Supplementum de scriptoribus vel scriptis ecclesiasticis a Bellarmino omissis, ad annum 1460 vel ad artem typographicam inventam. Collectore F. Casimiro Oudin Presbytero ..

발행: 1686년

분량: 894페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

GORDIA Nus quidam scripsisse dicituς jussu Imperatoris justiniani, ct Passionem S. Placidi, Discipuli S. Benedititi Abb tis Cassin=sis, ejusque fratrum Victorini, Eulichii, ct alio-ram, Messanae in Sicilia a Manucha Pirata anno 3'. occisorum , quae apud Sarium ad diem s. Octobris extat, & correctior in Vitis Sanctorum . Ordinis Divi Benedicti saeculo i. Sed Baronius in Notis ad Martyrologium , Operis huius it meminit, ut inscriptionem ejus videatur habere suspectam ; sic enim inquit: AIta a Gordiano conscripta, ut Hiant. jussu Imperatoris Justiniani, Haec

Aubertus Miraeus in Auctario, capite i. I. pag.

FAcuNnus HERMiANEN sis, in Africa Pro vinciae Bizacenae Episcopus, floruit post Consulatum Basilii anno . & ultra, circa annum S So. duodecim libios scripsit pra defensione trium Nilorum . quae non posse absque injuria fidei Synod sque Chalcedonensis eversione condemnari, fals5 sibi persuasum habuit. Horum meminerunt Victor Tunnonensis in Chronico. Sc sanctus Isidorus lib. De miris ligus ibus cap. 19. Scripsit etiam libiure1 ahenus Motianum seu Mutianuis Soholasticum, qui Africanos Antistites propter quod se a vigilio Papa & ab Ecclesia , triunx Capitulorum causa, post illius judicatum segregaverant, merito redarguebat. Haec opera eruitie tenebris oblivionis Jacobus Sit mondus Societ eis Jesu, impressitqiae anno 1629. iii 3'. Parisiis Sebastianus Cramoisy, via Iacobaea sub Ciconiis Irem scripsit Epistolam prolixam quam inscripsic Epistolam fidei Catholica in defensione trium Capittulorum. a Domno Luca Dacheseo ordinis Dius

142쪽

penedicti editam lom. . spicilesii jam sepius

citati, pag. ro6. ex qua probatur Facundum Schis. .maticum fuisse, & in Schismate occubuissse. De eo sic Cassiodorus in Psalmum cxxxvIII. Facundus venerabilis Epscopi, Haereticorum penetrabis

subtilitate destructor, nuper ad Jaynianum Principem scribens de duabus Naturis Domitat Chrisu

duos libellas, caute nimis luculenterique tractavit. a 's vobis manu criptos reliqui , ut nec antiquis egeatis Tractatoribus, nec modernis. Ubi duos libellos De duabus Narsei, Christi ipsi tribuit Cis

siodorus , sed exist mo his verbis eum significasse duo prima Capita libri primi ex duodecim quos ad Justinianum direxit. Qui plura voluerit adeat Possevinum in Apparatusuo , A ubertum Miraeum is Bibliotheca Ecclesiastica; Scholio ad caput Is . Isidori De Viri, illustribus, pag. Mihi 8 6. Natalem Alexandrum Dominicanum in selectis Him ria Ecclesiasti Capitibus , saeculo o. carite

Africae Provincia Episcopus, anno 363, tempore Concilii quinti Generalis interfuit Constantin poli cum Vigilio Paba, ut constat ex Collectione secunda istius Concilii. Illius praeterea meminerunt Junilius Africanus patiter Episcopus , qui ei brum De partibus disina Legis Victor Tonnonensis in eadem Africa Epis opus in Chronico, Cassiodorus Senator in Lilvo De δ:inis Lemonibuι cap. 9. Isidorus Catalogi cap. 9. atque multi recentiores, inter quos est Philippus Lab- beus in Dissertatione historica De Scriptoribus Ecclesiasticis a Bellarmmo recensitis, tom. x. pag. α3 . illius Opera diligenter notat & recenset. Ad

ii iiij

143쪽

rio su PP. LEM 1NTu M dit autem pag. 11. Liseiatum ejus De mo υπ- ad Fortunati in Episcopum videntur periisse, inbiu explicatis quia olimsanctus Augusti s in libr. Harson, imperso m morte interveniente reliquerat ; in primo ostendebat quia hareticum faciat; in. secundo ct tertio digerebat quid haneticum demon

stret. At pace Philippi Labdiei, non perierunt illi tres Libri Primatio Episcopo attriduli ;sunt enim ipse Pra estinatin, quem vir doctis

