Briefe, Sendschreiben und Bedenken vollständig aus den verschiedenen Ausgaben seiner Werke und Brief, aus andern Büchern und noch unbenutzten Handschriften gesammelt

발행: 1826년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

1523.

Desinat ergo Schat Egeyr miserabilis ' gloriari. non esse

Contra Deum monastio en . Si non est contra Deum, salemur et nos esse pro Deo. Nunc autem eo ipso contra Deum est,

quod sine verbo Dei est. Proinde non dehuit hoc probare, quod nihil in sacris literis de monastice proprie diceretur, sed quod aliquid de ea diceretur: assirmativam, non negativam probare debuit. Si enim monasticen tale quid esse permitte. rent, qualia Sunt ea, quae hominibus inferiora diximus, 'tolerabilem esse dixi, non uno Ioco, etiam in libello de votis. Nunc autem eam - inter ea numerant, quae superiora sunt, tanquam cultum Dei singularem: hoc sacrilegum et abominiabile et tota perversitas est, sicut abunde dixi. Si autem id verbi adeo Sohatageyerum in spem erigit, quod Christus dicit: Qtii non est contra vos, pro nobis hest: Cur non dejicit eum illud ejusdem Christi: Qui non est mecum, contra me est ' Christus autem ipse prorsus nihil geSSit erga Deum, quod non mandasset Pater, sicut ' dicii: Sicut man tum mihi taedit Pater, sic facio. Ergo contra eum est, qui Sine Patre mandante quicquam facit. Nam si SohatZgeyerus recte interpretatur: Non est conera nor, id e St, non e St prohibitum, recte quoque ego interpretor: Non est mecum, id eSt, non est praeceptum. At illud non esse mecum, Christus vocat contra me esse, id est, ut adη praeceptum idem sit, quod prohibitum.

Et ille sane, de quo Christus dicit: Pro Wobis ' et

non suo arbitrio, sed vocante Deo daemonia ejecerat. uquod Christus ex fructu illius probat, dum dicit, nemin posse male loqui de se, qui in nomine ejus virtutem aliquam fecerit. Sio enim et multi alii sancti multa fecerunt mirabili., sed nullus unquam quicquam Sine vocante Deo, vel intus, Vel foraS, quae tamen vocatio probabatur signo aliquo. Vi tergo, quam aperte Conator ille Scripturas tractet, ut ea, qu3ο de praeceptis ac divinitus gesta sunt, applicet iis, quae v mana temeritate sine praeceptis Dei eliguntur. Nam M) et illud quod de ejiciente daemonia Christus dicit Pro vobis est, ad omnes prorsus Christianos pertinet. Νeqπ

312쪽

1523.

enim pro vobis idem est, quod pro religiosis et monachis, sed pro omnibus: scilicet quod omnes Christianos oporteat illum imitari, non quidem simile opus patrando, sed eadem

fide, eadem obedientia, eodem spiritu operando. Non enim Umnia membra eundem actum habent, omnia tamen eundem animiun, ) eundem spiritum, eandem vitam habent. Ut ite rum videas stoliditatem Indagatoris, qui communia Christiano rum facit propria monachorum. Νam et ipse plane oo trahit

illud pro vobis, ut pro exemplo imitabili velit accipi. Si autem imitationem non refert ad fidem et spiritum, Sed ad eviternum opus, tunc multo magis insanit, cum nullus unquam monachorum daemonia ejecerit. Atque fieri oporteret, ut monastice nihil nisi externa daemonum ejectio esset, ut illum imitarentur, de quo gloriatur: pro vobis eSt.

Quod si pro nobis dictum est, non de imitationis eriemplo sicut ego credo , sed de operationis consortio, ut sit pro vobis, idem quod cooperator, quomodo Paulus dicit, Rom. VIIι: Si Deus pro nobis, quis contra nos ' Et iterum: omniaeomerantur electis ad bonum. Iterum Sequitur, solum de iis intelligi, qui sub eodem praecepto eodemque spiritu agit n-tur, et non possit intelligi de iis, qui suo arbitrio sine verbo Dei suerunt. - uuare inepto isti et caeco Indugatori non

docendum erat, esse quaedam contra nos, quaedam Pro nobis, id quod sine suis Scrutiniis, Indaginibus, Conaminibus

pulchre sciebamus, sed probandum, monasticen ESSE Pro nobis, et non contra nos, quod pro cultu et obsequio Dei haberetur. Tolerabilem vero, si si pro libero quodam coraporis exercitio temporaliter vel perpetuo teneretur. Haec de Primo satis. Alterum quoque tractabo, quod inducit ex IIieremia Re chabitas, qui mandante patro Jonadab perpetuo abstinebant a vino et agricultura et domibus aedificandis, quare hoc ex-Plo licet monasticen vovere perpetuam, cum illos eximie tau clarit et munerarit Dominus. Vide, quaeso, et minoritica

