Institutio ad ordines ecclesiasticos suscipiendos in ecclesia Mediolanensi. Iussu illustriss. & reuerendiss. d.d. Federici tit. S. Mariæ Angelorum presb. card. ac S. Mediol. ecclesiæ archiep. nunc primum edita

발행: 1602년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

honeste non sup petat; &ex quo quInquaginta saltem aureorum in singulos annos prouentus non capiatur: quem ab illo non modo quoad ius proprietatis, sed etiam

quoad ius possessionis pacifice obtineri,

manifestum sit. Coc. Tri4. Patrimonium, vel pensionem obtinentes f δέ ad eorum titulum ne promoueat, nisi eos pro necessitate , vel commoditate Ecclesiae suae iudicauerit assumendos . Atq; ideo in ipsa ordinum collatione rationem aliqua cum eis ineat, qua alicui Ecclesi eos adscribi, de inseruire cogantur; quam se inconsulto, & potestate non faciente, non deserant. N Mor, Patrimonium autem rebus immobilibus o. r. et contineatur;quae alienari, renunciariuὸanis te non possint, quam Ecclesiasticum beneficium sufficiens sint adepti.Quod si quis ad titulsi patrimonij mobilibus rebus coprehensi promotus fortasse fuerit, statim in

res immobiles conuertatur.

Nullum ad seminarij titulum ordinet; praeterquam in casibus litterarum Apostolicarum hac ipsa de re scriptarum permisesis: seruatisq; omnino conditionibus, quae ijsdem Apostolicis litteris continentur. Vbi primum a Parocho, vel ab alio, cui id muneris ipse detulerit, ad se transmissae fuerint informationes de NatalibuS,aetate,

52쪽

moribus sumptae; eas accurate discutiat; quod quiq: testes deponant, obseruen& virum satis plenae sint omni adhibita d, ligentia videat;qua diligentia tum maxime maiore utetur, cu superius descriptis diebus recognitio, seu delectus ordinandorum habebitur. Quo delectu absoluto, seria sexta iubeat Archiepiscopus omnes in sacellum Archiepiscopale secedere, quo & ipse conueniat; ubi omnibus congregatis, Pij secundi hoc de genere costitutiones per Cancellarium Archiepiscopalem legi mandabit; deinde vel ipse, vel alius eius nomine breuem se monem de praeparatione pro ordinibus suscipiendis habebit; quo vel maxime exponere poterit quales ordinandos esse oporteat; quorum mores, A vitae genus ex Epist. I. ad Tim.c. 3.colliget. Monebit item quam idigne ad ordines accedendum sit; peccata, ut quisq; confiteatur; ad sacrosanctam Eucharistiam sumedam se praeparet, & ita deinceps vivere studeat, ut non solum praees

se, sed etiam prodesse possit. Illud autem hoc sermone in primis spectetur, ut quae monita postero die de libro Pontificali leguntur, disertis verbis, ijsq;

vulgariter conceptis explicentur uberiuS .. - Vcrum eius sermonis vis in Subdiaconia

53쪽

potissimum monedis versetur; quo rectius dum integrum est, deliberare possint,an Castitatem, quae perpetuo illi ordini est annexa, profiteri velint; quidq; Deo auxiliante Praestare se posse sperent, accurate videant,meq; praeter Dei ipsius honorem , & gloria in eo Ecclesiastico munere suscipiendo, propositum quidquam aliud habeant. Non solum autem p ijs cohortationibus

populum, clerumq; uniuersum hoc sacraruordinationum tempore ad omnia pietatis

officia excitare Archiepiscopus debet; sed ipse etiam ieiunijs, precationibus, alijsque religiosis officijs, & spiritualibus exercitationibus acrius his diebus insistens illud

unum a Deo maiore animi contentione e

Ponere, ut dignos tantum, & Ecclesiae, diuinoq; obsequio aptos, & utiles ad hoc sacrum ministerium institutos promoueat. en. τ=id. Ordinationes sacrorum ordinum statutis a iure, atq; infra descriptis temporibus

CD. πιομ. in Metropolitana Ecclesia,vocatis, praesen-

ρη tibusq; ad id Ecclesiae Canonicis, publice celebret: si autem in alio Dioecesis loco, praesente Clero loci, digniorem, quantum neri poterit, semper Ecclesiarn adeat. Si cui vero per Apostolicum indultu alizem extra tempora ordine conferet,huicatim suscepti ordinis documentum co

54쪽

scopalis interesse non potuit, ipse manu sua subscribat. Primam Tonsuram licet quocunq; die , hora, & loco, prout magis expedire censuerit,coferre possit; eam in in Ecclesia,& inter Missaru sollemniaco ferri maxime decet. Minores autem ordines Dominicis, Q in . . . alijs festis diebus,du Missa celebratur;quos D T.mp.

vni, duobusve ad summum conferat, ne ge Ordin. neralem videatur ordinationem celebrare. Quae generalis ordinatio, qua maiores aeque, minoresq; ordines, & prima Tonsura conferri potest, non nisi praescriptis a iure temporibus per anni circulum habeatur: nempe Sabbato post diem festum diuae Luciae; Sabbato post primam Dominica Quadragesimae; Sabbato post quartam Dominicam item Quadragesimae; Sabbato Sacto; Sabbato post Pentecost. & Sabbato post se-stum Exaltationis Sanctae Crucis. Quibus diebus, si in Metropolitana Eeclesia sacra ordinatio celebretur, Matutinis horis opportuno ipe absolutis, Canonicis,& Clero eiusde Ecclesiar,ut moris est, prosequentibus, Archiepiscopus ad eam progreditur; ibiq; inter Missam ab se sollemni ritu celebranda ad Romani Pontificalis praescriptum ordinat ; hoc tamen modo pro-D a Ptςζ

55쪽

sa Inmtulis pler peculiarem Mediolan. Ecclesiae ritum. Post ingressam promonet initiandos prima Tontusa.

Post Hymnum, Gloria in excelsis, si dicatur, alioquin post collatam primam Tonsuram, ad minores ordines prouehit. Post orationem, sue collectam de die, Apro ordinandis Subdiaconos creat.

Post Epistolam, & primum versici in Allel quando dicitur; alioquin statim post Epistolam Diaconos instituit. Post secundum vers in Allel.vel post cantum Presbyteratus ordinem confert. In reliquis ordo Pontificalis omnino seruatur. Post Euanget tum recitatum in Archiepiscopali solio sedens breuem habet ad ipsos ordinatos orationem, qua quatum,& quale munus susceperint, edocet. . In hoc autem grauissimo ordinationis munere celebrando illud diligenter cauehit, ne vel in verbis formalibus efferendis, vel in ipsorum ordinum instrumentis tradendis ullo modo desit. Pontificale ipsum attentE respiciat, passimq; quid acturus sit, videat; neq; tantum ministris fidat, quin ipse etiam, praecipue in sacerdotii ordine coinferendo, curet ut in Calice vinum fit, atq; hostia patenae imposita. Quae secreto dicenda sunt, ea distincte, atq; elata aliquantulu

56쪽

Ad orae Eccles X R

voce enutiet, ut qui Presbyteri creati sunt, possint ipsi etiam simul eade pronunciare. Dum conferendis ordinibus vacat, cogitationes Omnes, curasq; a tanto ministerio alienas excludat; seq; ipsum attente saepius colligens uberrimos diuinae gratiae fructus Ordinatis a Deo imploret; ut vel sic in hac multa messe operarios complures institui se in Domino glorietur.

suomodo Natales, aetas,mores, vita, ct tri - Ius ordinandorum inquirenda, probanda γab eo set, cui Archiepiscopus

mandauerit.

OVisquis Archiepiscopi iussu de Pro

mouendorum natalibus, artatC moribus, vita, & titulo cognoscendi onus susceperit; postquam eorum nomina frequenti populo in Ecclesia fuerint en unciata, hanc inquirendi rationem inire debebit. Primum ex libro matrimoniorum, si extet,exemplum fumet, cuius testimo hio probetur ordinandi parentes legitimo inter se matrimonii vinculo fuisse coniunctos: Hoc vero litteris inclusum, suoq: & duorum testium chirographo confirmatum, & obsignatum ad Archiepiscopu in hanc subscriptam formulam mittet.

57쪽

Illustrisi.& Reuerendisi. D.D.Federicolit. S. Mariae Angelorum S .R. E. Ca dinali Borromaeo nuncupato S. Modiol. Ecclesiae Archiepis. N. Vicarius foraneus, Plebis N. siue Parochus N. Mediolan. Dioecesis salutem in Domino , debitamq; reuerentiam , ac mandatorum suorum obedientiam.

NE qui in nobis desiderari debita dili

gentia pateremur, statim litteris I tauris. ct Reuerendisi V. Domin. accepto , quibuη Friptum erat, ut de Natalibus N. Fili, N. θ N. iugalium N. huius plebis, in clericalem militiam abscribi cupientis , accurate ιognos remin, librum matrimoniorum Parochialis Ecclesia N. dicta Plebis, stato tamen ante recognia sum consuluimus, in manus se simin, o in eo notam matrimoni, inter Horos N.

O N.iugales anno. . . . contractiperquisiuimus,ac b numero. . .stior. . .facie coperimuΥ,vidimus,legimus, ac di eier instexιmus b die ... meps ... dicti anni... ilib.

verbis conceptam, as defripia esse vi ec

58쪽

Ad orae Eccles sy

. Tenor notae in libro descriptae hoc loco

ponenduS .

Et quia matrimoniorum librum praedicium apud N. dicrae Parochialis Ecussae curatum legaliter, ct canonice deten ium , debita diligentia, ct cura a eruatum, er culo itum, atq, insertam notam in eo desiripiam minime deletam , obliteratam, abolitam, aut vitiatam, scd omni prorsus vitio, o si icione carentem cognouimin, Ideo praemisia omnia , ct singula Istus . ct Reuerendisi. Domin. V

syrae renunciantes, eidempraesentes manu

nostra obsignatas, nostri impressione μgidi munitas in praemimo um sidem , ac resimonium dirigimus, atq; Iransmitti

mus. Dat. . . . die ... Mens ... An. . . .

Codicem praeterea, in quo eorum, qui baptigantur, nomina describi solent, accurate inspiciet; ubi si illius,qui initiandus est, nomen, cognomen, & diem certu , quo baptizatus fuit, compererit, exemplum sumet, atq; ab se, duobusq; testibus,si fieri como de possit, subscriptum, & obsignatum, litteris inclusum ad Archiepiscopum in hunc plane modum transmittet.

59쪽

lit. S. Mariae Angelorum S .R.Ε. Cardinali Borromaeo nuncupato S. Me- diolanen. Ecclesiae Archiepiscopo N. Vicarius Foraneus,Plebis N. siue Parochus N. Mediol . Dioecessalutem in ' Domino, debitamq; reuerentiam, ac ma ndatorum suorum obedientiam.

NE quid in nobis desiderari debitis dili

gentia pateremur,statim litteris Isis 'issct Reuerendi V. Dom.acceptis,quia bus Friptum erat, ut de aetate, σ natalia ιπι N. Fili, N. 9 N. iugalium N. huius plebis clericali charactere insigniri cupiensis, accurate cognoseremus,librum baptigatorum Parochialis Ecclesiae N. ricta Plebis,sedulo tamen ante recognitum, consuluimus , in manus sumpsimus, ct diligen-ur in eo perquisiuimin, o inuenimus dia ctum N.ρpradictum N. θ N. iugalium

filium die .... Mensis .... Anni . . . ab tiriatum fuisses cuius nota in eodem δε- seu descripiam Ab numero . filiorum ...

60쪽

ud orae Euctes sy

stae nos vidimus , legimus, ct diligenter inst eximin, eams, smilibus verbis conceptam esse comperimm , videlicet. Hic ponatur tenor notae in libro descriptae. Et quia baptizatorum librumpraedictum apud N. dictae Parochialis Ecclesiae curarum legaliter, ct canonice detentum, δε-bitas diligentia, ct cura asseruatum, ct custoditum, at i infertam notam in eodescriptam , minime deletam, obliteratam, abolitum , aut etitiatam,sd omni prorsumisio, o mucione caremtem cognouimu Ideo praemissu omnia, e singula I stri se Reuerendisi Dom. Vestrae renuncian-res , eidem praesentes manu noBra ob gnatae , nostris impressione Agim munitas, in praemissorum sidem, ac testimo-nium dirigimus, atque transenittimus.

Dat. . . . . . . Mens . . . . . .

Si vero libri huiusmodi nulli usqua sint, viros probos, ac fide dignos ex eadem vicinia, aliosve, qui illum probe nouerint, ad bibebit ; qui duobus item probis viris praesentibus, vel, si praesto esse possit, ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION