Museum Italicum seu Collectio veterum scriptorum ex bibliothecis italicis, eruta a d. Johanne Mabillon, & d. Michaele Germain presbyteris & monachis Benedictinae Cong. S. Mauri. Tomus 1.2. .. Musei italici tomus 2. complectens antiquos libros rituale

발행: 1724년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

vero finita , resumit planetam albam, & induit regnum. Cetera vero fiunt sicut prima die, excepto presbyterio, quod sic datur. Unicuique namque episcoporum curiae dat dominus Papa duos mele quinos, & duos solidos Papienses , unicuique presbyterorum cardinalium unum meiequinum, & duodecim denarios Papienses, excepto presbytero sancti Laurentii, cui dantur duo pro laude & presbyterio. Unicuique diacono cardinali unum mel. & duodecim denarios Papienses, excepto priore, cui datur unus amplius pro laude. Unicuique archiepiscoporum II. unicuique episcoporum forensium unum mel.& duodecim denarios Papienses : omnibus aliis, sicut altera die, eo excepto, quod subdiaconi omnes non habent, nisi duodecim mel. cum priore, & etiam praefectus non habet, nisi

duodecim solid. den. Papiens Dato presbyterio ducitur dominus Papa ad mensam sicut die prima. IV. Quod dominus Papa ire debeat in Epiphania ad sanctum Petrum. 9 Sciendum tamen quod dominus Papa in Epiphania in Vesperis pergit ad sanctum Petrum, & omnia ibi facit & recipit cum camerario & cancellario, sicut adnotatur in festo Ascensionis, & octava sancti Petri. V. Quid dominus Papa facere debeat in Purificatione

ro In Purificatione beatae Mariae virginis dominus Papa

vadit ad sanctam Martinam cum cardinalibus in mane: & ibi cantat Tertiam. Deinde induit se in ecclesia ipsa usque addalmaticam : & induto manto, apPonit mitram 3 omnesqua cardinales induunt se: ibique vastatarii cum ostiariis hasilieae sacri palatii repraesentant cereos ad benedicendum : quos minor presbyterorum cardinalis in ordine benedicit. Notane deeem dum vero quod ecclesia sancti Petri dat ' quindecim librax cereas pro his cereis. Et his factis, dominus Papa exit ab ecclesia cum cardinalibus, & ascendit sedem, quae est prae sorbhus illius ecclesiae, & manu propria populo cereos porrigit. Deinde vadit ad porticum ad ecclesiam sancti Adriani , de

ascendit sedem, quae est post altare, ibique cantat Sextam cos

342쪽

cantata, accipit faculam accensam a priore episcoporum; dc, si non est praesens, a priore presbyterorum. Sed schola cantat hymnum , Lumen ad revelationem, cum psalmo. Post dationem candelarum subdiaconus regionarius extendit roaleam , & dominus Papa abluit manus, & mittit chirothecas, & planetam,& pallium:&singulis cardinalibus, & camerario tantummodo duas dat candelas; subdiaconibus & aliis tam clericis, quam laicis pro voluntate sua. II Et notandum quod decem & octo sunt in urbe diaconatus, quorum clerici, postquam Missas in eisdem celebraverint , a singulis diaconibus imagines accipiendo, venient cum imaginibus istis & populo processionaliter cantando ad ecclesiam beati Adriani. Quibus in eadem ecclesia coadunatis, primicerius cum schola incipit antiphonam, Exurge Domine. Interim dominus Papa discalceat se, & omnes qui sunt induti , vadunt cum eo in processione, & dominus Papa reaccipit planellos. Completa vero a primiceriis antiphona, dominus Papa dicit, Oremus, dc diaconus Flectamus genua, &alii diaconi, Levate, & dominus Papa dicit orationem decollecta , scilicet V Preces populi tui, &c. Finita oratione, diaconus dicit, Procedamus in pace , & omnis chorus respondet, In nomine Chri*.xa His sic completis, imagines praecedunt dominum Papam processionaliter cantando usque ad ecclesiam heatae Mariae- majoris 3 & dominus Papa sequitur processionem. Cumque venerit ad portam ipsius ecclesiae, exuit planellos, &nudis pedibus vadit cum aliis in Processione usque ad prae dictam ecclesiam beatae Mariae-majoris. Sciendum tamen quod dominus Papa in omnibus processionibus, in quibus pedes vadit, pedibus discalceatis incedit, una tantum excepta in Exaltatione sanctis Crucis, scilicet mense Septembris. Cum autem dominus Papa ad ecclesiam sanctae Mariae venerit. primicerius cum schola cantorum in introitu ipsius ecclesiae cantat, Te Deum laudamus : dc deinde dominus Papa intrat sacrarium, dia exuit planetam: ubi schola mappulariorum, &a Planellorum nomine, quos hie meeeiis pis Pontifex, intelliguntur calcei, quos anaea deposuerat. Id patet ex num. sequentib filia assisnatur oratio ad eoia Nam in Facramentano Gregoriano, nempe E squesumus Domino ρυbem tuam. Est autem oratio ad collectam illa, quae dicitur in i eo , ubi fit collecta seu conventus ad pro-eessionem , qua de re supra in Comme tario nostro.