I heologiam , 7 quae in Scripturis nihil videt, nisi cucullos

et Iopodia sua. Sed videamus eum locum. Commendaturi vit. eandem animam. D Uit. ut P. Rom. I. dicit. M vit. - et non possit intelligi. 4 Uit. seruntur. 5 vi L et quo dure. εὶ Vlc. tolerahilem enim ipse dixi. D Vit. quaeso Theol. min. Diuiti eo by Cooste

313쪽

1523.

enim ibi parentum autoritas et filiorum obedientia, atque D

hanc laudat Deus , quam et tanto rigore praeceperat in Dec logo. Sed quid haec, rogo, ad monasticen sacrilegam, quae sere Semper contra parentum autoritatem filios attrahit, et pro Sus: extinguit ohedientiam illam divinitus Statutam, sua abominabili , execrabili et electitia obedientia 3Tu impia Cuculla, quis te docuit divinas voces sic in- te 'pretari, ut oculos in opera sola figena , ohedientiam et Dei verbum omittens , id quod de divinis praeceptis dictum est, torqueas perpetuo ad monachorum temeraria studia et inve tiones 3 Da parentem praecipientem filiis, et adhuc dicam , oportere ei obediri. Non quia parens homo Sio praecipit et ordinat, sed quJa Deus praecepto suo illius praeceptum instituit, et obedientiam exigit. Si vero SchatEgeyerus recte hoc

exemplum tractat, necesSe est, monachos eSSe carnales parentes suorum monachorum: Si parentes non Sunt, quam

dignis modis se ipsum ridet tam stupidus Conator, transferenSexemplum paternalis autoritatis et filialis obedientiae, uiriusque a Deo institutae, ad larvatam . illam hominum et somniis excogitatam sine verbo Dei autoritatem et obedientiam. O Monachos idiotas et truncos insensatos. Vos audetis soriabere libros 3 Certo Parontum autoritas major est omni autoritate, quae sub Deo est. Nam nulli δ) dubium est, quin Isaac recte secerit, obediens patri suo Abraham ad mortem, cum tamen nihil a Deci vin) dictum esset Isaac, nisi hoc unum: mnor Fasrem etc. Proinde si paterna autoritas, ubi res poscat, in vitam et corpus quoque filii dominatur, ut et occidere et Vendere possit, ut Exodi XXII. scribitur: quid novi est, in e cam et vestem quoque dominari 3 Sed nchi mox talia exempla parentibus etiam ipsis imitanda . sunt, sicut secerunt reges Israel, isacrificantes exemplo Abrahae filios suos idolo Moloch, arbitrati se Deo obsequium praestare. Quanto minus licet homini cuiquam, qui parens non est, sine singulari

14 Uit. sillicet. 24 Uit. Impie Minorita. 3ὶ Vlti verhum D. M viti h. e. r. 5ὶ Ut L patriae. 6 Uit. et praeeeptae ad larvalem. D vit . qui tamen audent scribere libros. 8ὶ Vi L non. y Uit. Abraba . 10 vit. a Deo nihil. 1iὶ Viti postulat. 12 Uit. Sed tal ex. non ideo statian. 13ὶ Viti arbitrantes.

314쪽

Dei mandato alienos filios attrahere et sibi subdere, et parentes autoritate, et filios obedientia spoliando, hoc est Deum ipsum

Cum suo praecepto negando. o sestivam monasticen, pulchreaeilicet per exemplum Rechabitarum probatam, et inventam sacrilegam, adversariam exempli Rechabitici, et execrabilem vastitatem divini mandati, paternalis δὲ autoritatis et mi alis obedientiae. Sunt praeterea et adhuc alia in monastice, quae pugnant exemplo Rechabitico. Et quid non pugnaret, quando summa ipsa pugnat 3 Primo Deus non laudat opera, sed obedientiam.

Nam etsi alia opera mandasset, aequo laudasset obedientiam eorum : monastice vero tota in certis operibus mersa est. Deinde certum est, Rechabitis non sic esse talia praecepta a patro suo, quod his operihus quendam cultum Dei singularem erigerent, hoci enim suisset impium, nec hoc dicit aeremias nam nihil prorsus geri debet in cultu Dei, sine certo verbo Dei, ut diximus, /ὶ sed usi sunt eo exercitio libere , pro Coria

P re suo, sicut alius agricultura. Ηao modestia non incedit monastice nostra, sed Satana vehente ambulat supra se in mirabilibus et magnis, faciens suis studiis non modo cultum Dei, sed sere unicum et summum cultum Dei, absque ullo mendato Dei. Nam nisi cultum Dei praetexerent, nullus accederet, nullusqire maneret. Hic est ille Baal Peor impuden tiηsimus, statuere temeritate propria altare novum, et culium Dei erigere singularem. Adde quod Rechabitarum libera illa et eorporalis sanctio non ferebatur super res spirituales, quae in manu noStra nousunt. Non enim illis mandabatur continentia, aut quicquam quod ad animam pertinet, sed super vinum et 7) fruges et aedes, quorum nihil non est in manu nostra. At nostra monastice plane furiosa ad ea urget, quae in nostra manu non Sunt, nempe ad castitatem. Nam neque Ionadab licuisset filiis suis i p rare, quod in manu eorum non esset, etsi paterna potiretur autoritate. Et isti insani et alieni super filios non suos imponunt impossibilia illis absque ulla autoritate. O suror et ah

minatio. Et adhue Thesaurivora iste audet comparare mon sticen cum oeconomice, cum differant sicut infernus et coelum.1ὶ Vlt. t et. 2 Vit - et. 3ὶ Uit paternae. M Vit. ut dis. Mhe v. D. M Vit. Φ e. ε Uit. l aliud. 7 il - et. Diuili eo by Cooste

315쪽

Quod tacit, quia caecus in operum similitudinem sertur, et

rationem ac formam operum negligit, sicut est mos simiarum istarum , ut satisfaciat nomini suci, et sic vere Schat wer,

id est qui nobilissimos thesauros vorare studet, scilicet fideles conscientias juventutis. Quin et hoc certum est, non fuisse praeceptum Jonadab tam rigidum, ut si casus tulis et, non potuerit dissolvi aut dispem Sari, quemadmodum Christus de sabbatho doeet, Matth. XII. Absit, ut donadab, Vir sanctus, rigidius voluerit suum praeeeptum Servari, quam Deus suum . ac non potius, ubi perio lum corporis aut animae ingruisset, jusserit omitti. Satis erat, quod hoc insigni exemplo probaretur, quam grata sit obedie tia parentum, scilicet praevidente Deo suturas illas monachorum abominationes, quibus contrariam obedientiam erant tradituri. Haec duo sunt lamne onmium robustissima in speciem totius istius libri, quibus ruentibus nihil aliorum steterit. Sed in sine miror, cur non illud exemplum Samuelis m3xis urgeat, ubi Hanna filium vovet Domino. Breviter et illud transeamus ne cuiquam infirmo scrupulum faciat. Primina et hic parentis est autoritas, sicut in Rechahitis , et solum

Super corpuS et rem extemani, quae in manu Samuelis essent. Non enim castitas, quae in nullius manu est, vovebatur a m

tre, ut sic iterum duplici sorma sit longe contrarium votum monasticis votis. Tertio , votum hujusmodi divinitus praescipium et institutum erat Levitici ultimo, quod Deus sic cur

verat , ut si quis Vovere vellet, hoc ritu vovoret, ne vota eorum essent temeritatis humanae figmenta sine verbo, quali/tunt monachorum. Nunc vero cum ceremoniae illae cessarim,

nullum est reliquum votum divinitus praescriptum, quam Ἀ-ptismi. Haec volui, mi Brismann, tecum parare, ne solus taedi' assicereris in libello isto, plane longe minoritissimo, in qu' homo iste q) miserabilis sio omnia divina et humana consum dit, ut videatur a Satana ipso obsessus. obsecro, quis h hon soli Satanae tribuat, tanta audacia torquere et depraVar' divinas voces , quae omnibus Christianis dictae sunt, ad secta

316쪽

1523.

non christianas, et ex iis quae praecepta Sunt, statuere, quae praecepta non sunt Nonne hoc est os in coelum ponere, Sanctum Dei blasphemare, et totam Scripturam negare 3 Ah, discite, miserabiles et infelices monachi, aliquando cum timore et reverentia divina tractare, moniti tot exemplis, qui hactenus summis ludibriis se ipsos traduxerunt, praesertim hujus Sohatageyeri, qui non potuit ante quiescere, quam sua insipi entia manifesta fieret omnibus. Scilicet sic ostendit semper mendaceS Sapientia, qui Sese maculant, et tamen illi inphry niti nec maculare nec mentiri unquam cessant. Gratia sit tecum, in qua bene vale. Tuus Martinus Lutherus.

