[De materia medica libri V. Ad fidem codicum manuscriptorum ... textum recensuit varias addidit lectiones interpretationem emendavit commentario illustravit Curtius Sprendel]

발행: 연대 미상

분량: 888페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

ritalis asperitatem et raucitatem Vocis corrigit. Quin et Iumbricos enecat, et ad oris halitum malUm Commanducatur. Adversus axillarum taedia cum alumine madido illinitur, cum vino vero et oleo Colluta dentes gingivasque firmat. InspCrsa quoque Capitis Vulnera glutinati Fractis auribus nudatisque ossibus CV m Cochleae carno peruncta medetur: itemque Purulentis auribus nec non et inflammatis cum meconio, Castoreo sit glaucio. Ad varos autem cum cassia ac melle illinitur. Impetigines ex aceto detergit, defluentes capillos eum ladano, vino et myrtinooIeo firmat. Diuturnos etiam Catarrhos mitigat, narium alis illila. Oculorum ulcera complet, extoritque albugiones et ea, quae pupillis Caliginem Osrundunt, quin et scabrities expolit. Fit denique ex ea fuligo, Sicut e ture, quod postea ostendemus, ad eadem efficax.

Cap. LXXVIII. De hoeotica moeri hct. J Boeotica myrrha est plantae cuiusdam in Boeotia nascentis radix

112쪽

concisa. Eligito, quae myrrham odoris suavitale refert. Vim habet calefacientem, mollientem, dissolventem. Utiliter quoque suffimentis inseritur.

C a p. LXXIX. O De S rctoe. J Styrax Iacrima est

arboris cuiusdam Cydoniae similis. Praesertur flavus ac Pinguis, resinosus, grumos habens albicantes, quam diu tissime in odoris gratia Permancns, quique dum mollitur, melleam quamdam humiditatem ex se remittit. Talis est gabalites, Pisidius ac cilicius. Deterior niger, friabilis ac furfurosus. Invenitur et lacrima gummi similis, trans Parens, myrrhae aemula; VCrum haec raro nascitur. Adulterant autem arboris ipsius Scobe, vermiculorum erosione facta, admisto melle et iridis Crassamento aliisque nonnullis. Non dessunt, qui et ceram aut sebum aromatis imbutum ad Solom acerrimum cum Styrace subigant et percolum Iatis foraminibus pervium in aquam frigidam, quasi vermiculos es singentes, exprimant et vonumdent, quem

113쪽

εlyracem ideo vermiculatum appellant. Imperiti eum tanquam sincerum admittunt, non attenti ad odoris insignem Nehementiam. Est enim admodum acris, qui fraudis expers est. Vim liabet calefacientem, mollientem, Concoctricem. Me detur tussi, Catarrhis, gravedinibus, raucitatibus vocisque interceptioni , matrici quoque Praeclusae aut duritias habenti convenit. Ciet menses Potu apposituque, alvum leviter mollit, si Parum cum resina terebinthina deglutitur. Utiliter etiam malagmatis discutientibus et acopis admiScetur. Uritur autona, aSSatur, torreturVe, atque Ox Co, quemadmodum et e ture, fuligo Colligitur, quae quidem ad eadem, ad quae turis fuligo, accommodatur. Si ratinum vero tinguentum, quod Ex eo in Syria concin- Datur, calefacit ac potenter emollit, verum capitis doIo-Tum gravitatem que ac soporem conciliat.

114쪽

μαλακτικὴν, δια υτικην σκλ οιων καὶ βρογχοκqλων καὶ υδροκ=ηλων, ἐνεθεν πτυελω ἀσίτου ' ἀναστομοῖ καὶ τὴν

bicae. Probatur gustu amarum; translucidum, taurino glutini simile, pinguo intima parte facileque molleScetis,

lignorum ac sordium expers, in Sus situ fragrans, unguem(essectu referens. Est et alterum Sordidum ac nigrum, grandioribus glebis, in ossas convolutum, quod quidem ex India advehitur. Defertur autem a Petra (Nabataeorum)Siccum, resinosum, sublividum, facultato secundum. Adulteratur admixto gummi, verum ita vitiatum haud perinde gUStu amaricat, noque in Sus situ adeo ost odoratum. Vim obtinet calefacientem, mollientem, discutientem duritias, Strumas, hydroceles, ieiuni saliva dilutum. Aperit et matricum tum appositu tum Sus situ, extrahit Partus omnemque humiditatem. Calculos comminuit potum, urinas ducit, tussientibus et iis, qui a virulentis bestiis demorsi Sunt, utiliter exhibetur. Valet quoque ad rupta, Convulsa , lateris dolorem, vagosque ac discurrentes flatus. Mi-εcetur et malagmatis, quae ad duritias nodosque nervorum

115쪽

Conveniunt. Contusum autem subigitur assus o vino aut aqua calida.

Cap. LXXXI. sno furo. J Tus gignitur in Arabiao

Parte, quae turifera appellatur. Primas tenet masculum, stagonias dictum, natura teres. Tale minimo Sectum est, candidum, intusque, dum frangitur, Pingue, dumque adoletur, Statim ardet. Indicum vero subfulvum CSt, Colore lividum, Sed teres etiam industria sit. Secant id enim in quadratas formas, quas in fictilia coniectas tamdiu versant, donec teretem formam Contraxerint. Sed tale tempore flavescit, incisum appellatum aut Syagrium. Secundum locum tenet orobium et scalptum, quod Et non nulli copiscum dicunt, exilius fulviusque. Est et gonus quoddam, Cui amomitae cognomen, cetera quidem Candi dum, Et dum mollitur, masti elies more digitis cedit. Adulteratur Porro tus omne Pinea resina et gummi artificioso

