Museum Italicum seu Collectio veterum scriptorum ex bibliothecis italicis, eruta a d. Johanne Mabillon, & d. Michaele Germain presbyteris & monachis Benedictinae Cong. S. Mauri. Tomus 1.2. .. Musei italici tomus 2. complectens antiquos libros rituale

발행: 1724년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

accipiunt quinque solidos den. Papiensium, quod vocatur' - uca coenaria: dc archidiaconus accipit xv I D. denarios pro responsoriis, qui expenduntur per manus suas; dc canonici eces eliae debent habere de presbyterio x II sol. de eaden consessione.' al. Aliguliae Praelibati vero sacri palatii ordines hospitantur in domo ' Aguliae, & dominus hospitii debet praeparare lectos de suis bonis linteaminibus , dci accipere in stabulis suis equos eorum. Ne custodire: dc si oportuerit facere coenam ejus diei, tamen depraescriptis denariis, qui vocantur coenatica, non solum insta-qRQ Π rionibus, verum etiam per totum annum, ' quandocumque venerint Urdinales cantare Missam cum primicerio & cantoribus vel aliis palatinis clericis, de ille dominus hosipitia debet aL ωblatio- habere pro beneficio omni die unam monetam de ' oblatis h Mi , dc lacrymas cerae, quae remanent de offerenda Missae. Hic praelibatus ordo debet elle in omnibus nocturnis stationibus sancti Petri: in diurnis vero dantur tantum quinque sol. sed dominus Papa in nocturnis oc in diurnis accipit xx solidos, sicut supra dictum est. 8 Media autem nocte surgens audito signo dominus Papa, cum omnibus ordinibus ad sanctum Leonem venire debet, ibique mansionarius praeparat thuribulum episcopo, & episcopus Pontifici, omnibus indutis de suis indumentis. Cubicu. Iarii vero cum duabus faculis accensis, & camerarii cum duobus candelabris & faculis accensis debent ire ante Pontificem. Pontifex autem primum incensat altare sancti Leonis: deinde cum processione incedens per porticum pontificium ad sanctum Gregorium, primum lucenset altare ejus a & altare sancti Sebastiani, de altare sancti Tiburtii : deinde duo . altὸria in mediana ad crucifixos, ubi ab antiquis patribus a divimus requiescere apostolos Simonem & Judam. Postea vadit ad sudatium Christi , quod vocatur Veronica, & in laniant, & altare sanctae Mariae similiter. Postea ascendit ad sanctum Pastorem juxta arcum triumphalem, dc incenat. Deinde descendens ad corpus, incensat altare super sepulcrum S. Petri : dc sic sedet in subsellio cum candelabris ante se. Parapho. nista cum schola incipit vigilias , Ex AEgypto vocavi filium meum ,

psalmus , Beatus vir. Secunda ant. Ecce apparebit Dominus supra nubem candidam , psalmus , Quare fremuerunt gentes. Tertia ant.. Ecce veniet Dominus, quem Johannes praedicavit; psalmus, Domino

suid multiplicati sent. Deinde duo subdiaconi basilicarii dicuo

292쪽

versum t acolythi tenent librum stationalem, & cubicularii faculas , & basilicarii legunt lectiones, Gaudens gaudebo in Domino: diaconus praecinit . Tu autem. Primicerius cum schola cantat responsoria. Finitis tribus lectionibus, primicerius dicit, Te Deum laudamus. Subdiaconus regio rius porrigit Sacramentarium episcopo, & episcopus tenet ante Pontificem ;& basilicarii tenent candelabra , & Pontifex dicit orationem. Diaconus dicit, Benedicamus Domino, & dominus Papa benedicit. o Deinde a exiens inde ascendit ad altare majus, & incensat: & descendit ad b pectorale ante altare , circa eum diaconi induti. Episcopi stant ad aliud pectorale, cardinales in choro cum canonicis ecclesiae. Cubicularii & camerarii ponunt faculas ante Pontificem. Pontifex vero incipit Matu-- tinum, Domine labia mea aperies. Cantores cantant invitatorium : quo finito. primicerius incipit, Ex AEgypto vocavi μιιum , psalmus, Beatus viν, & omnes psalmi primi nocturnicum antiphonis suis. Primo nocturno finito, canonici ecclesiae legunt tres lectiones, Gaudens gaudebo, & cantant tria responsoria : ectera cantores & basilicarii. Deinde episcopi legunt quartam & quintam lectionem de epistola sancti Leonis Papae, missa Flaviano episcopo de incarnationς Domini contra Eutychen haereticum 3 cardinales sextam & septimam εPrior basilicarius octavam de expositione epistolae , Gaudete in Domino semper; nonam vero ibi. ubi intrat, legit Pontifex de homilia, & dicit, Iube domine Mnedicere. Nullus henedicit

eum, nisi Spiritus- sanctus; tantum omnes respondent, Amen.

Finita lectione Pontificis, primicerius dicit, Te Deum laudamus , & alii respondent; & incipit antiphonas ad matutinas laudes. Quo dinito, basilicarii cantant versum ante altare. Primicerius nunciat Pontifici antiphonam ad Benedictus D minus Deus Istaec Episcopus repraesentat librum Pontifici, sibi datum a subdiacono regionario I Pontifex dicit orationem : diaconus dicit, Benedicamus Domino. Missa a Pontifice celebratur, & dicitur Gloria in excelsis Deo, & fit laus a diaconis , & subdiaconis, di notariis; & coronatur a sancto Pe.

. Hie distinctio mani sesa inter Vigilia,

di Matutinum: quod duplex ostium in Dominiea 3. Adventu ad 5 Petrum dice.

hatur. Aliquid hie videtur deeile ad sso,tiandum diem.

ι Ita eaneellum appellant, eum ad moadum, quo Graeci vocant columellas ordine dispositas. ae superiori epistilo itinctas, ut ex Goam in Cedrenum obsedi at .doctia ua cingi .

293쪽

1 1. ORDO ROMANUS XI. ausi. Benia tin

tro per mediam civitatem usque ad palatium cum omnibus ordinibus, sicut mos est. A sestivitate sancti Nicolai usque ad se riam ante Natalem Domini cantantur hae antiphonae ad Matutinum, o Sapientia, ad Benedιcius. dc ceterae omnes in quat ttemporibus.

Io Feria quarta statio ad sanctam Mariam-majorem. Fit collecta ad sanctum Petrum ad vincula in Eudoxia. Primicerius cum schola,& subdiaconi regionarii, & acolythi cum cruce stationali sancti Petri, levant inde crucem cum cOblecta processionali, cantando usque ad sanctam Mariam-mvjorem. Ibi dominus Papa praeparatus cantat Missam more quadragesimali , & ibi nunciat quem ordinare disponit hoc modo : Auxiliante Domino σ salvatore nostro Jesu-Christo eligimus hunc diaconum in presbyteratum. Si quis habet contra eum pro Deo, cum Mucia exeat, in dicata Uerumtamen memor si conditio- .nis sue. .

II Sexta seria statio ad sanctos Apostolas eum processione.

xa Sabbato statio ad sanctum Petrum , ubi debet ordinatio

fieri a Pontifice, & celebrare Missam. Dum vero cantatur om-cium celeberrime a schola, & hymnus trium puerorum, Bened cite omnia opera Domini Domino, descendit Ponti sex ab altari, &vadit ad sanctum Andream. Ibi facit consecrationem. Facta cono secratione revertitur ad altare: quia ad hoc altare nulla consecratio debet fieri, nisi de Romano Potaifice. Et sic in omnibus quatuor temporibus debet fieri: D Dominica de Canite tuba legitur de Phel Propheta, Canite tuba in Sion, & de sermone, & epistola, & de homi.

lia Cum venerint autem seriales antiphonae. Omnes per ordinem cantentur ad Matutinum. Ad Vesperum Onees psalmi can. tentur sub prima antiphona. Ad Magnis i cantetur propria amtiphona. 14 In vigilia Natalis Domini ad Matutinum invitatorium ἰChrsus adveniet nobis, venire adoremus. Ant. Dominus dixis ad me 3 psalmus , stuare fremuerunt gentes. Antiph. In sole posuit tabernaculum psalmus , Caeli enarrant. Antiph. Elm mini portae aeternales psalmus , Domin ι es terra. Versus, Hodie scietis quιa veniet Dominus, dc quinque lectiones, & quinque

a Cruet stitionalis, quae sciita deserti l tare, inserius num amad stationes , quae solabat reponi supet abl

294쪽

responsoria. Quarta lectio sermo S. Augustini, Vos, inquam. convenio, o Judαι. In quarta cantantur sibyllini versus, judicii senum, tellus sudore madeficit. Quinta de homilia. Eo die non . . dicitur Te Deum laudamus, sed tantum Deus ι adjutorium meum . intende, cum antiphonis vigiliae, & psalmus , Dominus re nu-vit, cum aliis psalmis. Prima cum antiphona vigiliae, & lectio. Paulus servus yeμ-C risi, cum versu, sine Drae, tantum duecatur oratio diei. Tertia, sexta & Nona cum suis antiphonis. Non prostrati, sed tantum stando dicantur orationes. Ist die statio ad sanctam Mariam- majorem, ubi dominus Papa debet Missam cantare cum scholis clericorum & familia pala. tii; & episcopus Albanensis debet facere coenam optimam toti curiae, & debet mittere ad curiam duo optima busta porcorum.

Ad Vesperas & ad Vigiliam debet ibi remanere Pontifex per

totam noctem.

Is In prima vigilia legunt canonici ecclesiae tres lectiones de Isaia propheta, & cantant tria responsoria. Primo te, νε Uleviata est terra Zabulon 3 dc.Conselamini , & , Consurge 'dc ita fit ossicium per cardinales dc episcopos dc cantores, sicut nocturnalibus stationibus sancti Petri. In secunda vigilia de sermonibus. In tertia de eisdem sermonibus, & de ii milia. Et ad praesepium debet cantate Missam, dc dicere Gl νιa in excelsu Deo, dc unam orationem tantum, & Credo intinum Deum. Primicerius cum schola officiat MisIam: qua peracta , primicerius revenitur ad chorum, cantando, Ecce Maria genuit nobis salvatorem, cum psalmis & antiphona, sicut in Antiphonario scriptum est. Finitis isto modo J matutinis laudibus cum oratione, incipit Pontifex R Matutinum. Schola dicit Invitatorium, dc eo Ordine fit intutinum, sicut Vitiliae

16 Mane dicit Missam ad sanctam Anastasiam: qua finita,

descendit cum processione per viam juxta porticum Gallat , rum ante templum Sibyllae, de inter templum Ciceronis dc porticum ' Cimorum progrediens inter basilicam Jovis H. Cuns ,& arcum Flamineum, deinde vadit juxta porticum Severinum: d. transiens ante templum Craticulae, dc ante insulam

i is Obstiva hie distingui vigilias a M

tutino , licet. idem sit ossicivm : quod illi summa no te divisis nocturnis, quasi tὐ-tidem vigiliis ; hae mane celabrarentui. Nude num. 6o. & ε 3. iusta. Amalari hane distinctionem desanat in Antiphmiarii cap. xv. R - , inquit, in Mn As

295쪽

Milice nam & draconiorum ,& sic sinistra manu descendit ad majorem viam Arenulae, transiens per theatrum Antonini. at olori- & per palatium Cromatii. ubi fuit ' Holomitreum, & sub a x ς- - . eu Gratiani Thebdosii & Ualentiniani imperatorum; & intra per pontem Adriani ante templum ejus, & juxta obeliscum Neronis, & ante memoriam Romuli, & per porticum ascendens in Vaticanum ad basilicam sancti P ri, ubi est statio: &ibi honorifice cantatur Missa cum omnibus ordinibus palatii, sicut decet: & debet ibi accipere coronam in capite suo, &per mediam urbem cum processione redire ad palatium, perficere sestum coronae.

x et Sed propter parvitatem diei & dissicultatem viae , facit

stationem ad lanctam Mariam- majorem. & vadit in secretarium. Cubicularii custodiunt secretarium. Prior episcopus se vit de libro, archidiaconus de evangelio; subdiaconus regi narius prior de mappula ; prior basilicarius de epistola, primicerius & schola de cantu: & sic sustentatus a duobus diaco. nis, archidiaconus sine socio solus procedit ante Pontificum,& sic intrat in processione, omnIs ordo in suo loco, in i &bini procedunt: acolythi cum candelabris, & crux domini Pontificis ante processionem. In introitu ecclesiae cubicularii alte portant mappulam super caput Pontificis .. Cum autem intrat presbyterium , mansionarius ecclesiae porrigit et arundinem cum cereo accenso. Tunc Pontifex accipit eam, & ponit ignem in stura polita super capita columnarum ad figuram mnis mundi per ignem. In medio presbyterii progrediens sistit iter. Primicerius deponit mitram de capite suo, & osculatur dextram scapulam Pontificis, re Pontifex benedicit eum. Cum que venerit ante altare, cubicularii offerunt mappulam super caput Pontificis 3 ipse vero Ponti sex dat pacem priori episcopo, qui ei serviturus est, deinda duobus cardinalibus, priori& secundo. 18 Ascendens cum primo ad altare facit consessionem. osculatur evangelium , quod subdiaconus tenet ante eum.& intrat ad altare : & inclinato capite dicit orationem: qua peracta, osculatur altare, & erigit se dans pacem ars hidiacono & omnibus diaconibus. Acolythus repraesentat thuribulum& eapsam cum incenso archidiacono, qui lecturus est evange-

a Infra, mim. 4o. eam μυ-μπ id muneris eone iam est, de quibus a

296쪽

lium. Pontifex autem accipit capiam, & ponit incensum in thu ribulum,& incensat altare, & archidiaconus retinet planetam ne impediatur. Polito incenso, ascendit ad sedem, & cardina- . Ies descendunt ad chorum in locis suis, & epise i in dexteram in locis suis juxta Pontificem. Interim paraphon ista cum schola cantat introitum, & Gris elison. Ponti is x incipit, GA-νia in excelsis Deo, M schola respondet, Et in terra pax hominiabus bone voluntatis, usque in finem. Et Pontifex dicit, Pax v

bis: schola respondet non in illa voce, sed alta, Et cum spiritu

tu , dc dicitur una oratio.

Is Interea archidiaconus cum diaconibus & subdiaconibus in filo stanti us ad dexteram juxta altare, & notarii ' ju- tilost, de fisum in choro pluvialibus induti stantes, archidiaconus altaru voce cum omnibus dicit, Exaudi Chrse. Resipondent notarii : Domino nostro Innocentio, a Deo decreto summo Pontifici cae universali Papae, vita. Tribus vicibuε dicit archidiaconus cum suis ; tribus vicibus respondent notarii. Sancta Maria, dicit archidiaconus: respondent notarii, Tu illum adjuva. Sancta . Maria , respondent similiter de unoquoque choro tribus, ει hos duabus vicibus. In fine Drie tribus vicibus arehidiaconus cum diaconibus & subdiaconibus: Sc accipiunt tres sol. pro

Iaude.ao Prior subdiaconus latinus, & subdiaconus graecus portant libros ante pectus suum cum duobus subdiaconis, & uno

acolytho camiri induto, antecedente eum ' oblationario in al. blaei manu faciendo viam. Duo cantores , prior & secundus , isto RV 'die & die sancti Paschae descendunt in ambonem, & acoly- thus stat ante in ambone. Finita laude subdiaconus latinus legit epistolam latinam , deinde subdiaconus graecus legit epistolam graecam. Redeunt ad altare gratias habentes , &Osculantur pedes Pontificis. Cantores Vero incipiunt grada- Ie , & Alleluia , & primicerius cum schola responsorium.

Archidiaconus & diaconus graecus ferentes librum ante pectora sua cum quatuor subdiaconis, acolythi serentes candelaohra ante eos manent cum candelabris accensis ante pulpitum :illi υero legunt evangelia. Descendentes portant evangelia ob. iam Pontifici;& Pontifex osculatur ea, ascendit in puI-pitum , & praedicat evangelium. Ad finem vero iacit conses

a Quippe hie liber seriptus est vivente i cui hae laudes aptantu 'ac sedeate pontifice Ianocentio secvido, i . '

297쪽

aedis ORDO ROMANUS XI. aua. Benedicto.

sionem, benedicit. & redit ad sedem , & dicit, Credo in unum Deum. Basilicarii respondent & cantant. Primicerius cum schola cantant offerenda. Tunc u II cardinales ascendunt ad altarc .um libris, tres ex una parte, & quatuor ex alia parte , & Ponti sex a diacono sustentatus intrat ad altare ita Canonem ad sacrificandum hostiam cum cardinate. Persecta praefatione hasilicarii cantant , Sanctus , Saxulus, Sanctus,

ax Finita Missa, Ponti sex ab archidiacono coronatus asceardit equum, & procedit cum processione ad palatium hoc . modo. Post eum praesectus indutus manto precioso, & calceatus Eancha una aurea, altera rubea : caeca eum judices

pluvialibus induti ante Pontificem, archidiaconus 5c diaco- .nus cum primicerio bini & bini, deinde subdiaconi : ante quos cardinales I ante cardinales cantando ante eos notarii , ante notarios episcopi; ante episcopos crux domini Papae 3 ante crucem milites draconarii, portantes x II vexilla, quae bandora vocantur; & equus domini Papae ornatus, sed vacio; dirungarii circa processionem ; duo praesecti navales, qui M. dirunga- dicuntur. diiungarii, cum baculis in manibus, pluvialibus induti: majorentes vero mantellis sericis & baculis, qui vocantur schola stimulati, custodientes processionem, ne aliquis se intromittat.

a a Cum autem venit Ponti sex ad basilicam Zachariae papae antequam descendat, descendunt cardinales ad faciendum laudes. Tunc prior cardinalis sancti Laurentii soris muros, deposita mitra dicit, Jube domne benedicere. Pontifex benedicit eum. Qui alta voce dicit: Summo oe gnemo, ac ter beatissimo papa .

Innocentio vita. Respondent cardinales omnes : Deus conse vel eum, tribus vicibus. Salvator mundi. Cardinales respondent : Tu illum adjuυa, & vicibus tribus. Sancta Maria, tu illum adjuva, per omnem chorum sanctorum tres sanctos. In sine , omnes sancti adjuvare illum, tribus vicibus. Maris ubhus vicibus. Et pro laude accipiunt tres solid. judices vero se repraesentant, & dicit primicerius . yae domne benedicere. Pontifex henedicit eum , & alta voce dicit : Hunc diem. Respondent judices : Multos annos, tribus vicibus. Tempora bona habeas. Respondent judices: Tempora bona habeamus omnes. Tunc dominus Pontifex descendit de equo : primicerius

. defensorum. & secundicerius suscipiunt eum per manus, &- ducum

298쪽

ORDO ROMANUS XI. auci. Benedicto. Iaseducunt usque in cameram. Ibi dat presbyterium omnibus ordinibus. Isto vero die Natalis Domini & die sanctae Paschae dat omnibus prioribus manum, id est presbyterium duplum: praesecto scilicet xx. solid. dominus Papa & manum : primisecerio judicum II II. 1olid. & manum 3 unicuique judicum quatuor solid. priori episcopo quatuor solid. & manum; unicuique episcoporum stres solid. J m I. solid. priori cardinali & manum, unicuique card. Iri. solid. archi d. IXI. solid. &manum; unicuique diaconorum m. solid. primi corio cantorum Hr. solid. x manum; secundi certo cantorum II. solid. priori basilicario Tr. solid. 5c um . den. pro honorantia; unicuique cantori II. solid. priori basilicario II. solid. & manum; unicuique subdiacono II. solid. priori regionario xi. solid. ω manum I unicuique eorum duos solid. unicuique acolytho duos solid. duobus diiungariis vrra. solid. strinariis x. solid. majorentibus v. solid. draconariis v. solid. & aliis ordinibus, sicut

naos est.

23. Dato presbyterio, intrant ad mensam praeparatam. Episcopi dc cardinales sedent in dextra parte; archidiaconus, rediaconus , dc primicerius, 3c prior basilicarius, dc prior regionurius in sinistra ; omnis ordo in suo loco. Ostiarius ponit lectorium cum libro homiliarum in medium. Circa medium convi-Vium ex praecepto archidiaconi surgit diaconus, & legit lectionem: ipse vero archidiaconus imponit finem. Tunc Pontifexh mandat acolythum, ut surgant cantorcs, dc cantentς Sequentiam modulatis vocibus: qui surgentes faciunt imperata. Fbnita Sequentia, vadunt dc osculantur pedes Pontificis, & accipiunt a sacellario unum byzantium, Sc dominus Papa dateis coppam plenam potione ex d ore suo, Sc bibunt. Finito Convivi O, Omnes redeunt ad domos suas: cardinales mitti solent

ad propria. 24. In festivitate sancti Stephani tres lectioneς de Actibus

Apostolorum , Stephanus autem plenus gratia fortitudine, di tres de sermone sancti Stephani, cum suis antiphonis, &responsoriis. In tertio nocturno de Natali Domini, cum Hr. psalmis, versa de lectionibus , & suis antiphonis. Matutinae

a Nine vulgatum nunciae vocabulum pro dono clientibus facto profluxiste exi- 1limo.

, id est mittit, modo Iralis hodie quo-

'ue familiari. - . t.

e Sequentia haee erat illa quae incipita voce, Latiuandas, ex Caremoniali Uibani v I. ἡ Haeret etiam nunc hie loquendi modus apud nos, L Ois ye o ινιυ ι .

299쪽

aso ORDO ROMANUS XI. aua Tenedicto.

Laudes de sincto Stephano. Finita oratione sancti Stephani dicitur antiphona, mrgo hodie Metis, cum oratione de Natali. Tertia, Sexta & Nona de sancto Stephanor Vesperae vero de Natali Domini; antiphona & oratio de sancto Stephano & sancto Johanne, & aliarum festivitatum similiter. Summo mane dominus Pontifex egrediens a palatio coronatus,

cum processione honorifice vadit ad sanctum Stephanum, ubi est statio. Ibi cantant Missam, sicut in Natali Domini, cum laude: qua finita, rediens ad palatium coronatus, acceptis laudibus a cardinalibus & judicibus, & dato presbyterio sive manibus & convivio celebrato, sicut supra scriptum est,

se omnes recedunt.

a s In sestivitate sancti Iohannis Evangelistae tres Iectiones de Apocalypsi, & tres de sermone cancti Johannis, cum suis antiphonis, psalmis & responsoriis. Quidam volunt ejus passionem

legere. In tertio nocturno antiphonae & tres psalmi, & tres lectiones de Natali, cum suis relponsoriis. Matutinae Laudes de sancto Johanne, & commemoratio, sicut supra, prima de sam cto Johanne; oratio de Natali. 26 In natali Innocentium ad Matutinum tres lectiones de Apocalypsi, & tres de sermone. In tertio nocturno revertitur ad Natale Domini. Non cantatur Te Deum, sed incipiunt Mat tinae Laudes. Prima cantatur, sicut supra. Ad Missam non camtatur Gloria in exceps Deo, nec All. nisi venerit in Dominica, sed omne ossicium est quadragesimale. Isto die Romani non comedunt carnem, nec sagimen, nisi venerit in dominico die.

27 In vigilia Epiphaniae, ossicium Natalis Domini. In Epiphania statio ad sanctum Petrum, ubi dominus Papa cum

tota curia cantat versus, sicut in Dominica de Gaudete , ea die qua superius notatum est. Nocte vero media surgit, & omnes ordines cum eo congregantur ad altare sancti Leonis;

ibique cum processione, sicut praelibatum est, incensando autaria usque ad corpus, ubi sacit vigilias trium lectionum, quiabus peractis, astendit ad altare majus , & incensat. DeDcendit ad pectorale, & omnes ordines in suo loco. Annuit primi corio, ut incipiat vigilias. Ille autem incipit antiph. Asserte Domino filii Dei, &e. Tunc Ieguntur tres lectiones

de Propheta: Suge, illuminare Jerusalem, & aliae Iectiones de sermone, praeter nonam lectionem homeliae, quae est domini

300쪽

Papae, eo ordine, quo in Dominica de Gaudere. Missam veto honorifice cum laudibus debet cantare, & accipere coronam.& coronatus redire ad palatium, & agere sicut in aliis coronis. Insta octavas ad Matutinum quotidie tres psalmi & tres I etiones de sermone cum suis antiphonis & responsoriis , e cepta Dominica, quoniam fiunt novem lectiones. Post octa.

vas leguntur epistolae Pauli. Quidam legunt de expositio . psalterii. as Dominica prima post octavas Epiphaniae leguntur epistolae Pauli, & ponitur historia de Psalmista: Qui meditabitur in lege

Domini, usque in Septuagesimam. In primo & secundo nocturno Matutini cantantur antiphonae de eisdem psalmis: Servite Domino in timore, &c. In tertio nocturno in loco antiphonarum cantatur Allel. Ad Matutinas Laudes cantatur Allel. in tono, Lux orta esse per nos, & ceterarum antiphonarum, sicut in Antiphonario continetur. Ad primam, ad Tertiam, Sextam & Noenam cantatur Alleluia. Vesperum de Psalmista. In omnibus ex praedictis Dominicis totius anni ita cantatur ad praelibatas Horas. exceptis Dominicis a Septuagesima usque in octavas Pentecostes,

ct ab Adventu Domini usque in Oct vas Epiphaniae, nec non infestivitatibus Dominicarum. In kriis a utem, si non est χstivitas, cantatur ad Primam antiphona haec: Benedi lus es Domine, doce me Distimationes tuas; ad Tertiam antiphona : Inclina coν meum Deus in testimonia tua ; ad Sextam : Domine vivifica me secundum verbum tuum ; ad Nonam : Aspice in me Domine, oe mi

serere mel

ast In Purificatione beatae Mariae leguntur sermones eiusdem sestivitatis. Mane statio ad sanctam Mariam-majorem. Exeunt xv III. imagines a diaconis, & cum clericis & poepulo veniunt ad sanctum Λdrianum, ubi fit collecta. Sed do. minus Pontilax descendit ad sanctam Martinam cum episcopis, & cardinalibus, & ceteris scholis. Ibi cum omnibus imouitur. Quidam cardinales benedicunt cereos adductos a Cinria & cubiculariis. Pontisex egreditur inde, & ascendit sedem ante ecclesiam, quos ita expendit. Prius dat episcopis, deinde cardinalibus, postea diaconibus, & aliis ordinibus, dc populo. Deinde vadit ad sanctum Adrianum, ubi est crux stationalis. Archidiaconus annuit ut cantet schola. Primicerius incipit, &cantat: Exurge Domine, adjuva nos. Finita antiphona, Pontu

a De his imaginibus iterum infra num. 33.

SEARCH

MENU NAVIGATION