Deipnosophistarum libri quindecim;

발행: 1801년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

451쪽

ctantem quam operae pretium fuerit solvere. Dicit autem philosophusa n Malorum quorumdam distributiones coronarum inter plures simul O pauciorius, ita ut earum numeri semper sint inter se aequalis . Haec sunt verba Plat nis sententia autem huiusmodi est. Unum vult inveniri NUmerum talem, ut, si in singulos dividantur usque ad postremum, ut quisque ingreditur, omnes semper aequalem pomorum vel coronarum numerum habeant. Dico igitur, numerum sexagenarium in sex convivas ita posse dividi, ut aequalitas constanter servetur. Me mini enim initio nos dicere, non debere una coenare plures quam quinque: at nos quidem videlicet arenam aequamus numero Sexagenarius igitur numerus in sex omnino coeuntes convivas dividendus, tale sumet initium. Ingreditur in coenaculum primus .accipit coronas sexaginta: is alteri, post ipsum ingredienti, dat

452쪽

dimidium, .habet uterque triginta Hi coronas omnes cum tertio post ingrediente partiti, habent quisque viginti: tum rursus cum quarto, Whabet quisque quindecim porro cum quinto, duodecim cum sexto de cem quisque. Atque ita constanter servatur aequalitas

numeri coronarum.

II. Quae quum dixisset Democritus, Ulpianus Diaulcum intuens, ait: Qualis me philosophi in contubernium Deus adduxit tui ait Theognetus comicus in Phasmater Miser, peruersas didicis literas :vitam corrupit tibi librorum lectio. Agis cum Coelo O Terra verbis philosophis, quibus nulla dictis de tuis euratio est. Unde enim tandem tibi venit ille Soerbenaeorum chorus p

453쪽

Quis enim alicuius momenti auctor meminit huius musici chori Et ille, Heus tu , inquit, non prius te hoc docebo, quam a te dignam accepero mercedem. Non enim, ut tu, sic ego ex libris, quos lego, spina seligo; sed quaecumque utilissima sunt scitu digna Hisce offensus Ulpianus, exclamavit illa ex Alexidis Suspicione: Ofe, Somno: JNe in Triballis quidem hoc feri fas est: tibi aiunt eum qui scra fecit, postquam convivis conspiciendam praebuit coenam , postridie incoenatis vendere quae spectanda illis proposuerat. Iidem iambi etiam apud Antiphanem in Somno leguntur. Tum Cynulcus ait: Quoniam de Coronis iam motae sunt quaestiones, dic nobis, o Ulpiane, quaenam est illa apud venustum Anacreontem Naucrarita corona Sic enim ait mellifluus hic poeta:

454쪽

taronas em vir quisque tres habebat; duas ex rosis o tertiam Naucratitatin

Et cur apud eumdem poetam inulae sive Amerina fa-lice nonnulli coronantur Dicit enim secundo Carminum libro Megishes vero ille comis, decem iam menses sunt, ex quo

coronatur vitice,

O messum bibit dulce. Absurda est enim corona e vitice: nam ad vincula solum ad crates idonea est vitex. Dic igitur nobis ad haec aliquid quod scitu dignum sit, rumice, nec vocambula solummodo venare. ia. Illo tacente, quid diceret anquirere simulante, Democritus ait Aristarchus , Grammaticorum summuS, amice, interpretans hunc locum, ait vitice coronari

455쪽

Rectius puto abesset a particula. solitos esse veteres. c. Tenariis vero' rusticorum coro

namentum esse viticem, scribit. Alii item interpretes absurda quaedam, haliena, super proposita quaestione dixerunt. Ego vero postquam in Menodoti Samii librum incidi, qui inscribitur Rerum in Samo insula memorabilium Recensus, inveni id quod quaerebam. Ait enim en Admetam Eurysthei filiam, cum Argis profugisset, venisse Samum ibi cum ei adparuisset Iunonis species, Admetam gratias relaturam, quod domo incolumis in ea loca pervenisset, curam suscepisse templi, quod hodieque exstat, olim vero a Lelegibus & Nymphis conditum fuerat Argivos vero, re cognita indignatos, pacta pecunia persuasisse Tyrrhenis piraticam facientibus, ut Deae raperent simulacrum ratos scilicet, id sit ret, haud dubie male mulctatum iri Admetam a Sami

