoribus apprehendendi dicta bona per Syndicum Apostolicum, & idoneas personas, I7. R. Si hoc sit privilegium Fratrum, cum sit contra puritatem Regulae,& adversus dictas Declarationes quae so-Iae sunt in vigore recessit ab aula, & eidem Fratres renuntiarunti; quemadmodum in quovis Capitulo Generali protestantur nullam dispensationem contra Regulam fuisse in Ordine receptam, ac se velle , divino favςnte auxilio. Regu- Iam in sua puritate juxta praefatas Declarationes observare . Accedit, quod dicta Leonis concessio fuit persubsecutam Constitutionem Gregorii revocata.

Quae .

289쪽

T t et. II. Cous. V. Quaeritur. II. uua forma debeat Fra. tet expropriari r .

I g. R. Si expropriatio Fratris nat in infirmitate, debet esse praxis : priusquam Consessario se de peccatis accuset, est vo .candus Superior, cui Frater debet manifestare, quae habet, re sincere protestari se quodcumque praetensum dominiumst per illis deponere, seque in illis nihil juris habere , & propterea se illis voluntarie expoliari. Tunc Superior curet. ut pecuniae , & res pretiosae , si quae sint quod absit statim per Tertiarium asportentur Syndico Apostolico . Quod,

si aegrotus convaluerit, non cum factae expropriationis poeniteat, nec ad vomitum redeat, vel ea ipsa petendo, vel alia quaerendo, quae Regulae repugnant. I9. In casu vero, quod pecunia esset

Amici spiritualis, qui sibi dominium illius retinuisset, eidem foret reddenda; vel de ejus licentia Syndico Apostolico tradenda pro utilitatibus Conventus, vel

Provinciae.

ao. Quod si dicta pecunIa ad eleemosynas alterius Conventus pertineat , monendus tunc est hujus Superior, repecunia a Syndico Conventus, in quo ille

290쪽

BuRsΑR. FR. MIN. &c. a sille infirmatur , ad Syndicum alterius Monasterii transmittatur . Ubi vero pecunia fulsist recepta sub onere Misi a. rum , Vel alio, hoc debet Superiori aperiri, ut hic curet, quod oneri satisfiat. Quod si sit furtiva , domino reddatur. ZI. Hic advertas, quod Frater pro Prietarius, seu retinens pecuniam absolvi non potest, nisi prius ex proprietur ; sicut dicitur de concubinario , qui est incapax absolutionis , nisi prius concubinam a se licentiet, de extra propriam domum

amandet.

22. Pro praxi Provincialium , ad

quos spectat distribuere supellectilia , &res a Fratribus defunctis relictas, subnecto decretum Congregationis Generalis de Ianno I 679. ea de re editum, ut ipsi noverint se nothesse rerum dominos, neque

de illis posse produo arbitrio disponere ,

sed teneri juxta praefinitum modum se gerere: Verba decreti. Si Frater defunctus fuerit in infirmaria , eidem applicentur omnes panni linei, seis ex

tela confecti. Si autem extrὰ infirmari an mortus sit, applicentur Communitati conventus , ubi defunctus de Familia morabatur. Cui etiam Communitati conmiabuntur omnia lanea vestimenta. Libri

SEARCH

MENU NAVIGATION