Briefe, Sendschreiben und Bedenken vollständig aus den verschiedenen Ausgaben seiner Werke und Brief, aus andern Büchern und noch unbenutzten Handschriften gesammelt

발행: 1826년

분량: 703페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Quod probatur sic, quia dictum est, quod vita, spiritus,

Salus et omnia bona Ecclesiae veniunt ex solo Christo per verbum Evangelii praedicato et per fidem creditor ergo non possimi venire per praecepta Papae, aut si per praecepta Papae veniunt, non veniunt per Christum. Non est enim nisi unus Christus, aut ergo Papa praedicabit solum Christum, aut si Eua praedicat, simul Christum expellit, et in Iocum ejus Su cedit, quod et vere facit. Nam ideo vocatur vicarius Christi, qui in locum expulsi Christi sese pro Ecclesiae fundanientis posuit. Quid ergo faciendum est cum praeceptis Papae pRespondetur: Extra Ecclesiam sunt ponenda, sicut quam ibet alia res. Exempli gratia: sicut facis cum cibo, potu et aliis externis, sic facias cum praeoeptis ripae et conciliorum.

Quomodo facis 3

Cibum et potum et vestem extra Ecclesiam ponis hoci modo. Tu credis ex solo Christo te vivere , et salvum fieri, ac per mysteria Dei tibi per verbum Apostolorum et Succe forum tradita. Ergo sive comedas, sive jejunes, sive Sio Vettiaris, sive aliter, nec minus nec plus de Christo habebis: sed potes illis Iibere uti, ut volueris, dummodo tua sint, Metproximo non rapueris. Sic de omnibus Papae et conciliorum et ordinum statutis et ceremoniis senties et dices. Haec non sunt Christus et mysterili Dei: ergo per ea se vata non vivo, aut in Ecclesia Dei ero, nec per ea neglecta moriar, aut extra Ecclesiam ero. Libera ergo sunt et indisse Tentia, sicut quaelibet alia externa corporis usui commoda

Hoc est, quod Paulus dicit 1. Corinth. VIII.: Esea et potus nos Deo non commendanet item Rom. XIV. : Reynum Dei non est esca et potus, sed ineses, Prax, et saudium in Syta

ritu sancto.

si ergo Papa, concilia et monasteria vellent sua statuta sic Ithera habere, et ea nec necessaria, nec utilia ad salutem et vitam in Ecclesia exigerent Sed tunc regnum eorum non stabit, quia volunt ea necessaria videri, ut possint homines cogere: ideo sunt adversarii Christi, et Papa est verus Antichristus, abominatio illa stansii Auris. 1unt.

492쪽

In Ioeo saneto Matth. XXIV. Vehementer enim stulium et abominabile est, Ecclesiam velle regere operibus et legibus

EXternis, in cibo, potu, veste, tempore et loco, quae tamen ea istis non potest vivere nec servari, cum sint temporalia a transeuntia, sed ex solo Christo aeterno, qui eam suo spiritu vivificat solum per verbum fidei praedicato. Exteriora enim illa regi debent per parentes et Ρrincipes mundi, illorum est corpora et res corporales regere, in quibus non est Salus, neque damnatio, sed tantum pax politica in mundo. Episcopus vero debet ea curare, quibus animae in spiritu reguntur, id est, debet Christum praedicare salvatorem esse. et hunc profundamento supponere, et fructus charitatis superaedificare. Ex his nunc est facile, respondere ad alios articulos.

SECUNDUS ARTICULUS.

An Papae cum vel absque concilio a Deo sacultas Seu Potestas conoessa sit, ultra Dei praeceptum seu praescriptum Iegem condere, cujus observatione homo salvari, vel Contemta

ejusdem legis damnari possit 3

Respondetur, quod non. Imo nec omnibus Angelis hoo licet, aut ullis creaturis, quia saris et damnatio determinata est per Christum ad solam fidem in spiritu. Marci ultimo: Qui crediderie stantis erit, qui non crediderie, condemnari hitur. Christus mittens discipulas ait: Praedicate regnum Dei qui vos auriterit, me audierit, qui vos contemnie, me conisse nud item: Lee, praedicaee Ema seliram omni creaeurae. Si ergo Papa aut conciliae Christum, seu fidem, seu Evange- Iium, quae sunt mysteria Dei, praedicant, audiendi sunt: sinaliud praedicant, Ii herum est eos audire, imo, Cum Cogant, necesse est eos non audire. Quia stat fixa sententia supra Christum Matth. XVII.: Hune audite, et in EooIesia non debet sonare nisi verbum Dei, quod mysteria Dei docet 1. Petri IV.: Si quis loquitur, sequatur ve sermones Dei.

TERTIUS ARTICULUS

An Papa et concilia Dei praecepta commutare et ad nutum suum seu libitum depravare habeant ReSpondetur, non. Imo Paulus: Ana remaste, qua Misae cuerit, et Christus Matth. V.: Qtii solverie unum de manis iis istis minimis, et sic docuerie homi es, minimus o

493쪽

eabitur in re o eoelarum. Quia Papa et eoneilia in rebus spiritualibus nihil habent juris , nisi eas per verbum annuntiare aliis. Alias habet quilibet puer in cunis jacens tantam potestatem in Christo, fide, spiritu, et omnibus aliis rebus Ecclesiae, cluantam ipse sanctus Petrus et omnes Apostoli. Sumus enim in Christo omnes fratres, omnes pares, habentes eandem fidem, spiritum, vitam, salutem et Deum, nisi quod foris alius de his rebus docet aliter.

QUARTUS ARTICULUS.

An Papa legitimos conjuges absque eo quod alter eorum adulterium commiserit, divortiare et cum utroque dispensare habeat, ut ad secunda vota convocare possint Respondeo, non. Quia Paulus dicit: Non possumus enimatiquid contra Deum etc. et itorum: Deaebe nobis Deus potestatem non in destructionem, seri in aedincationem. Ver-hum Dei Papa metuere, praedicare et firmare debet, non Solis vere aut mutare. Igitur Stat verbum Dei: Quos Deus conis tinxit, homo non seMaret. Si autem aliqui secundiun istum casum per Papam separati simi, et alius alii nupserit, adulteri sunt, nec excuSabit eos Papae error, quia verbum Dei de-

hent omnes nOSSE.

QUINTUS ARTICULUS.

An Papa matrimonium inter agnatos et cognatos, assines vel cognatione spirituali conjunctos contractum, praeter gradus, qui lege Dei prohibiti sunt, absque utrorumque consensu vel voluntate discindere vel dissolvere possit: ita quod utrique demum nubere vel matrimonium contrahere liceat 3 Respondetur, non. Quia satis dictum et, a Papa et omnibus miniStris verbi in Ecclesia nihil prorsus debere tractari nisi mysteria Dei, verbum vitae, doctrinam fidei, nec qui quam geri secundum arbitrium c juscunque , citra verbum Dei. Subjectus est enim Deo et verbo ejus, licet usu jamdudum sese extulerit super omnem Deum, qui dicitur et colitur 2. Thess. II. , et omnia faciat contra et supra et citra verbum

Dei. Datae Witenbergae, anno MXXIV. V. C. deditissimus Martinus Lumerus.

494쪽

1524.

m DLXXVIII.

Venerabili in Domino Viro, M. Georgio SPalatino, Evans. in aula Saxoniae, jam Nurmhersae in Comitiis, suo Majori. 3 Gratia et pax. Coclitet libellos duos ' cum literis tuis accepi,

mi Spalatine, sed et meas tibi esse redditas per Lucam non dubito, tam diu retardatas. De comitiis imperialibus non multum Solicitus sum, qui sciam, quid sit Satanas. Argulam illam '' Servet et triumphet Christus, Amen. Atque utinam comitia illa Saltem ea curarent, quae ad piiblicum commodum pertinent, ut taceam Evangelii causam, abunde haberent, quod agerent. Chleo non est ut respondeatur, cum aliis simus occupati melioribus, et ejusmodi libri per sese pereant quotidie multi. Prior meus per me te orat, ut nos juves apud Ρrincipem, quo liberemur. Census nostri, ut antea tibi scripsi, ''') Jam hiennio non sunt soluti, et Blancus nos urget et accuSat, deinde Quaesior itembergensis, autoritate Principis nobis Vel mutuum dato, vel vendito frumento dum census non Penderctur , satis imperiosus in nos fremit. An ideo hic sumus, ut omnibus pendamus, et nobis nemo pendat 3 mirabile est,

faciet Christus his quoque finem. Reliqua sunt apud nos satis in Domino prospera, ni Si quod

aquis et ventis satis bene abundamus, quotidie magis ac magis.1 Madi cod. Jen. 23 Tila Pesari pendeamus, pendeat ist mohi misi. Uines Melae muster mae ποhi Ne Effrin g. ι gessen 2.'ε Adversus a

495쪽

1524.

Evangelion oritur et procedit in Livonia, praesertim apud Rigenses, feliciter, quorum literas ac legatum nuper suscepi: sici mirabilis est Christus. Sed et Episcopus tandem unus Christo nomen dedit, et evangelisat in Prussia, nempe Sambiensis, quem fovet et erudit Joannes Brismannus, quem uIuci misimus abjecto cucullo, ut et Prussi a regno Satanae valedie eincipiat. Quae Vratistaviae gesta sunt et Turegi apud Helve lios, credo te audisse. Ut videant aliquando stulti Principes et Episcopi, non Lutherum nihili hominem, sed omnipoten tem Christum haec agere, et ab sese damnari si digni fuerint, id quoque videre. Vale et ora pro me. Witembergae, die prima Februarii, anno MDXXIV. Martinus Lutherus.

498쪽

1524.

499쪽

sum et lactantium sundasti virtutem, ut aboleas inimicum et

500쪽

1524.

SEARCH

MENU NAVIGATION