Tractatus iuridicopoliticus de rebuspublicis turbidis in tranquillum statum reducendis, in eoque conservandis. Autore Philippo Andrea Oldenburgero ..

발행: 1678년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

211쪽

Sedandis. 2o9Si non, subditi citra gemitum,& Heracliti

lacrymas immutationes , circumcisiones, aut etiam abolitioncs immunitatum aequo

animo ferant, quia boni publici ergo; EXPEDIT ; quae famosa lex in regendis Rebuspp. tulit hactenus, & adhuc tenet omne punctum a primordio rerum us que in hodiernum diem , durabitque immobilis usque ad finem mundi. Probo hic

Schooc is Ll. 3. de Sedit. c. 16. J consilium Politicum, qui ita disterit : Quum nulla privilegia public rei, atque societati civili gravia pr judiciosa esse debeant,

adhoc alia tempora alios mores exhibeant; Prudenter secerit magistratus, si , minimum quoque decennio , cujusque tribus privilegia examinet, eaque praesenti tempori aptet. Quis enim existimet privilegia V. g. tributi fabrorum, aut textorum ante centum annos concessa, juxta quae forte iis competebat in Imperio Aristocratico-D mocratico electio magistratuum , Omnitempore tuto sarta tecta praestari 3 Potuit fieri, ut respub. illa ante centum annos egena admodum fuerit, & praeter fibros,

R tores pauci occurrerint assidui, qui

212쪽

2io De R E B v s p. turbidiscensum conserre potuerint, atque cum seculo post, fabri, textoresque &c. arte ipsorum minus florente, & obscuriores &pauperiores notentur; in eadem autem repub. multi nobiles, patritii aliique cives classici, qui commode e suo agitare pos sint, occurrant ; nae, perinquium est, rem liquiis quondam florentium fabrorum, xtorumque eb, quod in eadem tribu notentur, quae adhuc diplomata antiquorum

privilegiorum asservas, in praejudicium aliorum, qui digniores habendi, potest tem facere eligendi magistratus. Haec Te- iste Schoochim. X L VI. Vinnium remessium Politicum tranquillitatem ' Rerumpublicarum con servans, est unio Religionis & concordia sacra sive Religiosi; id est , ut Divinum

Numen uno corde & una anima sincere juxta Sacrae Scripturς cynosuram colatur; nec ullum aliud vinculum atque coagulum est, quod imperantes & parentes reddit unanimes, nisi Unitas sincerae & orthodoxae Religionis. De una Religione exiis

guum libellum edidit. Lipsius qui adjun-hus ipsius Politicae, contra quem Belgica

213쪽

Sedandis. 2II lingua scripsit Theodorus Cornharri Pictor. Hugnam vero unica vera Religio in singulis Rebuspp. sit introducenda atque con servanda praeclare exposuit Pl. Rever. B. Dia, D. Hrsinus, Theologus Ralisbonensis, in aureo Trach. de Vera& una Religione, qui liber, quantivis pretii, merito omnium Politicorum Terentius Christianus esse, id est, quotidie manibus teri deberet. add. Thuan. in praefar. ad Histor. & Erasmi Epistola ad Campegium apud Stendan. l.7. Comm. p. I9I. Ati. A. Vers. 32. I. Cor. I. versii. J Gallorum proverbium est portis Parisiorum inscriptum : Vnefον, Mne DP, ux Ror; unaque religio plebem reddit unanimantem i Ammian.Marcessis. lib. ai. J una fides, una est pietas, una est holendi Rite Deum ratio ; dementia cqte

ra cuncta.

Sueci semper unam religionem servant in ' I si

214쪽

suo regno , ideoque quum civcs ita col corditer vivant, exteros hostes nauci fi

ciunt. Subjiciam hic narrationem de Regina Christina : Regina Christina appulit Stockholmiam die Dominico qui erat primus Octobris I 66o circa vesperti nam septimam, & suit excepta pompa admodum spectabili, & explosione tormentorum ante non audita. In arce parata lia' ibuit ea conclavia, in quibus tempore sui fregiminis solita fuit agere. Comitatum ejus constituebant, I . aut lue. Itali , funa numereS 4. aut s. Reminas & sacrificu- . Ium. Tertia die Och. tradidit ad manus Se . natorum regni memoriale, quod continebat duo postulata : Primum erat, ut Recessus, quem sua Majestas anno i6J Vp- saliet exhibuerat, & omnes Status subscribendo acceptarunt, in ista regiminis mutatione ipsi confirmaretur. Secundum hoc, quoniam sua Maj. mutasset religionem , tu exinde adversarii caperent varios psiettextus sitς Maj- prςjudiciosos, quς ta- lmen juxta tenorem recessus nemini nisi isti Deo teneretur reddere rationem actionum suarum, ideo desiderare ut

215쪽

Rex de Senatus regni illum actum mut etae religionis per peculiarem cautionem &vilecurationem sic explicarent, ut perver- istorum malignorum opiniones Sereis

nissi Maj. nihil possint obesse. Summa totius memorialis eli: Sua Maj. desiderat non tantum confirmationem sui recessiis, sed etiam specialem assecurationem, quod mutatio religionis neque plenam per ceptionem suorum proventuum impedire, neque ipsam iniquis judiciis ac calumniis incolarum regni Sueciq subjicere deberent. Subscripserat manu propria sic: Christina Alexandra : Iuxta aute petebatur respontum promptum , & conveniens absque dilatione decisio, ut sua Maj. ebcitius reliqua privata Senatui Regni ac Statibus insinuare , vicissimque horum placita ac considerationes recipere posset' Iudicarunt ergo Senatus & Status Regni rante omnia diligentissime relegendum este Recessum, in quo invenerun t sequentiae

a. Quod sua Mai. debeat esse libera ab Om ni subjectione 3c obedientia, ita ut nemisit hona inum , sed soli Deo debeat reddere rationem de actionibus suis, tam iis quae I a Prae-

216쪽

274 De REB Vs p. turbidis

praecesserunt hichenus quam qia post de-ccisum de regno contingere pollient, adeo questui omni ea libertate, jure , indepela cientia, quς sibi ex natura conventiant. 2 quod debeat omnino & pro qtio vis rem pore exolvi cura tu obligatione debi- torum, quibus hoc legnum ex qualicunque demum causa implicitum est, quodq; illiusmodi debita regno inhaereant, & per regnum dii solvenda sint, silve agnoscata'

uir ae qua sive iniqua. 3. Vt ad suam con-oruam sustentationem sibi reserventur tegiones, civitates δc loca commoda , ut Noorpingae arx de civitas Oelandia, cum Bornholmio &c. Cum alite hoc memoriale coram Senatu & . Statibus lectum euet,

Respondit provinciς Mareschallus de famIlia Oxenstirniorum nimis calide praecipitando : Sibi ex sua parte videri postulata Reg. Mai. omnino justa & aequa. Idem

dicebant cives : Rusticorum ordo fatebatur, quid res erat, nimirum sese minus idoneum ad ejusmodi : res capiendas. . At Vero deputati Ecclesiasticorum judicabant causam istam majorem gravioremque ut suum sensum super ea tam citd declarare

217쪽

, Sedandis. possent. Petebant itaque sibi eoncedi deliberandi spatium. Die sequenti exigcbatur ab iis responsum satis instanter, quemadmodum etiam duobus diebus proximis ex sequentibus. Velum ipsi ostendebant, quod regina pro concinnando illo recessu hahuerit spatium quatuor aut quinque an norum , indulgeret proinde vicissim iptis

quatitor aut quinque dies. Interim vero

intellexertint iidem Ecclesiastici de cultu Papillico , qui pro devotione Reginae Christin publice fiebat in arce. Cum ergo die Lunae qui erat 8. Octobiῖs eoru iuDeputati illuc vocarentur , protulerundTationes & causas , quare simpliciter &sime aliqua limitatione recessiti de novo stubscribere neque vellent, neque possent. Eae sumebantur ex defectione Reginae a

Religione Lutherana: Quando inquiebant ) legimus & expendimus Gultavi

primi testamentum una cum NorcΟ-piensi recessu a 61 . de Ostcbroicens jure16IT. f. IO. invenimus expresse, quod quisse quis a nostra fide ad Papillicam transit, coipso debeat excidere tota hereditate, atque omni jure ac pacis usu intra totum re-

218쪽

De R E B V s p. turbidis

gnum Sueciq. Sumus quidem omnino contenti, ut sua Majestas gaudeat S friuat ut reditibus ac terris sustentationi assignatis, sed non vi recessiis sui, velum propter di gnitatem suam & pi clara Majorum suorum merita circa coronam Sue cicam

Nihilominus oportet recessum suae Majestatis limitari , ne qua noceat religioni Selibertati Patriae &secutitati. Reliqui Status Responderunt suam Majest. velle nobis Ecclesiasticis super eo dare assecurationem , ea firmitate, quam nos desiderare. aut etiam nostris verbis concipere possiamus. Erant tamen nonnulli de nobis

ad ejusmodi conclusionem ostendebant,saeilem fbre stil,seribendi modum. Vertim ego Episcopus Aboensis opponebam: Non amplius esse fidendum ei, qui in re. etiam parva foret dubius de pei fidus. Reginam Christinam autem sese obligasse oenisi onti tum, cum a nostra religione discederet, quod velit Romanam Catholicam Ecclesiam , omnesque ei addictos

per vim permovere, & incrcmentis juvare: Proinde minime nos pos se esIe cmtos, quantumcunque se nobis obstrictura esset;

219쪽

Sedandis. 2I

Praesertim quum non ignoretur antiqua illa & inconigibilis maxima : Haereticia Don est servanda fides. Congruum quidem esse, tit ejus & majorum insignia merita &dignitas filiς ex magno Gultavo attendan

tur ; ted magis convenire , ut in valore scr-Vet in religio , quae magno constitit ejus

avo & patri, illi ut eam introduceret, illi ut eam defenderet ; ab illa autem sic est abjecta, ut in ejus persecutionem jurarit: Titulum tantae filiae esse qui de magnum

ponderosum argumentum , verum camjam non ferre nomen a Dia. Patre Gusta-Vam , per anagramma Augustain sed a filo Patre novo Romano Anticluisito qui secundum Satanam omnium nostrum & v re Evangelicorum maximus hostis est Alexandro scit. VII. Alexandram. Deprehendisse nos , quod unitas religionis in nostra patria habuerit perpetuum comitem , Concordiam inter Magistratus subditos& status,quodque nulli hostes externi possint nobis nocere, quandiu unitas in regimine perdurat, qui hanc ipsam praerogativam, quodque Lactenus a tot & tam potentibus hostibus non potuerimus vin-

220쪽

De R E B v s p. turliduci, esse aliud nihil qtiam benignissimam

Dei compensationem pro eo , quod pra omnibus aliis regnis & provinciis mundi serio & zelo se egerimus pro religione, nec admiserimus ullam peregrinam. Quod si ejusmodi gelum deponere , ulli alteri

religioni jura pandere velim VS, tum certius nihil futurum , quam tu contentio primum in religione , deinde etiam in I - gimine consurgat, prout videre licuit in

Rege Sigismundo. id Papa per Regina Christinam intendat, id jam satis patere

ex hoc , quod ipsa in civitate regia atque ipsa arce de munitione rect a e regione conclavis juvenis Regis idolatriam instituerit, non attendendo , quod ejusmodi exercitium tam privatum quam publicum in primo articulo Necopingensis Assecurationis in arce Sto cxholmietas Ecclesia

sti cortim privilegiis Regis Caroli Guilavi

assecuratione anni & i61 F. datam omnino vetitum sit, unde sequatur, quod omnes istiusmodi recesIus Eeclesiastici , 'confirmationes & assecurationes debeant cassari, si illis exercitiis concederetur locus. Hac cum ego Episcopus Aboensis dicendo i

SEARCH

MENU NAVIGATION