116쪽

tractatum. Sed maleficium facile deprelaonditur. Siquidem incensum gummi flammam non concipit, resina in fumum vanescit, tus vero exardescit: praeterea et odor idem prodit. Vi pollet calefaciendi, astringendi caligines que pupillarum exterendi. Cava ulcera implet et ad cicatrices perducit. Cruenta vulnera glutinat, omnOmquo Sanguinis profusionem et e meningibus ipsis cohibet. Cum lacte tritum et linamento exceptum sedis ac reliquarum Partium maligna ulcera mitigat. Myrmecia sub initium impetiginesque ex aceto et pice illitum tollit. Quin os

igne ambusta ulcera pernionesquo cum adipe suillo an8orinove Sanat. Achores etiam cum nitro frictum Curat Paronychias Cum melle auresque contusas cum Pico. Ad TEliquos aurium dolores cum vino dulci utiliter infunditur. Perunctum quoquo cum cimolia Et roSaceo mammii Confert a partu inflammatis. Sic et sistulae spiritalis visco, rumque medicamentis utiliter admiscetur et Sanguinem ex spuentes Pota iuvat. Verum in secunda valetudine hau

117쪽

stum surorem inducit, et largius cum vino potum etiam interficit. Crematur autem tus in testa munda Positum grano succensum do lucerna accenSo, doneC Exuratur. Post perfectam autem ustionem opercuIo quodam tegero oportet, usque dum restinguatur; sic enim in cineres nit- nimo redigitur. Nonnulli autem ollulae vas aeneum ca- vum modioque stratum ad fuliginem excipiendam Super imponunt, quemadmodum mox, ubi do turis fuligine fiet mentio, demonstrabimus. Alii in ollam crudam Iuto obli di tam immittunt uruntque in fornace. Torretur quoque in ' testa nova candentibus carbonibus, dum non amplius bullet aut pinguedinem vaporemve ullum emittat. Comminuitur. Voro facile, quod perustum est. C a p. LXXXIL ODe oortice stiriad Cortex turis prae- Slat Crassus, Pinguis, odoratus, recens, laevis ac minime liolionibus obsitus aut membranaceus. Adulteratur Cortice Pinuum vel x piceae vel pineae: sed et horum index est ignis. Siquidem reliqui cortices incensi nequaquam Con-

118쪽

flagrant, sed citra odoris gratiam in sumum CVaneseunt, turis vero cortex ardet et cum odoris suavitato Suffitur. Ceterum et hic ipse turis modo uritur. Vis autem Eadem, quae et turi, sed osticacior magisque astringens. Quare Potus Sanguinem exspuentibus aliosque fluxus patientibus appositus magis idoneus est. Confert etiam ad oculorum cicatrices foveolasque aut sordes. Torrefactus denique ad scabiosas ophthalmias usui est. Cap. LXXXIII. O De metrinia turis. Manna turis Probatur Candida, pura et granosa. Vim habet eamdem, quam tus, Sed aliquanto remissiorem. Sunt, qui admixtis resina pini cribrata et pollino aut etiam turis Contusi cor lice ipsam adulterent, arguente et haec igne. Neque enim incensa aequo ac Pari vigore aeris modo Purum vaporem , sed fuliginosum et impurum emittet. Quin et odori grato Permixta graveolentia comperietur. Cap. LXXXIV. ODo stiris fuligine. Turis tali ginem vero sic facito. Turis grana forcipicula singulatim Prehensa ad lucernam accradito et in novam fictilem ollam

119쪽

cavam imponito. Tum aereo vaso cavo ac in medio sorato diligenterque deterso obtegito. Quo facto ex altera eius parte aut utrinque Iapillos quatuor digitorum altitu dino subiicito, quo facilius introspici queat, illane urantur; et Iocus ut sit, Per quem grana alia imponas, Priusquam granum Primum penitus restinctum fuerit. Hoc vero facies, donec sat fuliginis collegisse autumaveris. Assiduo tamen externas aeramenti partes aqua frigida o spongia undique imbuito. Sic enim, ipso haud magnopere Calente, fuligo omnis firmius adhaereScit, quae alioqui sua Io vitate delapsa turis cineri permiscetur. Derasa igitur prima fuligine, idem opus repetito, quoties visum fuerit, ae Cinerem quoque o Cremato ture seorsim excipito. Cete rum illa oculorum inflammationes leniendi vi pollet, siu-xiones collibet, ulcera cxpurgat, caVa CXPIot, Ct carciuo

Cap. LXXXV. ODe Freliginis eo ectione. Eodem

modo e Inyrrha, resina Ct Styrace fuligo conficitur, quam

120쪽

ad eadem accommodant. Ex reliquis quoque Iacrimis su-liginem similiter excipito.

in vulgus nota est arbor. Eiusdem vero generis Est, quae picea dicitur, specie quidem duntaxat disserens. Utrius que cortex aStringonS est: Consert ad intertrigines tritus et inspersus, itemque ad Superficiaria ulcera et ambusta, cum lithargyro Et manna. Cerato myrteo exceptus ultera partium tenella cute praeditarum ad cicatricem perducit: eadem illa serpentia cum vitriolo aeris tritus cohibet. Sumtu ad uterum adhibito partus secundasque elicit, potu vero alvum sistit urinasque ducit. Quin et ipsarum folia trita et imposita inflammationes Ieniunt et vulnera ab inflammatione vindicant. Ad Iaevorem autem trita et in aceto dococta dentium dolores mitigant, si calida coraluantur. Prosunt et liepaticis solia, drachmae unius pondore Ex aqua mulSave pota. Eadem praestant Strobili cor tex foliaque epota. Quin etiam taeda ex ipsis in tonues

SEARCH

MENU NAVIGATION