inus Jacobus Sirmondus Anonymum tribus libris edidit Parisiis apud Sebastianum Cramoisy annoxii 3. in 8'.&hanc observationem debemus Joanni Mabillon , qui tom. . Analectorum suorum, deia cribens in Praefatione Iter suum Germanicum p. 3. &S . testatur se vidisse in Germania hos libros manuscripto. sub nomine Prima sit, quoἀomnino confirmat sententiam nostram , atque Opus A nonymum restituit legitimo parenti Primatio. Haec Labbeo addςnda censuimus necessarium. Vide Antonium Possevinum in Apparatu sacro , AGertum Miraeum in Bibliotheca Ecclesiastica . pag. 33. Rholio ad caput s. Isidori De Scriptorious Ecclesiasticis. . Austrui ANus Arelatensis Archiepiscopus, ex patriciorum Aurelianorum stirpe eritus in Gallii Narbonensi , ut memorant Ennodii Litterae , eodem anno quo Auxanius rebus hum nis excessit. ad Pontificatum pervenit quem Vigilius Papa, petente Childeperto Rege, & consentientqImpetatore, Vicarium suum per omnes Gallia constituit, Litteris hoc anno die 13. Augusti Riis si , cum ad ipsum Aurelianum, tum ad caeteros Cassiarum Episcopos. C ncilio Aurelianensi v'. secundus a Sacerdote Ludunensi si Oscripsiς ag

144쪽

no 3 9. ad eumque missa est anno 1 so. Epistoli gidem Vigilii Romani Pontificis de quaestione in sui defensionem pro Chalcedonensi Synodo, qua hortatur ut Childeberto suggerat ad Regem

Gothorum scribere, ne quid in Ecclesia Romana turbari sinat in praejudicium verae Religionis, be a Rege Totita novissime capta. rogatque ut de ejus incolumitate, Ecclesiaeque Romanae juribus conservandis satagat, opera Childeberti Christianitatis sui vocat, studiosissimi. sanctus autem Aurelianus dicitur in Epistola Lesatis Francorum qui Constantinopolim proficiscebantur directa, rub annum 11 2. ubi ad Vigilium Legationem in caussa trium Capitulorum misisse scribitur, quam recitat Sirmondus. De illo etiam Praesule memia nerunt Usuardus in Martyrologio , Baronius. Spondanus, de Psoprium Melatensis Ecclesiae. Floruit sub Childeberto Rege Francorum , constructoque Monachorum Coenobio, scripsit eis Regulam, quam habet Lucas Holstentus in Colleatone sua , parre secunda, pag. 18. & seqq. Item alteram Sommonialibus , quam idem ha bet parte 3- pag

tres Discipuli Capsarii circiter sueo. Vitani sui Magistii libris duobus scripserunt , quae apud Surium ad diem x . Augusti, mutila & impersecta ; sed quam integram dc plenam Vincentius Barratis edidit, in Chronologia illustrium Lirinensis Insulae virorum, impressa Lugduni anno i6i . in '. Joannes Mabillon, saeculo primo Sanctorum ordinis Divi Benedicti , quibus tamen hunc non accenset Caesa

145쪽

i x s u p P,E M E N Tu MDANNIs Sc HOLAsricus, ita dictus, primum in soro ex scholasticorum , hoc est, A vocatorum seu Causidicorum numero fuerat, Antiochiae Presbyter Apocrisiarius, qui δέ postio , dum Eutychio Patriarcha Constantinopolitanta lix exilium pulso, in ejus locum a Justiniano Imperatore sui stus est. Hic Systogen Canonum. composuit, qua priorum Conciliorum Cano nes in veteri Codice Ecclesiae liniversae spar-sm diffusos, in quinquaginta titulos, non servato ordine temporis, nec serie seu consequentii numerorum : sed singulos ex similibus Canonibus, de ad eandem rem pertinentibus titulos cun Canonibus integris conteruit. Item & M-αι--mnem seu Concordiam Canonum Ecclesiae cum L. gibus civilibus. Utrumquς Opus ex variis manuscriptis erutum, editum est tom. i. Bibliothec Juris Canonici veteris, p,g. 49'. & 6o .curi doctus ma Praefatione Christophori Iustelli, apud Ludovicum Billaine Parisiis 1. tomis in sol Floruit anno 1 6o. vel circiter, electus Patriarcha. Constantinopoleoh vel nominatus anno J34. mor-ruus anno 3 3. quo Eutychius iterum ad Sedet suam reversus est. Agunt pluribus de eo Baronius in Annalibus 11 .,num. II. 52 seqq. Auctores Bibliothecae Juris Canonici veteris in Praefatiione

generali,& specialibus,ad dicta opuscula Joann v

Vi Givius T Aps ENsIs, in Byzacem Africae Provincia Episcopus, floruit imperante Juliini no, circa annum 16o. &iulterius, laudatust

Theodulpho Aurelianensi Episcopo in Trastatu de Napti seno , sub nomine Vigilii Africani. Scri psit multa quae dudum Latuerunt sub alieno nomni

146쪽

iae, nimirum S S. Athanasii, Arnobii senioris i Ambrosia, Augustini, & aliorum; vel talitas singularem quandalii ac sibi pr Uriam hiuit affecti1-tionem , ut opera propria uib alienis nominibus, cultaret: Et hunc vel ex motivo Christianae hu, militatis, quae amat nesciri & pro nihilo reputari, vel ut hujusmodi Vigiliana opera majorem ex

alienis antiquiorum Doct orum nominibus mutua, tis, auctoritatem sibi acquirerent. Haec tandem

ilicitudinibus & studiis Petri Francisci Chimetii Soc. Jesu Presbyteri, sub nomine sancti Vigilii

Episcopi Tridentini ut plurimum evulgata, Auctori proprio restituta uint, impressa in R. cum Opetibus Victoris Vitensis, anno 1663. Divione apud Viduam Philiberti Chavance ,,adjectis ad calcem Dulertaxionibus, Annotationibus & Le- , chionibus variantibus ejusdem Petri Francisci Chis,

fletii.Sunt autem Lib. v.adversus Eutichetem, p. I.

olim male sub nomine Vigilii Tridentini Epis opi& Martyris, evulgati. Contra Arrium Diauσorum lib. a. pag. 8 . olim sub nomine de inter Opera suachi Attianasti, ad quorum finem, pas. III. adde tanquam supplementum . Solutiones obiectionum Arrianorum, pag. 133. Contra Arrum, Sabellu in Cri Photinum lib. 3. pag. I 8. olim sub

nomine Sc inret opera Divi Athanasi. De frinitate lib. 11opa, c98 olim sub ejusdem nornin' in ejusdem operibus. Dmbolum seu Rasis Fidei quae vulgo Sγmbo nos Histi Athali ii dicitur. quod sanὰ est Nestorio posterius , & hominis La

tini, ut jam omnes censent, de quo mentionem primus omnium secit Hincmarus. Habetur in operibus Divi Athanasii, & in tomis Concili rum edit nis ultiimae Parisiensis anni iώ 1. Pe

147쪽

qui plura voluerit, legat doctissimumum in Opere De tribus Θmbolis , in '. Am- heiodami anno i 662. & Godes idum Hermane. Canonicum Bellovacias indoctissimis suis Αnnotationibus ad Vitam sancti Athanasii, gallicὰ editam, & parisiis impressam in η'. & in Q. ann0 I67'. apud Antonium De Ilier, sub signo Coronae Aureae. Contra Relicianum Arrianum, Devnitate Trinitatis ad Optatum, lib. pag. 33 i. oli

& male sub nomine & inter opera sancti Augustini. Item talpsit sub nomine Divi AugustinLAltercationem cu- PM centio Arriari coram fudice Laurentis: quam ex MSS. erutam habes m adirendice ad voIumen Epistolarum Divi Augustini. novissimae Impressionis, p. I. cum docta Annot : trine praevia ia nostris Benesia is Gallis huius editionis Curatoribus conicita. Scripsit etiam Dio tutationem inscriptam, Con tum sub nomine Amnosii ct Serapionis opaeana Commentariis illustravit. Fanciscus Feu ardant Minorita Gallus, & qua babes in ultima editione Lugdunensi Bibliothecae sS. Petrum, tom. 8. mg. χο 3. & seqq. in aliis que impressionibus eiusdem Bibliothecae. Iteni contra agari dum Arrianum Diaconum , olini sub nomine Matii contra Varimadum lib. 3. pag. 337. Contra Palladium Arrianum lib. 1. in specia men Concilii Aquileiensis, olim sub nomine & ii ter Epistolas Divi Ambrosi. Contra Ondem Palladium lib. 1. sub nomine & inter opera Ambro . si, hic pag. 1 os, . sed cujus Prologus seu initiun habetur pag. 11'. tum ad paginam s32. resume

quod habetur Pg. 3o6. deinde ejusdem lib. mg. Fr . adde pauca sub finem pag. 332. post quae i. addes Epistolas Concilii Aquileiensis ad Epistopo v

148쪽

Galliae, & ad Imperatores, ut hac ratione hi duo libri puri de absque inversione legantur. Haec tab alienis omnia nominibus, unum spirantia opera Vigilium Scriptorem, de quo plenius Illustrator operum Petrus Franciscus Chimetius , ut supia

jam monuimus.

Is Acus Junior Monachus Syrus , distinctus ab Isaaco seniore Syro itidem Monacho, quem

Gennadius in Catalogo capite 66. ita memorat:

Isaae Syrm Presbyter Antiochena Ecclesia, scrinis

Syra sermone, longo tempore , ct multa ; pracipua tamen cura adversus Nestorianos ct Einichianos minam etiam Antiochia ungo carmine planxit, eo auditores imbuens sono, quo Ephrem Diaconin Nicomediae lamum. Moritur Leone ct Marriano Imperantibus. Haec Gennadius de Seniore ; sed Junior vixit usque ad extrem Gothorum tempora, ut narrat S. Gregorius lib. 3.Dialogorum cap. I . Isaacus hic Junior creditur parens libri De contemptu mundi, qua tom. 6. Bibliothecae SS. Patrum editionis laniensibus anno Isi 8. procuratae, legitur: eoque magis quM sanctus Gregorius asserat ibi inter alia , ab Isaaco dictum, Mon chum qui in terra possessiones quaris, non esse Monachum. Q quidem ad citati libri Argumentum , facit quam maxime. Husdem autem Isaaci Junioris in Bibliotheca veterum Patrum Sermones Astetici leguntur , in veteribus editionibus annorum is s. & 1189. sub titulis sequentibus , latine tantum impressi , nimirum. Exhortatorium vitae spiritualis De contempta

mundi, cujus initium Inim 'qua Deum diligis

De pugna vitiorum. Multo honorem G. p.

149쪽

iis SuPPLEMEN Tu MDe accessu ad Deum. aliquis uinam p. Io 2 . . De dissicultate virtutum: sciamlibet vinulen,

De prosectu spirituali Dialogus. Uriisti

retinetur p. IO 23. De ordine Monasticae vitae. Ex operatione siδ- lenta p. IO I.

De humilitate. peatin homo qui sit p. 1632 De tribus ordinibus proficientium. Tres si lordines p. Io 33 De solitudine Monachorum. multas9tudinis p. Io33. De diversis tentatio,ibus. imnines servicem m io38. De informatione Novitioirem: Hie est ordo Ionius p. Io 43. De poenitemia. Fortitudinem quam p. Io si Habentur autem sermones ejusmodi graeca.

M S s. in duobus Codicibus Bibliothecae Vaticanae sub hoc titulo: Uaac Abbatis Θri ct Anachor tae , Episcopi Ninive , Semirius ascetici, scripti ab imo prostio idismate, expositi autem sive transati a senilis Pateibis Abbate Patricio ct -- lare Abrahamo, Philosephis ct demorantibus in Posseuinus in Apparatu foro, Aubertus Miraeus in Bibliotheca Ecclesiastra Scholio ad cap. 66. Gennadii Massiliensis pag. 63. dc in

Auctario cap. I 62. pag. 2II. unde superiora habuimus.

PELAGIus Papa anno 119. mortuus die ψ. Martii, putatur ex graeco in latinum transtulissis librum De Vitis Patrum ab incerto auctore striaptum, qui in Plantiniana editione annorum i 6 in

150쪽

de i628. ordine quintus est. Itemquenes III. Pelagii in Pontificatu Successbr, anno 172. die is. Julii mortuus, putatur latinum secisse graecum librum De vitis Patrum ab Arionymo scriptum, qui in Plantiniana editione est ordine Sextus. Vide Heribertum Roseucidum in suis vitas Patrum Protegomenu , & Miraeum in qu Hoc p. 136. pag. aio &in Scholio ad caput ultimum Hieronymiani Catalogi p . 38. DAT ius Mediolanensis Archiepiscopus, flor bat indicta Ecclesia circa annum si, o. cui plures attribuunt Chronicon I . in Bibliotheca Medioli. nensi, ut A ubertus Miraeus in Auctario cap. 131. p. aio. suae Bibliotheca Ecclesiastica, Ferdinandus

Ughellus in Italia sacra , dum de Mediolanensibus Archiepiscopis. Sed quamvis sub sancti D tii Mediolanensis Archiepiscopi nomine inscriptum sit, stippositum tamen est, dum persequitur

tempora seu seriem rerum Medibianensium usque ad annum Io 66. cujus prima pars habet Auct rem Landulphum Seniorem, a. Arnullam, 3. Landulphum Juniorem. De hoc Chronico legatur observantia Joannis Mabillon tom. i. Analech rum pag. 3. ex litteris Mediolano acceptis, nullum enim argumentum veritatis hujus Chronici Datiani. ZACHARIAs ex scholastico seu sophista, Mitylenensis non solum Episcopus, verum etiam Metropolita vocatus in Actis Oreumenici Concilii quinti , anno 113. habiti a centum sexaginta quinque Patribus contra Anthymum & Tneodorum,

sub Vigilio Pontifice Romano, temporibus Juiliniani & Justini Jmpp. huic igitur interfuit Zacharias Mixylenensis, ac deputatus a Meuna Pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION