Iocoseriorum naturae et artis, siue Magiae naturalis centuriae tres auctore Aspasio Caramuelio accessit diattibe sic de prodigiosis crucibus

발행: 1666년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

bernio actos centes duo, quorum unior ad omnem pietatem ac virtutem fictus quasi ac factus, provectior vero viti s deditus omnibus, ac praeterea amore impuro implicitus erat. Hunc saepe monitionibus ac precibus defatigarat funior, optimo animo ac Telo, mores ut mutaret, amasiam dimitteret,iram Numinis timeret: Sed surdosemper cantaverat. Ad technas igitur, cum monitiones sincerae, ac preces nihil effecistent, confugiendum ratus adolescens optimus, cum altero, cubiculi pavimentum foramine exiguo perforat, funiculum sulphuratum lecti cortinae alligat,ac per foramen ad inferius subsectum conclave funiculum demittit. Noctu deinde, cum sciret impium amo ribus suis frui, funiculum inferilis incendit. Momento ergo ignis serpens per foramen, ad cortinam usque decurrit, eamque incendit, attonitis reis,& tanquam coelesti ac vindicatrice famma peterentur, e lecto exilientibus. Hic in genua provolutus diu antea obstinatus leno, primum tanquam ingenti perfunctus periculo gratias agit D Eo, quod mortem evasisset praesentaneam; tum veniam petit scelerum, Iupam dimittit, visae emendationem promittit. Nec segniusquam promiserat, est exsecutus: abdicatis enim rebus omnibus, Mundo nuntium remisit, ac vitae austeritate, virtutumque omnium exercitio, ad c tum sibi viam munivit.

PROPOSITIO XXXVI.

Ut ignis per domum s coemiseria discurrat. .

, ὸ φ Carabaeorum, vel testudinum, aut cancrorum dorsis cande-μν as existuas, aut ligna putrida alliga , ac per obscurum con- . clave, vel locum alium sub dio discurrere permitte. Putabunt rei ignari, ignes discurrer2. Si locustarum dorsis alligentur praedicta, ignis saltare videbitur. Si noctu in coemiterio mortuorum capita disponas, re intus candelas abscondas aut lampades; horridum intuentibus

spectaculum praebebis.

52쪽

Centuria I.

ANNOTATIO.

OVoniam couteria visioso vapore orexhalatione abundant, soni noctu per sepe apparere igniculi quidam , fatuis aut lambentibus ignibus similes, qui igvaris aut formidinem, aut admirationcm incuriunt non medicam, dum satani anima defunctorum secte dictorum ignium apparere .

pROPOSITIO XXXVII.

Ut annulus in vitro saltu ad sonum tympani, aut Insrumenti musici.

LII sttio quidam Venetus, teste Cardano, tale aliquando ex- Mutilus hibuit ludicrum spectaculunae. . ut'it in Vitrum exposuit in theatro spectatoribus, in quod annu tum immisit, qui sita sponte, quoties id expeterent spectatores, aut vellet histrio, si ilitabat. Hic autem astus hac ratione peragebatur. Subtilis capillus mulieris, qui a procul stantibus non poterat dignosci, annulo alligatus erat adunam extremitatem, ad alteram vero extremitatem histrionis digito. Cum ergo saltandum esset annulo, d gitos histrio motitabat: quibus motis simul annulus alligatus movebatur in vitro, procul stantibus capillum non videntibus. Fucum insuper subtili commento tegebat histrio. Hic annulus, febat, lascivarum puellarum more non nitat, nisi meis ipse digitis et tympanum pulsem . Quamprimum igitur, & quam diu pulsabat, ille saltabat; censante pulsu, cessaba t & saltatio.

yd hujus imitationem multu similia ludicra institui ab ingeni sipossunt.

53쪽

PROPOSITIO XXXVIII.

pisa coquenda ex osta exsiliant.

κώ is Λ Ncillis domesticis si iocum facere vis, quo in admiratio-quεη κν --nem dc indignationem simul rapiantur, po quarta pisa in olla coquenda igni apposuerunt, argentum vivum clam immi tito. Commovebuntur primum pila, ac sursum deorsumque volventur, tandemque exsilient, nisi ollaris labri altitudo, aut ignis remissior obstiterit. Expertum tradit Mirdidiu.

PROPOSITIO XXXIX. .

Ovum ut in Aere ascendat stonici.

Rita& multis nota est haec experientia. Ovum evacua, Ma rore Majali imple, foramenque occlude. Impletum boli meridiano ac valido expone in locoaprico. Elevabitur paulatim, & in aere haerebit. Si dissicilis videatur ascensus, aut obovi stravitatem, aut ob Solis imbecillitatem; dum alcendere incipit, baculum aut tabulam admoveto, ut per eam quasi perstatam inaltum serpat. Si tabula fuerit excavata in canaliculum apertum, ovi capacem; meliorem successum res habebit.

PROPOSITIO XL.

Ut a carnibus appositis discumbentes ab

horreant. ST, CI carnem calidam mensae appositam, seu elixa ea sit, seu asIa--:--- Pta, comedere solus vis, aut cum socio alio ; nauseamat s sic

54쪽

Centuria I.

creabis. Fides chelyum, aut intellina minuta animalium exiguorum contorta,atque exsiccata,minutim in frustula concide,

vel saccharo, vel sali admisce. Appositae carni saccharum aut salem cum intermistis frustulis quae alij non dignoscent carni inspergito, quasi condimenti gratia. Quamprimum ea

humorem simul ec calorem carnium senserint, evoluta paulatim movebuntur, magisque ac magis dilatabuntur, ut vermes appareant derepente e carnibus erumpentes. Putrem igitur, si vermiculosam, ac insalubrem eam existimabunt assidentes, tu vero, tanquam vermes non abhorreas, solus abliguries. TradieMiza

Nier secreta manu scripta, quae Romae inter P. Athanasii Rir, iis

cheri Adversaria reperi, unum est. luo liber ita artificiose concinnetur, ut dum folia evolvuntur, omnis generis figuras osten, eone indant, ita tamen ut in una eademque evolutione non nisi unius

generis appareant. Quod secretum ut meam latear ingeni j imbecillitatem) tametsi iterum iterumque legissem, quod ju' cundum admodum, ac homine ingenuo dignum videretur, intelligere tamen nunquam potui, donec id ipsum post annos complures apud Danie Schiventerum in Delici s Physic Mathemati par. i . quaest 7. legi, clarius ac susus explicatum. Diclum modum hac propositione proponam, sequenti vero melius cum Schvrentero explicabo. Solet fieri liber inquiunt Secreta manuscripta citata)qui non leviter in admirationem adducit spectatorem: apparet enim, si folia celeriter revolvantur, modo scriptus, modo vacuus, modo hac, modo illa figura notatus, aut pictus. Ejus autem compositio est ejusmodi. Clauso libro folia in anteriore parte divide transversE in Aquatuor aequalia intervalla , ducendo atramento transversas

PROPOSITIO XLI.

lineas.

55쪽

lineas. Aperto deinde libro, primum folium pro tegmine intactum relinque. Deinde in secundo folio in parte superiore scribe litteram A, insequenti litteram B, deinde C, deinde D: hisque ouatuor characteribus pinge totum librum incipiendo rursus ab A, &c. Et primo folio ut diximus in relicto, duo sequentia solia in primo intervallo in arcus figuram scindenda, de alia duo sequentia folia relinquenda sunt intacta. Deinde duo sequentia folia item scindenda, & alia duo intacta relinquenda ;& sic deinceps usque ad finem, binis folijs scissis, & binis intactis. Quo fiet, ut pollice super illud intervallum posito, omnia folia quae evolvuntur, sint ejusdem characteris. Rursum ad libri principium redeundum est, derelicto illo primo folio albo, dc secundo iam scissis, duo sequentia circa secundum intervallum scindenda, oc duo intacta relinquenda,&sic deinceps usque ad finem . Tertio ad principium libri redeundo, relicto tegmine cum duobus folijs sequentibus quae jam sunt scissa, scindenda sunt duo folia sequentia cirea tertium intervallum, &duo intacta relinquenda, ut in superioribus diximus. Quarto denique relicto tegmine cum tribus sequentibus foliis jam scissura signatis, duo sequentia sunt scindenda, & alia duo relinquenda, re sic deinceps usque ad finem, quemadmodum in superioribus. I n singulis item characteribus. sive intervallis foliorum potest figura quae magis arridet, depingi: dummodo in principio illius characteris sive intervalli ad finem usque figurarum aut picturarum similis modus servetur.

ANNOTATIO.

' a ge habent manu ripta uti citata. O curius dicta inteLigentur ex modo seruenti. Fotia libri in anteriore parte non debent diavidi ita usindantur. sed tum dicta anterior pars den Schruit et orant Fibliope, Germani deber lineis tranversis, atramento aut rubrica ductis, in quatuor aequales panes distingui. Vi autem parat

exterior divisa est in quatuor paries seu inierviati, ita singula soli

58쪽

Centuria I.

inius secundum latitudinem divisa debent inreso in quatuor intemiusta. In hu scribendi sunt quatuor characteres A, B, C, D aut pi genda quatuor diversa Agura. Reliqua exsequenti Propositione imielligentur.

PROPOSITIO XLII.

Eundem librum mirabilem concinna re

T Rima, Determinandum est, quot figurarum genera liber con- tinere debeat, quas inrer evolvendum ostendere velimus. Lubeat gratia exempli exhibere quinque genera, &sexta vice monstrare omnia folia vacua; ita ut in primaevolutione appareant omnis generis uvae, in secunda omnis generis pocula, in tertia margaritae, in quarta fructus vari) exceptis uvis, in quinta

variae scripturae, in sexta denique nihil appareat, sed omnia folia sint vacua, ut diximus. Secundo, Fiat liber chartaceus mediocris spissitudinis, cujus rivi tegmen sit charta pergamena mollis, ut facilE in omnem partem lc liber curvari queat. Quod quidem tegmen ipsium charta- R iii ceum librum neutiquam excedat, sed persectEcircumquaque adaequet, ut apparet in a b cae, appositae figurae. Praeterea liber una cum suo tegmine ita scindatur in parte anteriore ciun vors. deicin Echniu) eagd, ut pars illa neque excavata sit, neque protuberet, sed persecth plana, ut in parte superiore abes, dc in inferiore huic opposita . Tertio, Dicta pars anterior libri, nempe ea gae, dividatur atramento aut rubrica in sex aequales partes, relicta tamen sup rius atque inferius particula quapiam. in apposita figura particula superior est ea, inferior Idr partes sex sunt notatae num

usirib, Sex praedictae partes scalpro, aliovEinstrumento scindantur ita. ut in partem anteriorem protuberent, uti ex Figura apparet. uinto, inchoetur protuberante parte i. & vertatur primum folium libri, tuberque relinquatur, in quinque vero proximc sequentibua soli s tuber abscindatur: in sexto solio iterum

59쪽

reliquatur, & in quinque proximθ sequentibus abscindatur. Hoc modo procedatur usque ad finem libri. His peractis reditur ad initium libri, dc ad secundum tuber: quod quidem in primo solio abscinditur,in secundo relinquitur, in quinque proxime sequentibus iterum abscinditur, in sexto post haec relinquitur, iterumque in quinque sequentibus abscinditur, sicque ad sinem libri usque proceditur. His etiam peractis reditur ad tuber 3. & in primo ac secundo solio abscinditur, in tertio relin. quitur, in quinque proxime sequentibus abscinditur, in sexto haec sequente relinquitur, in quinque sequentibus iterum abscinditur, & sic ad finem usque libri pergitur. Simili modo

proceditur cum reliquis tuberibus, dummodo bene inchoetur. I taque ad numerum . abscinditur tuber in solio primo, secundo, re tertio, & in quarto relinquitur. Ad numerum s. abscinditur primum, secundum, tertium,&quartum, quintum vero relinquitur,&c. Ad numerum s. abscinduntur prima quinque tubera, & sextum relinquitur, dcc.

Sexto, Inchoando a principio libri pinge in primo solio

uvam, in secundo poculum, in tertio margaritam, in quarto fructum aliquem ab uva distinctum, in quinto scripturas varias, sextum relinque vacuum. iterum in septimo pinge uvam, in octavo poculum, in nono margaritam, in decimo fructum aliquem, in undecimo scripturas, duodecimum relinque vacuum. Hoc modo & ordine progredere usque ad finem libri t, eritque liber praeparatus. Septimo, Usias Mus hic essi Librum impone manui sinistrae, ut dorsum contingat volam manus, tubera versus te respiciant. Deinde pollicem dexterae manus colloca supra primum tuber.& evolve librum, sinendo nimirum ut solia celeriter infra pollicem elabantur, ac vertantur, apparebuntque merae uvae in toto

libro. Colloca deinde pollicem supra secundum tuber, icevolve ut antea ; apparebuntque mera pocula. Deinde apparebunt margaritae ad tertium tuber, fructus ad quartum, scripturae ad quintum, nihil nisi chartae vacuae ad seXtum. Schoenre riu habuit similem librum, in quoscriptae erant flex diversa id om .

SEARCH

MENU NAVIGATION