Alois. Chrysostomi Ferruccii patric. Florentinor. nob. Apodixis epistolaris ad studia literarum et artium moresque in primis iuvandos

발행: 1838년

분량: 63페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

31쪽

Emicet heroas magnos ; tamen Oxτρακισμι ν Ipse libens merito sibi sumat ab omnibus oris, Conei liisque hominum, non utile sidus, et urens. Nam negat ille suis, veteri quod munere Divi

Concessere , humiles turbae mortalis amore. Infra igitur sortemque virum, sortemque Deorum Invidus idem agitat vitam, male certus amari Post obitus, cunctis stupide mirantibus ausum Ultra naturae fines proc dere notos.

Ast ipsum hoc generi quod non tribuere libenter Ingenia humano. ad Syrtes damnata referri, Plebs, numero ducens aliquod sibi pondus inesse, Legibus impositis voluit contendere frustra. Ac si pia milio, quem nolit serre gigantum Editior tumidum trans flumen, cogere certet Ut faciat, stricto manibus, pedibusque rudente. Stulte quid insanis' si parvo vincula nisu Disjiciat, qua vi captabis inire negantem pSic grex insipiens mediocris limite vitae Conclusus, quoties motu dare jura superbo Cogitet ingeniis, toties elusa dolebit Legis vinela suae, ceu dura edentulus Ossa. En quid agat y lacrymis tentarit, vel prece multa pNil mage proficiet. Laxa qui sorte carina Opperit in sicco reparantes Tethyos aestus , An votis, precibusque, et jactis saepe querelis Exiguum positae momentum detrahet horae pHaudquaquam. Neo res aliter se praebet habendam, Desipientibus ingeniis, simul ordine verso Naturae, et legum. Si desina nubila Phoebus Excepit semper, vel nos spem corde benignam Suscipere est aequum, fore laudem , ut mentibus acer Deficiat stimulus , longisque educta tenebris Cum ratione bona felix natura triumphet. Suavia cum studiis tunc otia jungere honestis

Ingenia optabunt, parceque edocta volando Prodire, aetatem ex auro radiante reponent. Tune quicumque seret facilis nova dona Camoenae, Humani memor hospitii, consorsque Deorum , Hunc nos, huna prona praesentem mente colemus , Exemplo fidi longis et amabimus anniS.

v. Graeca vox : Iat. opes. v. 33. Graeca vox: Iat. Ostracismum.

32쪽

3VMMVH CVRATOREM AQUAR. ET VIAR. PROP. FoBOLIV. DE NOBILITATE GENERIS.

con me cnra recens pervasit, amice, sciendi quae generi praeclara meo ducatur origo, Est qui plus nimio studiosus laudat, et est qui Plus nimio ridet, circumscribendus uterque. Nam si principio rem sumimus, exilit omnis Nobilitas specie socialis scederis ipsa,

Quae vires animi, tum corporis olliciose Curvat, nec perimit, communis amore salutis.

Quod tamen excellit juste admiramur, et ictu Erigimur, ceu tu s stimulo per iniqua viarum . Hoc licet Herculeis haurire laboribus, olimSive illos totidem numero, Seu maXimus unus Exantiat, vario jam nunc Sermone nepotum:

Atque Atlante juvat firmare, et sic Zoroastro τρισμεγιτου, atque aliis, quos extulit ingenii vis

supra vulgus iners, scrutantes viscera rerum.

Η0s etenim major natura eduxit ab imo, Aut melior Deus ad terras demisit. ut e Ssent Inter se, et turmas mortales dimidiati, Et procul exemplis ardentibus usque minores Iam spe, jamque metu caelum spectare juberent, Ad bene carpendum nociturae pabula vitae. Sic qui pulsat aves pennis Sublime Secantes, Ictibus antevolat , certe ut consigat; et alte Suspicit a medio siqnis scopus editur infra. Palantes venamur enirn quo quis lite labore, Aut quo quisque statu fortunae, quove tumultu, Denique vivendi teneamus sortiter artem . Sed quia nos pueri vestigia matris amando, Tutius, ac melius servamus sorte Sequentes; Et quia nostra magis nos tangunt, optima visa est Conditio, ut natis tituli virtutis avitae Subjiciantur imaginibus , parti,que tropitaeis . Nam si quando petant exempla domestica, vivis Protinus occurrent imitanda, et amanda per aevum. Nequicquam egregiae speramus pravita palmae Vel patrios tutia muros cum laude, vel extra,

33쪽

Ni piscnrrat Amor, rapiatque haerentia metis, Acer Amor qui magna refert, majoraque monstrat. Nauit aliter Brutos veteres crevisse Putandum eSt, Scipiadas, Catulos, Fabios, clarosque Metellos, Alier ab alterius qui fama sumere nervos Consuevere, gradu ne sessilis in seriore Quis fuerit, iro me lique toga vulgare, vel armis. Sed cum cessantes ilisi obstupuere nepotes Atria majornm , et magno tabularia censu . Nil cupidi anti lute laudis, sed laude parentum Usque novis vitiis studiosi obtendere velum, Tunc ruit omnis honor fastis conclusns avitis: Narn qnod dedecoris latitaret plebe scelesta I ivitiae retegunt, et laxo fama cucullo. Hinc quo nobilior quis prodiit, iii sinus idem Tangit humum, et limo submersus conditur aequo. Heu quotios redeunt spectacula tristia nobis lFortuna mutante domos. dominosque domorum, Et quod pejus olet, mores vertente votu Stos. Est tamen o magna doctorum gente recentum Qui clamat: nil cum damno discriminis esse, Nobilitas nummata ex lioc si migret ad illum: Ac si do viridi silva deducitur arbor, Atque alia erumpit ramis, et fronde decora. Nos contra arguimus, prima vix fronte negantes Esse ita : nam genus, et nummi cum fortuito si ut , Res veniet propriis a moribus expendenda . Siquis habet fundum quem credere cogitet ulli Agricolae, num det temere, aut discrimine parvo Inter sollertem, atque ignavum p Absiste vereri. Pessum aget ignavus quae sollers excolet arva ,

Prospiciens domino, atque sibi partoque, fideque. Contigit hoc opibus , quae si notamque, probamque Invstnere manum, socia virtute juvabunt Et dominum, et famulos, beredes denique, et urbem. Vilescent aliter gerulis ignobile pondus, Aut vitio utentis damnosi saepe nocebunt, Quin regna, et totum subvertent funditus orbem. Res patet, et multas duxit, ducetque ruinas: Nam pravis ubicumque locum secere furores Turbarum polluta sdes prior ordine cessit, Postea nobilitas, et causa potissima motus , Divitiae, pretium de nobilitate ferentes.

bili

nat . l.

pia ii

eas:

34쪽

Anglia sic periit primum, sic Gallia posthae,

Sic etiam Ausonia externis contermina flammis . Nunc spatium invadit motis Hispania castris, Et marte incerto civilia conserit arma. Exitus ecquis erit Z similis sortuna reserre Persuadet similem, ni causa ei sectus aberret. Tollite terrarum confinia, tollite aquarum, Et gemina adversi concurrant cornna mundi, Ut pateat breviter superentne immanibus ausis Monstra virum, an gelidis Alcides missus ab ursis, Cni pietas, cui nobilitas re sulta, fidesque Ducant insignes renovato ex orbe triumphos. Tu per ephemeridas venabere, dulcis amice, quid ferat unda novi, dum litus pulsat; adepto Cedere quem campo potiorem compulerit vis Cras cessura dolis , patriae devota ruenti. Me permitte mihi securum finis , et imo quaerentem scamno , Si possim forte reperta Nobilitate domus, quam dat Florentia mater, Nec nimis inflatus, jam nec dejectus bouore, Ingenuam studiis Musarum adjungere laudem.

v. I S. Gmca vox: lat. Trismegisto. Aut Zoroastro, aut Mercurio aegyptii veteres vulgatum illud tris megisti, quod est termaaimi, p dicatum oti sapientiam Plane admirat,ilem tribue

runt .

v. 43. sessitis etc. Romae in amphitheatro or l, stram S natoro obtinebant: do indμ gradus quatuordecim equitibus destinabantur , pleb iis infra sedentibus . v. 8 I. Anglia ete. Haec longe rospiciunt Anglicanas calamitates, et propius tum Gallicas, tum Italicas ex untis saeculi xvii I ,

conjectura ab liis circa rμ sntio ros Hispanicas ducta . V. 98 9. reperta nobilιtate etC. Domus Ferruciliorum, exilio sponte suscepto, Post rerum Florentinarum Cou versionem an . M. D. xxxi, in Amilia iusseriori diu vorsata est; donec avita Florentinae nobilitatis j lina recepit . Leoi mido a I. M. Duce Ε- triariae juste desere ute, Pur reSCliptum, quod dat. est xii I. Kal. Itin. A. Hii Cccxxxv I; nempe XI. sere mensibus, ex quo Deus Opi. max. votorum compos factus tum Principis benignissimi , tum Etruriae totius, Virilem Prolem regio thalamo im lulserat, quam nos odo hac genethliaca prosecuti tunc sui-

35쪽

Nam qirae frequentis Causa recens sonum Clamore turliae laetifico ciet, Tectis atre it, tam educit urbem , Nec tacitam sinit iro noctem pNosco Virili didita gaudia

De PaoLE II agni Pa INCIPis, et DoΜUs Spe suscitata, persolutis Tot procerum, Populi quo votis. Nempe ille tandem so Punii attulit Qui sata si et mitis Etruriae, Qui regna ProduCat Per aevum, Bortionidum . Austriacusque sanguis. ΗοNc ab Sono RE . HuNC annuit alterum Largitus apto consilio Dgus Post lumen Aurorae rubontis Qui rutilum facit iro Solem. Qui pace rerum gentibus edita , Sacrisque fido tempore regibus, Et sis, et usus, et sociandos Nox setiam roparabit annos, Cum tota coetu stirps li ominum pio Pendere visa est, arbitrio serium Iugumque Portaret juventus Imperio docilis parentum: Licentiosus noC puteret gero, Quo j ure magnas alter opes tenet, Plerum quo iniqua Ianos summos Ad pretium retraliens honores. Tunc obligata constitorat fido SeCurus Orbis, noc sibi quispiam Quidquam receptum, vol negatum Ad Suporos metuit reforrct. Et seu quietum publica ros statum Servaret, insons mento, tulit boni Quod rura donavere, et urbes Dissidiis gravibus Caretates: Seu pertinaci bella serunt vice, Orare Pacem non renuit Deum Utrinque tutus ; mox Cruentos Fratribus indoluit triumphos. Demissam ab alto suscipero hanc novi Libonter aevi Spem liceat viris; Quacumque et exhaustos recenti Conders laetitia dolores.llinc so fideli prodat imagine Iosapuus acri judicio potens i

i a te

36쪽

Et jura qui moresque se at, Legiser hinc LEOPOL D s Ex fit t. Hic provid latem suspiciant Avum Tusci , hic sorona lumen amat,il De fronte , et humanis benignum

Α si uiliis animum PABEΝTis. Sed risum, et oris praecipia tan wri, Augusta CONIux , alloquium tui, Summos, et imos quo clientum Urbe simul recreas, et aula.

DE OBEDIENTIA.

O cκ setis spes prima meae, Leonarde, quid est hoc

Deperiens qnod avns , qtiod avunculus iPse, amitaequIngenuum, atque pium te dicunt, ingeniosum; Argutumque, ut pullus equae, mirantur amici, Et noli; sed te mandata iacessere, id una V0ce negant omnes. haud parvo angore parentum p Bertoidas, Bertoldillus, tum tertius horum qui gravior sapiens doctrinam e trudit ab alvo, Consensere omnes puero nil turpius esse quam male parentes praebere jubentibus aures. Scis ipse humanum genus omne hac labe perisse, Dum contra vetitum primi optavere parentes In selix pomum: scis prompta mente quid Abram, quid tulerit patiens s suo, benedictus uterque Semine natorum caeli Super a Stra, et arenas Aequoris hunc nostrum cohibentis sontibus orbem. Scis etiam quantum ipsa boui fert prona voluntas,

Aligeri comitis jussum faciente Tobia, Qui puer immanem xiolento ab Tigride piscem

Traxit agens, oculisque salutare eripuit fel Iamdudum caeci non aequa Sorte Parentis. Verum age, damnoso quod te deterreat usu, Andi, nate, milii trepidanti somnium obortum Nocte pruinosa, lente volventibus astris. Ibat avus celso spatiatus margine ripae, Subtus aquam rapide torrens lutulentus agebat.

Te primum ad latus illius prodire videbam, Deinde palam irruere, et longo praecedere tractu;

37쪽

Quin tentare ipsum ripae declive, mina Deficientis humi : sed avum revocare periclis Iam raptum mediis , donec te vortice magno Pappe, quidem frustra , clamantem absorbuit unda. Ne dolor tu saxum vertit tibi dira timentem

A somno, et visis etiam nunc terreor atris.

Quare ne veros aliquando incendere luctus Contingat, tibi propositas imitare sorores Aut Lauram. aut Sophien , quas laudat quisque suorum Morigeras, alacres absolvere quidquid agendum Praecipias ; ac si faciendi mente parata Serius exisset mandatum a voce jubentis.bl

Saea

DE AMANDA DOMO.

ANTON LLκ , decor puerorum, lausque Parentum, Callens historias, scriptumque serentibus orbem Linteolis tenui loca quaelibet ungue notare; Discessu mihi nempe tuus pater, et tua mater Noestitiam intulerunt; sed tu me namque silebor Flere facis, metuentem abducto oblivia dulcis Innasci Patriae, rerumque a stirpe tuarum. Iainque placere minus devexi post juga Iurae Optavique Iacum, et doctae depressa Genevae Noenia, et ambiguas Rhodani revolubilis undas.

Dic ago, care nepos, memorem Servabis amorem

Italiae, et patriae, quas nunc post terga relinquis pServabis patrui p. . sed avum, mellite, domiimque Corde geres, quam corde gerit te quisque tuorum pSiquem isthuo videas blanditum Arte puello; Sic, dices, mihi fecit avus. sic fecerit olim . Si videas campos cum messibus; et mihi campi

Sunt, dices, cum messe mea, Sunt gramina, sunt et Pascentes pecudes. Si magno culmine montes, Fagus ubi, atque abies vigeant, et plurima quercus, Porrecta quondam te majestate tenebunt; Tnno virides subeant colles, tutique receSSus Felsinei, et sparsos tuba quae concivit amicos.

Sed tu, si pacem rerum, fundataque jura Pectoribus cernes, quid, macte, reponere PosEis' Disilirco by GOoste

38쪽

Credo ego lacrymulas: annos aetatis iniquae culpando graviter, diris praeeiantibus astris, Mutatas sortes doctrinae; nulla minorum Fraena; luem misere exstantem terraque, marique ιBarbigeros vappas, atque omni ex ordine vulgus.

V. 4. pater etc. Nicliaol nompo Forrucoliis doctor lit rarum Latinarum Cone vae in Acad. et Calliarina Francoscitia uxor ε jus , dulcia capita , quorum destitorio ciam Propinquis et amicis absens contabesco . Porro in gratiam gloris omni literatura excultissimae has emisi naenias jam ab anno MDCCC xxxv. Septima lux oriens Augusto monso nefasta iAccidit, heu pupri morte notata tui: Septima at baec eadem vortente rotabitur anno Moesta nimis, nati funerΘ mda mei. aetato aianiculas vix no vix delit utor tuo FRANCiscus, vetoris nomine dictus Avi. Communis luctus fas non est quae rure causam: Qui dedit idem aequo sustulit arbitrio. Aut vitium est ipso puerorum in nomine , sama , Ne leviter misero tempore tanta sonet. ιSed Franciscum meum hoc ego sub marmore Composui :

v. a3. tuba. Mos est rusticantium BonDniensium , abriorini quo- dam velut infundibulo vocem emittere, quae ad villaticam do - .mum longe lateque digressos revocet. :