318쪽

sa. 8allustr.

1523.

NR CCCCLXIV.

Georgio Masino, Evangelistae atissae Saxoniae. Gratia et pax. Dedi ad te literas Matthaeo Posch reddendas, qui et literis et verbis heri a ine postulavit responsum, unde conjicio nondum a te redditas, vel certe interceptas esse: si quid ergo certi habes , certum et me facito. Remitto positiones Serranast literas Ducis Georgii ad , me et meas ad illum statim videbis: ''' mallem enim apud ip gos primum vulgari. Ne praesumas, me denuo in angulum reversurum eme, imaaniant Behemolli aut squamae ejus. Monstra quotidie crebr ficunt, nam te audisse credo de terrae motu in Hispania. Fatigarunt me isti duo supplices, ut eorum supplicationem per te Principi insinuarem. Ego etsi spem non habeo ita petrandi, cum fuerint monachi, quibus Princeps nondiun vuli palam patrocinari, misi tamen, ut per te habeam, quod eis reis Spondeam, ne putent me potuisse et non voluisse eis servire in hac re. Tu ergo lao, quod nobii, et responde. Alias Iiteras puto te accepisse. Vale. 12. Januarii, anno MD XXIII. Martinus Lutherus.

319쪽

45. 8anuar.

dii Eliasatin .

D. Georgio SPalatino, Evangelistae aiatico, suo in Domino. Gratia et pax. Aula ' nostrorum Patrum erit altera die purificationis Marianae, ita expectamus tuam promissionem. Rationeni mutandae sanctificationis Am Hae '' ex prioribus literis didicisti, aliam non habeo. Utramque speciem libere dandam et accipiendam deinceps censeo. Satis enim hactenus infirmis indultum est, et ubique res ista jam cantata et nota, Cum sermo assueti sint et majora ferre. Tempus est, ut Evangelio locussat, et ferme jam non infirmi, sed potius pertinaces , qui rei

tam notae et cantatae usu offenduntur. Itaque libertate utamur in hac causa. Literas meas ad Ducem Georgium sorte jam vidisti: vix enim Credo, eas ab ipso non sparsum iri palam, praesertim ad nostrum Principem et Senatum Caesaris. Nam ego caveo, ne primum a me vulgentur. Mitto autem ipsius ad me lit Tas, missurun et meas, si nondum habueris. Vale et ora pro me.

Witem hergae, seria 4. post Octavam Epiphaniae, M DXXIII. T. Martinus Lutherus.

320쪽

sit Deile. 2 in s.

- 2. gab mit aer elanchthon in Meser Stit hermo: Seu tu nix her , me si reus lichen Siguren Hapste se lue tu Nom vnb mi in in albo iii Seen bergin Ureissen funden. mittend. IX. 1M uen. II. 2M. ta a leb XIX. 2403. E. benter t. vafi et hie et eurung des ,-ηten aeronstitumo libernommen habe. inv von in Promotion 1ener irae. πbncie ob ita. eines Eerheurat. s. isse. Aurisaber II. 1l3. Seutsch beii Salch XXI. 822. Gratiam et pacem. Unum monstrorum ego interpretor, mo do omissa generali interpretatione monstrorum, quae Significant Certo rerumpublicaruin mutationem per bella potissimum.

Quo et mihi non est dubium Germaniae portendi vel summam belli calamitatem vel extremum diem: ego tantuan versor in particulari interpretatione, quae ad monachos pertinet. De Melchiore Miris cli sum contentus, expugnavit ') et ipse sese utcunque. Aulam hahebunt Pater Joannes Lip '' et Gotis eligius: proxima post purificationem suas solennitates celebrabunt, ubi te interesse volumus, Si prae tuis nuptii S potia es. Nam tuis nuptiis omnia praeseremus et aderimus omnes huic quoque monstro in oculis Papistarum: hic scilicet est modus, quo a vicaria tu libereris. Vale et ora pro me. Dio

Marcelli, anno MDXXIII. Martinus Lutherus.

23. 8anuar. . CCCCLXVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION