Museum Italicum seu Collectio veterum scriptorum ex bibliothecis italicis, eruta a d. Johanne Mabillon, & d. Michaele Germain presbyteris & monachis Benedictinae Cong. S. Mauri. Tomus 1.2. .. Musei italici tomus 2. complectens antiquos libros rituale

발행: 1724년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

sanctam Mariam, dominus Pontifex praeparatus cantat Missam. benedicit populum fatigatum: Omnes recedunt 73 Dominica prima mensita Septembris ponitur Iiber Iob& Tobiae, Iudith dc Hester, usque in Dominica prima mensis Octobris. In quo mense est Nativitas sanctae Μariae, quae ita celebratur a Pontifice celeberrime in sancto Adriano, ubi sit collecta, sicut in Purificatione dc Annunciatione sanctae

Mariae.

In Exaltatione sanctae Crucis, statio Laterant. Fit collecta ad sanctam Mariam - majorem: ubi crux stationalis, Ac schola. & regionarii, & acolythi coadunantur cum cruce sancti Johannis ic canonicis, Ec cruce sanctae Mariae dc canonicis. Primicerius cum schola cantat collectam, subdiaconus regionarius portat crucem stationalem. In processione a te cantores, dc processionaliter procedunt usque ad Later,num. Primicerius cum schola primum cantat antiphonam. Nos autem gloriari oportet. Deinde canonici sanctae Mariae umnientes in campum juxta Fulloniam, ibi cum omni populo exspectant Pontificem dc Sanctuaria a palatici. Pontifex vero indutus, discalceatis pedibus, cum aliis ordinibus descenis dit de palatio. Cardinales portant sanctuaria in processione, scilicet de ligno crucis Domini, dc fandalia Iesu Christi, de Circumcisionem ejus ad basiaticam Salvatoris, ubi est statio. Ibi Pontifex cantat Missam: dc cantata, omnes laeti cum bene. dictione recedunt. 73 Dominica prima mensis Octobris ponitur liber Mach, haeorum, usque in Dominica prima mensis Novembris. Mediante Octubtio, in futuris Dominicis ad matutinas Laudes.

quando dicitur: Benedicite omnia opera Domini Domino, cantantur hae antiphonae: Dum perdurant, Tres video viros, Zc aliae.

quae in Antiphonario inveniuntur. Dominica prima mensis Novembris ponitur Daniel propheta, dc legitur in Dominicis diebus usque ad Adventum Domini. Infra hebdomadas legitur de Ezechiele, dc de x II. Prophetis. 6 In sestivitate sancti Andreae debet esse dominus Pontiis sex cum omnibus scholis ad sanctum Andream in Vatic, no, ibique honorifice, sicut in festivitate sancti Petri, Vesperas dc Vigilias celebrare. Matutinum vero ad fratrem ejus

a Id est reliquias, ut ex eonsequentibus liuelligitur. Idem duobus eodicibus desunt Lee verba, m Sancti mi a patis .

facere h

322쪽

ORDO ROMANUS XI. aus. Benedicto. Ysa

Beere, id est ad altare sancti Petri. Mane canitur Missa super

altare beati Andreae, ut omnis populus cum benedictione laetus recedat. Praesectus cum adjutorio decimae illuminat ecclesiam.& facit prandium curiae. DEO GRATIAS.

additio ex cod. Valli-cellano. HAE sunt lastivitates, in quibus dominus Pontifex debet

coronari. In sestivitate videlicet sanctorum quatuor Coronatorum, in festivitate sancti Martini , ubi dicitur titulus AEquitii ; in festivitate sancti Clementis sin Dominica de Adventu ; in Dominica de yerusalem , in Dominica de Gaudete, infestivitate Domini, in festivitate sancti Stephani, in Epiphania, in Dominica Laetare Ferusalem, in Pascha, in feria secunda actsanctum Petrum, in Dominica. Ego sum Pastor bonus, in ΑDcensione, in Pentecostes, in festivitate sancti Petri, in anniversiario suo, in festivitate sancti Silvestri. Hae sunt nocturnales stationes sancti Petri. Dominica da Gaudete, Epiphania, Ascensio Domini, Pentecostes, sestivitas sancti Petri, & ejus octava ; sestivitas sancti Andreae. In

unaquaque earum stationum scholae palatii, scilicet cardinales, diacones, subdiacones, cantores regionarii, acolythi debent habere quinque solid. den. de altari sancti Petri pro coenatica. Archidiaconus xv HI. den. pro his qui cantant xx. canonici x II. solid. & ad Missam medietatem altaris inter eos & capellanos domini Papae usi e ad finem. Si deerit dominus Pontifex, & venerit cardinalis solus cantare Misiam; in quacumque statione totam medietatem altaris habent praedictae scholae. Cardinalis qui cantat Missam, habet tertiam partem oblationis: sed si habet aliquem socium cardinalem. non fit ita ; sed oblatio, sicut mos est, communiter dividatur per scholas. Hae sunt sancti Petti diurnae stationes. In omnibus sabbatis quatuor temporum , in Dominica Quinquagesimae . Dominica in Passione, fetia secunda post Pascha, Dominica Ego sum P. ον bonus, in Letanias majores, in Dedicatione, & in Cath dra sancti Petri. In unaquaque harum stationum accipiunt

quinque solid. & oblationem. Sed dominus Pontifex accipit ' Mus Ilia. T . II. V

323쪽

xx. solid. in nocturnis stationibus, quando accenduntur retia;& in diurnis, quando accenduntur candelae.

Pharum alio nomine appellant , id est lucernam orbieularem eum eerto lucernatum

aut candelarum numero.

IOHANNIS PAPAE XIX DIPLOMA,

Quo facultatem cincedit episcopo Silva-eandidae divina olfiicia eretis Lebus celebrandi ιn ecclesia se ti Petri in Vaticano. IO H A N N E s episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Dei gratia episcopo Silvae-candidae ecclesiae, α Per te eidem venerabili episcopio, succetaribusque tuis ita

Perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pol, lentibus benevola compassione succurrere , & poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Et paulo pos. Iterumque concedimus & confirmamus vobis in Perpetuum ecclesiam sanctarum Rufinae & Secundae, sitam Romae juxta pa- Iatium nostrum , cum omnibus ad eam pertinentibus: & concedimus & confirmamus vobis in perpetuum ecclesiam Tanctae Mariae, cum omnibus suis pertinentiis infra hanc civitatem Romanam, non longe a monte, qui Augusta dicitur. Pariterque concedimus & confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum, sicuti a memorato sancto Papa, sive a ceteris praedecetaribus nostris Pontificibus concessa & eonfirmata fuerunt , videlicet monasteria quinque, sancti Si phani, & sanctae Mariae, sanctorumque Johannis & Pauli, &beati Martini, atque Ierusalem, constituta juxta magnam ecclesiam sancti Petri, cum omnibus eorum pertinentiis, omnesque consecrationes quae ibidem sunt, aut in praefata e .clesia sancti Petri, aut in ceteris ecclesiis, quae sunt constitutae in tota civitate Leoniana: &, si necessarium fuerit eas consecrare, nullus alius episcopus ad tale ministerium, vel consecrationem accedere praesumat, nisi vos vestrique succes-

a Qui nobis Iohannes XX. cujus anaus tertius coincidit in annum MXVI. Iadictio ne inrua a Septembri incoepta.

324쪽

sores episcopi sanctae Silvae candidae ecclesiae in perpetuum Concedimus & confirmamus vobis vestrisque successoribus in perpetuum sanctum diem Sabbatum ad baptismi sacramentum celebrandum, & totum ossicium faciendum in ecclesii a sancti Petri apostoli, & supra magnum altare : in quo venerabili alistari, seu in confessione, quicquid auri vel argenti, pallii vel cerae, sive aliarum rerum, positum & oblatum, sive jactatum fuerit, vel vobis oblatum , ab hora videlicet diei tertia , qua ingredi ecclesiam ad ordinandum, & peragendum divinum

ossicium vos volumus, usquequo expletam sanctae Dominicae diei Missam habueritis, per vestros curatores in Vestram vestrorumque successorum , remota omni contradictione, deveniat

potestatem.

Et quia usque ad nostrum tempus in praefata ecclesia sancti

Petri, a qua paene omnes ecclesiae doctrinam acceperunt, sicut a magistra & domina, dies Dominica Palmarum, & dies Coenae Domini, di Parasceve tam irreVerenter colebantur,

ut nec processio cum palmis in ipsa die Dominica ibi fieret, nec in die Coenae Domini Gloria in. excelsis Deo diceretur & in Parasceve non tam reverenter, ut decebat, ossicium ibi fiebat , condoluimus; & meliorare hoc cupientes per vos vestrosque successores, statuimus, ut omni annua die Dominica Palmarum cum processione ab ecclesia canctae Mariae in Turri exeatis :& venientes ad magnum altare sancti Petri Missam celebretis. Similiter & omni anno in die Coenae Domini vos vestrique successores Missam super eodem altare sancti Petri celebrare, Gloria in excelsis Deo dicere, sanctum chrisma conficere, & quod ad episcopum pertinet agere volumus. Et omni anno die Parasceve super ipsum altare majus sancti Petri totum ossicium reverenter, ut decet, Vos Veis

strosque successores facere volumus. In quibus tribus Missis, scilicet in Missa Palmarum, seu in Missa Coenae Domini, &in ossicio Parasceve, quicquid auri vel argenti, pallii seu cerae, vel aliarum rerum super jam dicto sacro altari beati Pe. tri, sive in consessione positum, aut jactatum fuerit, vel vobis oblatum ab hora, qua ipsa Missa & ossicium inchoata suerint & expleta, per vestros custodes in vestram vestrorum. que successorum similiter, remota omni contradictione, deis

a Quippe a simplicibus presbyteris olim non dicebatur Gloria in axe isti in Musa, nisi laselo Pascha, ex Sacramentario Gregoriasio.

325쪽

veniat potestatem. In quibus dictis quinque diebus, si vobis

vestrisque successoribus utile visum suerit, aliquem diaconorum nostrorum ministrare ob honorem sancti Petri, & vestram

reverentiam volumus petere. Potestatem autem ejusdem ecclesiae sancti Petri, & supra dictorum monasteriorum suorum , dc cuncta ecclesiae judicia ipsorum, seu totius civitatis Leonianae, vobis vestrisque successoribus concedimus oc confirmamus.

Simili modo ad unguendum consecrandumque imperatorem primum vestrum & vestrorum successorum episcoporum starernitatem convocamus : ut quibus regimen totius ecclesiae

sancti Petri, & civitatis Leonianae commissum est, ab his primum sit benedictus. Necnon cuncta sacra ossicia seu mysteria, quae nos dc successbres nostri facere debemus, si aegritudine vel aliqua cura impediti facere non possumus, tam in Q pra dicta ecclesia sancti Petri, dc monasteriis suis, quam 5c per totam civitatem Leonianam, per vos vestrosque succe G1 ores fieri apostolica auctoritate decrevimus. Consecrationes vero altarium ecclesiae. sancti Petri, re aliorum monasteriorum , necnon consecrationes ecclesiarum, altarium, sacerdo tum, clericorum, diaconorum, seu diaconissarum totius civitatis Leonianae, vobis vestrisque siuccessoribus in perpetuum, scut praelibatum est, concedimus & confirmamus: super quae

dc ecclesiae sanctarum Rufinae & Secundae, cui Deo auctore praesidetis, vobis vestrisque successoribus in eodem venerabili episcopio in perpetuum donamus, largimur, concedimus, &confirmamus atque stabilimus perenniter in usum & utilitatem ipsius venerabilis episcopii, & ipsorum qui per tempora tenohunt ipsam ecclesiam : statuentes quippe apostolica censura sub divini judicii obtestatione 6c anathematis interdicto, ut nulli umquam nostrorum successorum Pontificum, vel qui publica functi fuerint actione, vel alia quaelibet magna parvaque persona audeat vel praesumat aliquid de omnibus, quae supra continentur , contra hoc nostrum pontificale privilegium agere, vel alienare, aut auferre: sed potius firma atque stabilia perpetuis temporibus, sicut a nobis statuta & confirmata sunt, de. cernimus permanenda. Si qnis autem I quod non optamus temerario ausu contra hoc nostrum apostolicum privilegium in quoquam ire & transgressor esse praesumserit, vel frangere

ausus fuerit, oc in omnibus inobediens di non obsenator esse

326쪽

praesumserit; sciat se auctoritate Dei omnipotentis, & domini nostri Apostolorum principis Petri, cujus, licet immeriti, Dei

tamen aliqua dignatione gerimus vices, anathematis vinculo innodatum, & a regno Dei alienum, atque cum Juda traditore

Domini nostri Jesu Christi, & omnibus impiis socius sit in inferno. Qui vero pio intuitu custos & observator hujus nostri privilegii exstiterit, meritis atque precibus beati Petri Ap stolorum principis, & sanctarum martyrum Rufinae & Secum dae , in aethereis arcibus praemia & benedictionis gratiam atque misericordiam a justo judice Domino Deo nostro , vitamque aeternam percipere & invenire mereatur in saecula saeculorum , amen. Scriptum per manum Gregorii notarii regionarii atque scriniarii S. R. E. in mense Decembris, Indict. supra scripta x. Tuto BALDus Velitrensis ecclesiae episcopus subf. PETRus sanctae Ostiensis ecclesiae epist. STEpi ANus presbyter cardinulis π. sanctae Caeciliae. PETRus presbyter cardinalis tr. sancti Damasi. Jos ANNEs presbyter cardinalis tr. sancti Marci papae. IOHANNEs presb. card . it. sancti Callisti transtiberim. RODu Fus indignus presb. & abbas ex monasterio sancti Laurentii, qui ponitur in Clausura. IOHANNEs presb. card. it. sancti Chrysogoni. BENEDIcTus archidiaconus. Hugo diaconus. Crescen. tius diaconus. Johannes Dei gratia diaconus. Crescentius diaconus. Franco diaconus. Rainerius diaconus. Johannes subdia. Conus. Iohannes subdiaconus de Mira. Datum XVI. Kal. Ianuarii, per manum Bosonis episcopi sanctae Tiburtinae ecclesiae di bibliothecarii sanctae apostolicae Sedis.

Datum prid. Kal. Ianuarii pe manus Benedicti episcopi Portuensis, & vice Peregrini Coloniensis archiepiscopi, bibliothecarii sanctae apostolicae Sedis, anno pontificatus Domini nostri Johannis summi Pontificis & universalis XIX. papae in s ctatissima sede beati Petri apostoli sedentis ili. mense Decem-hris , Indict. X.

327쪽

Ex LIBRO PETRI MΛLLII CANONI cI S. PETRr ad Alexandrum III. De festivitatibus, in quibus dominus Papa coronabatur.

caput XXVII.

HAE sunt festivitates, in quibus dominus Papa solebat

colonari. In festo videlicet sanctorum Quatuor Coronaistorum , in festivitate sancti Martini Papae, qui dicitur titulus Equitiis in festo sancti Clementis, in Dominica de Adventu ad sanctam Mariam in Praesepes in Dominica de Jerusiatim ad sanctam Crucem; in Dominica de Gaudere ad lanctum Petrum ; in Nativitate Domini; in festo sancti Stephani; in Epiphania Domini ad sanctum Petrum s in Dominica Ego sum Pastor bonus; in Ascensione Domini, in Pentecoste, in festivitate sancti Petri, in sestivitate sancti Silvcstri, in anniversatio suo. Noctumatis . diuinae sationes.

Hae sunt nocturnales stationes sancti Petri. Dominica tertia Adventus Domini, quae dicitur de Gaudete. Epiphania Domini , Ascensio Domini, Pentecostes, festivitas sancti Petri &octava ejus, sestivitas sancti Andreae. Hae sunt sancti Petri diurnae stationes. In omnibus sabbatis quatuor temporum, in Dominica de Quinquagesima, Dominica de Passione, feria secunda post Pascha, Dominica Ego sum Pisor bonus ; in Letaniis majoribus in die sancti Marci, in Dedi catione ecclesiarum apostolorum Petri & Pauli, in Cathedra sancti Petri. In unaqu que harum stationum accipiunt scholae quinque solidos denariorum Papientium, ex oblatione scilicet: & dominus Pontifex accipit viginti solidos denariorum Papiensium. In nocturnis stationibus, quando accenduntur retia I dc

in diurnis, quando accenduntur quatuor candelae per Capit Ium , similiter.

328쪽

stuanti lectorium beati Petri ornabatur. cap. XXX.

In memoriam posterorum scribimus nos canonici basilicae sancti Petri, in quibus noctibus lectorium ejusdem basilicaede consuetudine ornatur mappula & iacula librarum duarum a consessione traditis, videlicet Dominica de Gaudete, Nativitas Domini, Epiphania Domini, Dominica Septuagesimae, Dominica de carne φ, levario, Cathedra beati Petri ; in Dedicatione laltaris facta a papa Callisto, Dominica de Passione Domini, Dominica Palmaruri , feria quarta post Palmas, in Coena Domini, Parasceve, Sabbato sancto, Pascha , seria secunda post Pascha, Dominica de Pasor bonus , in Ascensione Domini, Pentecosten , festum sancti Petri, octava ejusdem, in Assumptione beatae Mariae, in Letaniis majoribus, in dedicatione basilicarum Petri & Pauli, in festo omnium Sancto

rum.

Certum est nos canonicos beati Petri propter alias rationes & consuetudines, quas habemus in oblatione Mita altaris majoris beati Petri, de antiquissima consuetudine hahere semper decimam hebdomadam de novem hebdomadibus totius anni , quae sic dividuntur. Septem primas hebd madas accipiunt septem cardinales sancti Petri. Septem hebdomadas accipiunt diaconi cardinales, praeter Dominicalia totius anni, quae ad eos spectant, excepta Dominica Palmarum , & Pascha; & nisi forte sit statio. Nonam hebdomadam

cantores: decimam hebdomadam canonici ecclesiae : undecimam schola basilicaria. Qua finita , reincipiunt praedicti eardinales sancti Petri a capite : & sic fit per totum annum. oblatio itaque, quae spectat ad hebdomadam, est illa, quae

venit ad manus cardinalis cantato evangelio: & quae venit ad altare, postquam calix est positus, dividitur per medium: medietas est altaris , .& altera medietas est illius, cujus est heb domada. Ille igitur, cujus est hebdomada, primo loco dat tria capita, id est tres monetas , de communi mansionariis , qui serviunt ad altare: deinde pro quantitate oblationis tria

huit diacono & subdiacono, & illis qui serviunt de pluvi Ii : postea datis piscibus domino cardinali, dat sextam partem

329쪽

cantoribus, & duas de melioribus faculis. De episeopis eardinatibus peν patriarchias dispositis. caput xxxi .Septem cardinales presbyteri , qui ad sacrosanctum altare theati Petri per hebdomadas suas Missarum sollemnia celebrare debent, hi sunt: S. Mariae in transtiberim, S. Chrysog ni, S. Caeciliae, S. Anastasiae, S. Laurentii in Damaso, S. Marci, Sanctorum Martini papae & Silvestri, qui vocantur tit. AEquitii. Cardinales sancti Pauli sunt hi: sanctorum Nerei & Αehi, Iei , S. Xysti, S. Marcelli, S. Susannae. Cardinales sanctae Mariae-majoris sunt hi: sanctorum Apostolorum, S. Cyriaci in Thermis, S. Eusebii, S. Pudentianae, S. Vitalis, SS. Marcellini & Petri, S. Clementis. Cardinales sancti Laurentii foris murum sunt hi: S. Praxedis. S. Petri ad Vincula, S. Laurentii in Lucina, S. Crucis in Jer salem. S. Stephani in monte Caelio, SS. Joannis di Pauli, SS.

Quatuor Coronatorum. Diaconit.

Diaconiae sunt xv III. S. Mariae in Dominica, sibi debet esse archidiaconus sanctae Luciae in circo juxta Saepta solis; S. Mari novae, SS. Cosmae & Damiani, S. Adriani, SS. Sergii α Bacchi, S. Theodori. S. Gregorii, S. Mariae in Schola graeca, S. Mariae in Porticu, S. Nicolai in Carcere, S. Angeli, S. Eustachi, S. Mariae in Aquiro, S. Mariae in via Lata, S. Agathae in equo marmoreo, S. Luciae in capite Suburrae, S. Quirici,

Abbatiae sunt istae. s. Caesarii in palatio, S. Gregorii in clivo Scauri, S. Mariae in Aventino, S. Alexit, Sancti Sabae, ubi

dicitur Cella-nova ; S. Pancratii in via Aurelia. Intra urbem Ravennantium , scilicet transtiberim , est abbatia sanctorum Cosmae & Damiani in vico- aureo. Intra urbem est abbatia S. Silvestri inter duos hortos, quam aedificare coepit Stephanus

rapa II sed Paulus papa explevit. Hi duo Apostolici requies. .

330쪽

hunt in ecclesia beati Petri. Ecclesia S. Mariae in Capitulo, ubi est ara Filii Dei. S. Basilii juxta palatium Trajant Imperatoris; S. Agathae virginis, quae est Suburrae monte ; S. Laurentii in Panis-perna, ubi positus suit in craticula; S. Thomae juxta formam Claudiam , S. Basilii in Campo-sancto, S. Trinitatis Scottorum. Extra urbem, in via Flaminia, est abbatia S. Valenti-xi: ab alia parte Romae, via Ostiensi, est abbatia S. Pauli,& abbatia S. Anastasii. Iterum in urbe est abbatia S. Mariae in Pallara, ubi fuit sagittatus sanctus Sebastianus; S. Mariae in monasterio ad S. Pelsum ad Vincula; S. M1ria: in Castror

Quot lampades ardeant quotidie in ecclesia B. Petri

caput XXXVII.

Ad luminaria in altare beati Petri v III. lampades in corpc

re die noctuque: ante pectoralia tres lampades, in unoquoque capitulo una, & in unaquaque corona una eandela per totam noctem accendatur, donec Missa finiatur. Quae nimirum capi-pitula sunt ad minus xxx Irra. usque ad crucifixos. Omnes igitur

lampades ab altari beati Petri usque ad crucifixos sunt quinqua

ginta omni nocte. In stationibus vero unoquoque capitulo quatuor candelae: in rete, quod est in atrio ecclesiae, x D. in virga xvra I. ante Uero Dicam x. die noctuque, ante imaginem beatae Mariae, quae est demo sibo post Veronicam, I. in 1ancto Processio I. ad sanctam Mariam de Cancellis m. In arcu majori, ubi audivimus re quiescere corpus beati Mathiae Apostoli, x. nocte & die: nocte vero tota vIII. ad sanctam crucem I. In sancto Johanne ad Fontes r. in sancta Lucia I. ad sanctum Pastorem I. ad sanctum Gregorium x. nocte dieque, in unoquoque istorum in Vaticano I. in sancta Maria in Oratorio r. ad sanctum Leonem quartum r. Petro & Paulo I. ad sanctum Bartholomaeum I. ante crviscifixos II. in rete Iv. in virga m. ante portas ecclesiae desoris

v. in unoquoque porticalium I M. in sancta Petronilla II. in sancto Andrea I. Omnes igitur candelae, quae quotidie ardent in ecclesia beati Petri, sunt cxv. ad minus omni nocte: in stationibus vero sunt

cc L. In Dedicatione, in Ascensione, & festo sancti Petri & o ista ejus, retia accendantur: sed rete magnum, quod est in atricimus Ital. Iram. II. A

SEARCH

MENU NAVIGATION