39쪽

O VALonLNκ pari studio complexe Camaenas, Qui liquid et ad medicos usus deprompsit Hygia,

Alorborum , et longae sic prudens artis , ut aegruin Morem natura , naturam more rependas; Si florere diu viridi tineat arbor honore Infirma radice tenax minus. hac ratione uia manum genus ad seros feliciter annos Credo ego venturum, deSpecta Sorte Senectae. Turbatis nam rebus eo devenimus, ut vix Sit perferre viros senii gravitate labantes, Quos venerabatur merito gens quaelibet ante. Scilicet immemori dilatisiam est monte, fuisso Bite novum quod nunc pulsamus sorte vetustum: Et nisi mors adsit praecox , eadem ipsa manere Fata juventutis sidentem itore fugacis. Nam quae stultitia est vivorum aetate recentum,

Τempora canitie si hi dura, et Leda parare, Si redit exemplo quidquid malus invehit auctor Iam sollemne fuit pueris, ubi grandior aevo

Prodiret dictis, acta I endere Corona, Et servanda diu secum documenta referre. Tunc risu excipitur Si quis vult tollere vocem, Atque novos mores studet emendare vetustis. Quin medio arguitur sermone , elusus inanem

Jt seat intentum qui vivos ordine gestit Excutere aetatis, laudans antiqua. Probatum Nulla fides facit exemplum: jam pie ipsa jubetur Nistoria obtritas fabellas inter abire . Talibus erumpens effatis publica labes Bognorum, et regum voluit damnare Senectam . Optavit leges sormandis moribus, eXtra Fas, et naturam: civilem invertit acervum Ocyus, et cumulo jussit constare subacto. Mento volutavit socialis Somnia pacti, Et cupide ad veros aliquando transtulit usus. Tempus erat quo vita hominum discrimine visa est Exiguo praestare seris; quin sorte minorem se serere, ad tacitas turpi rationis abusu

I lelia

40쪽

Confugiens fraudes , ubi vis defecit aperta.

Tunc via secta odiis; tunc saevo murmure rixae; Tristia tunc motu certamina quottidiano; Ut quae tutandis rebus vis protinus esset Consociata, eadem truculentis cmlibus, atque

Dissidiis collata videri posset alendis. Credibile est regem praesens fecisse periclum ,

Iam qui consilio, jam qui potiore lacerto

Cougenitos hominum conventu extingueret hostes. Haud secus in magna rerum, morumquis ruina

Perpetuus semper dictator compede nulla Exstitit, inque fidem pro Summa sponte salute Accepit populum, gestis prοPe numen, et Ore Demissum ad terras. Regem nunc, aut alioqui Praecipuum imperio jam nulla pericula rerum Eilicient, sed, dante Deo sapientius orbi, Invenient alacrem reditura pericula regem. Hanc de rege fidem, vel dicta Ere levantes IHein cuncta viris Itoniant concordia primis, Luctificum contra factum . monumentaque facti. Iudicio istorum nulla est clarissima virtus; Nusquam propositum, nusquam prudentia major Ordine volvendis rebus : vi y denique debet Esse locus vivos inter sensoribus aegris, Nequicquam cautos quos experientia secit, Omnia quos docuit mora temporis. An quoque Cem Conditio accedet penitus miserabilis urbis pNam periisse Sones per mutua dona cicutae

Illic expediit sollemniter. Hos holophantas Iamdudum auscultat liquida potam ante furentes Nobilis ingenio plebs; atque inimica sedendi

Plurima se lateri, et tergo con Stipat, ovatque.

Nulla tamen longis res publica firmior annis Constitit, assiduo quam quae coluisset honore Longaevos hominum: jamque hinc Lacedaemona ferri Legimus insignem, validaeque olis istere Romae. Legimus ipsam urbem Capitoli nobilis arce Tellurem tenuisse diu sine fine patentem,

Jura potestatis patriae servante Suorum Progenie, et rigidam obsequiis comitante Senectam. Scriptum erat, et sanctum m coram consurgite canistobservate senes, ex nobis namque Senescunt m

Ante etiam Spartam, atque altae magnalia Romae;

SEARCH

MENU NAVIGATION