456쪽

incolis Tyrrhenos igitur ad Iunonis portum adpulsa navi, exscensione facta, continuo adgrestas esse opus; quumque porta clausum non esset ea aetate templum , protinus abstulisse simulacrum ad mare transportatum navigio imposuisse. Sed solutis rudentibus, levatisque ancoris , remorum summo conatu abire non potuisse. Itaque ratos divino numine hoc fieri, simulacrum e navigio rursus extulisse, in littoreque deposuisse oblatis que ei libis, metu perculsos abiisse Postridie mane cum indicasset Admeta evanuisse simulacrum, facta perquisitione, repertum esse in litore a quaerentibus : hos autem, Utpote barbaros Caras, ultro aufugisse simulacrum Opinantes, ad septum aliquod ex vitice illud adligasse, Cattractis utrimque longissimis ramis undique illud circumvolvisse Admetam vero expeditum vinculi puri-

457쪽

ficasse, In basi, in qua ante locatum fuerat, rursus constituisse. Quare ab illo inde tempore quotanni e conspectu tolli simulacrum .in littus deferri libaque ei adponi QTonea vocari illud festum, quia intentis vinculis συντόνωψ constrictum fuisset simulacrum ab eis, qui primum illud investigatum verant. 13. Narrant vero, sub idem tempis Caras, oblata animis religione oraculum Dei adiisse Hyblam consulentibus de his quae acciderant respondisse Apollinem, poenam Deae illos dare debere sponte per se incitra graviorem calamitatem et qualem poenam superioribus temporibus Iupiter Prometheo statuisset propter ignem furto ablatum, cum gravissimis eum vinculis divisset. Cum enim voluisset ille ultro leviorem aliquam suscipere Athran M. V. d

458쪽

poenam, hanc ei imposuisse ferunt supremum Deum. Atque inde usum coronae, qui Prometheo fuerat ostensus , ab illo haud multo post ad alios etiam homines , donat ignis beneficio ab eodem adfectos, manasse. Itaque etiam Caribus simili instituto mandavit Deus, ut vitice pro coronamento terentura capita sua ramis eisdem obstringerent, quibus ipsi Deam revinxissent. Aliis autem Omnibus coronarum generibus abstinere eos iussit, excepta laurea. Hanc se ipsum, dixit, selis his qui Deae ministrarent tamquam donum tribuere. Qui paruissent oraculi responso, in conviviis convenie tem poenam Deae daturi essent, hos salvos, noxae

experte tare. Itaq(ie Carus, morem gerere volenteSOraculo , larissi aliis coronamentorum generibuS, quae

ante in usu fuissent, vitice vulgo omnes uti, Deae

459쪽

ministris permittentes lauream gestare coronam, Uius gestandi mos etiamnum Urat. Id n Videtur autem coronamenti ex vitice meminisse aliquatenus etiam Nicaenetus epicus poeta, patria Samius, in Epigrammatibus , Cadfectum suum adversus patriam frequenter declarans. Cuius hi sunt versus Ablata Philothere , in urbe, sed in agro epulari a bri tira delector. Susscit mihi humi stratus sub lateribus fortis: in promtu es enim indigena ex amari Stas, O vitem, priscum Carum coronamentum. At adferatur vinum, O Musarum amabilis bra: laeti potantes tit Iovis inclytam sponsam

canamtis , insulae dominam nosme.

In his enim ambigue quidem loquitur Nicaenetus, ut

460쪽

. si ATHENAE DEIPNOSOPH. C. d.

nescias utrum in strati usum an coronamenti, susticiat illi vitexet sed, quum illam nominet priscum Cartim coronamentum, satis in aperto ponit id quod quaerimus. Coniectare autem licet, coronamenti ex vitice usum in illa insula usque ad polycratis aetatem durasse Anacreon certe dixit: Megisles vero illi Omi , decem iam menses sunt, ex quo

coronatur vitice ,

musti bibit dulce reis. Haec Dii norunt a me primo pulcrae Alexandriae esse reperta, cum nactus ibi essem Menodoti libellum; cx quo etiam multis hominibus hoc, quin apud Anacreontem quaeritur, demonstravi Cuius quaestionis solutionem a me acceptam Hephaestion is qui aliis omnibus furta exprobrat, sibi vindicavit, scriptumque edi-

SEARCH

MENU NAVIGATION