343쪽

11ι ORDO ROMANUS XII. au 3. Cencis.

cubiculariorum habent aquam calidam paratam ad abluendos pedes domini Papae, & dominus Papa ablutis pedibus calceat caligas cum sandaliis pro Missa cantanda, & induit planetam albam, & aurifrixia tam mitram. Diaconus cardinalis & subdiaconus, exutis planetis, induunt dalmaticas;& ita cum processione vadunt ad altare majus, & ibi celebratur Missa de more. Missa cantata, cuncti ad propria rave

tuntur.

VI. Quid debeat facere dominus Papa in Annunciatione, O Nativitate beatae Maria virginis.13 In Annunciatione & Nativitate ejusdem sanctae Mariae dominus Papa equitat ad sanctam Mariam cum cardinalibus,& facit ibi,& in ecclesia sancti Adriani & sanctae virginis Mariae-majoris Omnia, sicut praedictum est in Purificationei ejusdem sanctae Mariae. VII. Quid debeat facere dominus Papa in insumptione

beatae Mariae vir. ιs.

x4 In Assumptione ejusdem sanctae Mariae taliter fit. Dominus Papa etenim vadit ad Uesperas cum cardinalibus: quibus camtatis , dominus Papa ibi remanet atque jacet; & in propria persona debet in nocte cantandis Vigiliis interesse. Sciendum quod minor diaconorum debet Benedicamus Domino dicere Notandum vero quod ubicumque dominus Papa vadit ad Vesperas, ecclesia, ubi est statio, ipsa debet dare omnes sa-culas tam in vesperis, quam in nocte. Vigiliae autem tali ordine celebrantur. Canonici ejusdem ecclesiae tres primas lectiones legunt, & tria responsoria similiter cantant ;& dominus Papa legentibus illis tres lectiones benedictionem, &ei iidem diaconi cardinales praecinunt, Tu autem, &c. Unia cuique etiam illorum trium prior diaconus dat duos denarios de senatu et ad unamquamque insuper lectionem dominus Papa cum thuribulo accedit ad majus altare & praesepe;& ante ipsum mappularii portant duas faculas positas super candelabra domini Papae. Faculas autem dat eadem ecclesia Quarta autem lectio legitur a scrinariis , quinta a priora

episcoporinni sexta a priore presbyterorum, septima a priorq

344쪽

ORDO. ROMANUS XII. ausi. Cencio. 1τs

diaconorum , octava a priore subdiaconorum, nona autem a domino Papa. De t lauribulo autem portando ad altare dominus Papa praecipit unicuique cardinali pro voluntate. Ad lectionem domini Papae nullus dat benedictionem: & tamen ipὰ dicit, yuia Domine, oec. scilicet dicitur quod Dominus ei benedicat : circumstantes respondent, Amen. Alia responsoria

decantantur ab uno subdiacono & alio cantore, & quilibet eorum recipit duos denarios ab illo, qui domino Papae assistit,& omnes denarii debent esse de ecclesia. Quatuor vero denarii , qui restant, acolythorum sunt. Quamdiu autem lectiones leguntur, duae facula: cum candelabris ejusdem ecclesiae debent esse super pulpitum, & residuum est de acolythis. Illud vero quod remanet de faculis, quas portant mappularii, eorumdem mappulariorum sunt. His per ordinem sic celebratis , dominus Papa dicit orationem vigiliae, & intrat lectum. Et summo mane dominus Papa dicit orationem , & celebrat Missam. Qua finita, revertitur ad palatium. Est notandum, quod sicut dictum est superius , ita fit in Vigiliis sollemnitatum omnium patriarchamum Urbis.

VIII. Quid debeat dominus Papa facere feria quarta in capite Quadragesimae. Is Feria quarta in capite Quadragesimae dominus Papa

circa mediam tertiam equitat cum episcopis & cardinalibus ad sanctam Anastasiam , & receptus in processione a clericis ipsius ecclesiae, intrat sacrarium, & induit se cum cardinati. bus & aliis ordinibus. Interim autem cinis benedicitur a juniore presbytero cardinali. Deinde dominus Papa vadit eum cardinalibus & schola cantorum ad sedem post altare : &praesentato ei cinere, prior episcoporum imponit ei cinerem, dicens haec verba, b Memcnto quia pulvis es , oe in pulverem reverteris. Postmodum vero dominus Papa imponit cinerem episcopis , cardinalibus , dc aliis ordinibus. Quibus expletis, primicerius cum schola cantorum incipit antiphonam, Exurge Domine, adjuva nos. Qua completa, dominus Papa dia Noe loeo ingleat onustius veterem librum celemonialem, editum nomine Caroli M. qui liber modo circumfertur sub nomine me uini. Hune conser cum ordiae Romano vulgato , cujus pleraeque in tiones , quae ad hune diem pertinent, d sunt in eo lice Vindocinenti. 1 Cmittebantur hare verba tempore Ur

bani VI. ersa Papam: ex Ceremovisi Petit Melii inseritu.

345쪽

cit, Oremus ', & diaconus, Flectamus genua, & alius diaconus deinde, Levate '. & dominus Papa dicit orationem de collecta, videlicet Preces populi tui: qua finita, junior diaconorum cardinalium dicit, Procedamus cum pace & omnis chorus respondet, In nomine Christ. Sciendum quod dominus Papa a Septuagesima usque ad Pascha non poriat aurifrixiatam mitram, nec cantat Te Deum laudamus, nisi in praecipuis festis, & in Laetare Jerusalem, in quo die diaconi cardinales utuntur planetis curtis. Deinde precedentibus in ordine suo, dominus Papa nudis pedibus cum psalmodia sequitur processionem usque ad sanctam Sabinam, & ipsum praecedit crux sua, quam po tat unus de subdiaconibus tuis; & crux sancti Petri, quam portat prior subdiaconus' regionarius. Cumque intraverit ecclesiam , intrat secretarium ; & mappulariorum & cubiculariorum schola habent ibi aquam calidam paratam ad abluendos pedes ipsius. 16 Sciendum vero est, quod in introitu ecclesiae acolythi de-hent recipere crucem sancti Petri, & portant usque ad altare cum subdiaconis regionariis faciendo litaniam. Et pedibus ablutis, dominus Papa paratus ad altare accedit. Et Missa de mora

cantata, palasredum ascendit, & ad palatium revertitur. 17 Dominica vero qua cantatur Laetare Jerusalem, cam rarius repraesentat domino Papae in camera rosam auream

cum musco & balsamo: quam dominus Papa portat in manu propria usque ad sanctam Crucem, ubi ea die debet Missam celebrare: eamdem deferens in reversione sua similiter usque ad locum in quo descendit, ubi debet esse Praefectus, cui dominus Papa tunc dat rosam ipsiam , & eadem die portat mitram aurifrixiatam. Sciendum est quod ipsa hora qua camer rius repα sentat rosam , dominus Papa debet accipere mitram

aurifrixiatam. IX. 3 De Dominica Palmarum.18 Die Dominica Palmarum praeparatur quoddam h po

Nihil hie dicitur de sabbato ante Palis

mas, quo potissimum die Pontifex elee. mosynam tribuit in memoriam iacti Mariae sororis LaZari, quae ante sex dies Paschae unxit pedes Domini. Ideo haee sabbati dies a satiam ρώιbea meae, Ni haisbet vulgatus Nevinus , non tamen a celi Iratione Mi se . quae ex praeeegentibus seriis repetitur. De sermento eodem die distribuendo lege Commentarium no strum. Hoe caput cum sequente in solo codice regio invenimus.

ι De hoe potetatorio seu seretro actum est in Conimentarios raevio.

latorium

346쪽

iglorium honestissime, in quo intromittitur sanctum Evangelium, quod intelligitur Christus: & statuitur in ecclesia ante

aram, unde clerus processurus est. Deinde adunantur palmae& flores, atque diversa genera frondium. J Dicitur oratio, Omnipotens Deus, qui antequam filium tuum Dominum nos mpro nobis mortem perperi eres. Sequitur benedictio palmarum seu frondium , Omnipotens Deus Christe. His finitis, dantur a custodibus palmae: accipientesque populi ramos arborum olivarum , sive florum, inchoatur antiphona: Pueri Hebraeorum. Deinde suscipitur a diaconis praedictum portatorium cum evangelio, bajulantes cum ingenti exultatione jugum Christi suave, di onus ejus leve, praecedente aqua benedicta cum candelabris atque thymiamateriis cum aliis ornamentis : insuper etiam Lia corum schola cum vexillis atque cum fanonibus longe praeeunte. Exeunte enim clero seu populo ab ecclesia, inchoatur antiphona , Cum appropinquaret ysus : qua finita, inchoat schola antiphonam : Caeperunt omnes , item : Cum audisset , item : -- propinquante. Cum ingressi fuerint atrium eccletiae , dicitur responsorium, Ingrediente Domino; item, Collegerunt, item, Unus' etiam

Io His finitis, ante atrium ecclesiae seu loco competente subsistit schola cum baculis & reliquo ornatur & clerus seu

populus exspectant in loco atrii, inchoantes antiphonam, Occurrunt. Respondet schola cum antiphona: Cum angelis. Hac finita, inchoatur a duobus cantoribus quidam versus Israella pra scriptum evangelium sanctum, Gloria, laus oe honor tibist rex Chrse redemptor. Eo ordine sequuntur alli versus.

ro His finitis, incipit schola cum baculis antiphonam ἰPueri Hebraeorum: & tunc prosternit omnis plebs hinc inde frondes seu fiores , decantantes antiphonam, Hosanna flis David, usque ad altare: ik sic intrant ad Missam. Ministri vero tenent palmas usque ad completionem Missae. Intermittunt aliqui salutationem in Passione , id est Dominus vobiscum rquod non legitur in ordinibus, sed in Parasceve tantum, ubi reticetur ossicium sacerdotale.

X. De feria quarta majoris hebdomadae. ax Feria quarta maioris hebdomadae hora tertia procedit Apostolicus cum omni clero seu populo ad ecclesiam, & dbMU. Dal. m. II. . T

autem.

347쪽

,dis ORDO ROMANUS XII. Oct. Cencio.

cit orationes sollemnes, sicut in sexta seria. His expletis, o culato altari egreditur. Presbyteri vero urbani ecclesiarum, suburbanique revertuntur ad titulos suos. Et hoc ordine seria sexta compleant, scientes quod ubi Pontifex pro se intermittit : ibi illum commemorent. 22 Postea vero . hora octava ingrediuntur ad Missam more solito, ideoque hae orationes hodie celebrantur, quia in hac feria quarta consilium secerunt Iudaei, ut occiderent Christum. Cujus diei Missa duas lectiones & duo responsoria cum Passione habet, quae sine salutatione pronunciatur. Per tres continuos, qui sequuntur, dies, id est quinta, sexta, & septima feria, triduanam Domini sepulturam celebramus. Gloria Patri non dicitur: campanae silent.

XI. Quid dominus Papa facere debeat in coena Domini. 23 Feria quinta in Coena Domini descendit dominus Papa

ad ecclesiam sancti Johannis Lateranensis cum mitra sine fri-so, hora sexta: & facta oratione ante cruces, pergit ad secretarium ad ecclesiam sancti Thomae cum episcopis, cardinalibus , & aliis ordinibus , ibique cantat Nonam. Deinde vero induit se usque ad dalmaticam, & induunt se diaconi cardinales dat maticis, presbyteri planetis & mitris. Tunc praesentantur domino Papae. Sciendm est quod acolythi debent recipere de altari sancti Petri unam aquaritiam olei, & fanones,& ampullas: & camerarius debet tres denarios pensatibalsami Praesentatur major ampulla cum oleo a priore diacono. & residente ipso in sede sua, mittit balsamum in ipsa ampulla, α miscet balsamum oleo cum quibusdam palmarum ramusculis. Postmodum vero reponitur ampulla super altare sancti Τhomae: quo facto , induit se dominus Pontifex planetam & mitram aurifrixiatam; pergitque ad Missam, Praecedentibus septem ce reis in septem candelabris cum processione, sicut consuevit infestivis aliis diebus. 24 Notandum vero quod faculas & candelabra curia debet dare. Introitus, gloria Patri, N)ris elisen, Gloria in excet is Deo, omnia ista dicuntur. Non dicant symbolum. Ita hahetur in libro papae R Gelasii. Sed nos dicimus symbolum

a silui ejusmodi legitur in libro Sacramentorum Gelasiano, quem cludit

Thomasius publici juris Rcit.

348쪽

propter consecrationem chrismatis. Pacem inter se non dent: 1 ervetur de oblatis: sanguis penitus consumatur. Irenaeus: Absit ut dis nantia sesti, caritatis & unitatis consonantiam cor- aerumpat. Omnia signa productius solito pulsentur in classicum. αCantatur Gloria in excelses D o sine symbolo , atque dicatur nus Dei absque osculo. Post praedicationem vero domini Papae diaconi cardinales levant mensam de altari, & nudato altari ponunt eam in secreto loco: & extractis duabus amispullis cum sanguine & aqua Christi, cooperiunt ipsum altare linteo, & post MisIam per quatuor angulos illud sigillatur. Cum autem Praefatio inchoatur, vadunt diaconi cardinales cum subdiaconis & acolythis pro ampullis afferendis ad benedicendum , praecedente crucem thuribulo, & duobus cereis; antequam dicatur Per quem haec omnia, dominus Pontifex bonedicit oleum pro infirmis, sicut in ordine continetur. Pomquam vero dixerit, Pax Domini sit semper vobisium, communiscat solus Pontifex ante altare & diaconus confirmat eum cum calice illa tantummodo die. Deinde ponit calicem super a tare , & patenam juxta eam, & continuo cooperit utrumque de sindone munda post corporale expansum: statimque duo acolythi tenent ampullas involutas cum sindone alba serica in sinistro brachio, ita ut videri possint a medio: & veniens unus de diaconibus accipit unam ampullam de balsamo mixtam,& portat archidiaconos & ille desert Pontifici ante altare.

Tunc Pontifex respiciens ad orientem, diacono tenente a m pullam ante ipsum in sinistro brachio involutam sindone ., halat ter in ampullam, ut intret in consecrationem chrismatis. Et dicit excelsa voce: Sursum corda; respondetur, Habemus ad Dominum. Gratias agamus , &c. sicut in Ordine continetur. Completa benedictione , benedicit ampullam olei, delatam

ordine quo supra: & similiter halat in ipsam, sed tacite; &dicit, Dominus vobisium. oratio, Deus incrementorum, &c. Porro ampulla, quae cum chrismate est, statim ut benedicta fuerit, cooperiatur, ut a nemine videatur: sed diacono tenente, dominus Papa salutat eam, & dicit, Ave sanctum chrisma, tribus vicibus, & osculatur eam. Acolythus vero recipit ampullam;& eo tenente, omnes per ordinem salutant nudam eam, tam

episcopi, quam presbyteri & diaconi. Quibus expletis, Pomtifex ablutis manibus venit ante altare, & communicat populum ordine suo, dc servat de Sacramento in crastinum i

349쪽

,so ORDO ROMANUS XII. auct. Cencta.

corporali. Ipsa vero die schola cum ceteris omne divinum sinoorgano canit ossicium.

23 Missa tandem finita, Pontifex indutus cum ceteris ad palatium in basilica sincti Laurentii revertitur , ibique exspoliat se usque ad dalmaticam: & apposita chlamyde rubea, ipsi ad

collum sedet. Cubicularii ergo parant aquam calidam pro ab luendis pedibus subdiaconorum, & ponunt pelvim coram eo: di diaconus cardinalis, qui servit ei, ponit tOaleam, quam camerarius dat pro ipso servitio super genua domini Papae Duodecim autem subdiaconi cum priore remanent extra basilicam discalceati, & ΩIIola ostiariorum & mappulariorum accipiunt priorem basilicae & alios undecim subdiaconos in ulnis suis: sicque per ordinem portant eos unum post alium ante domi. num Papam. Pontifex autem lavat pedes eorum , & tergit cum

Iinteo, & postmodum osculatur, & dat unicuique duos solid.

denar. Papiens. XII. Quomodo datur presbyterium in Coena Domini. 26 Prior vero basilicae secundum consuetudinem antiquammarabolinum unum debet habere sine denariis. Interim primicerius cum cantoribus & aliis ordinibus cantant vesperum: quo finito, cantant, Dominus Jesus posequam rimavit. Sed dum ista geruntur, summus Pontifex ita presbyterium largitur. Un, Cuique episcoporum Romanae eccletiae duos marabor. & duos solidos den. Papiens. Si forte archiepiscopus interesset, tantumdem. Unicuique episcoporum larensium, & presbyterorum cardinalium, & diaconorum cardinalium unum marabor.& duodecim denarios Papienses. Primicerius debet habere unummarabor. sine denariis: quisque cantorum duodecim denarios Papienses. Et notandum, quod nec schola Crucis, nec clericus alius vel laicus eadem die habet preabyterium. Manus Retiam prioratus nemini datur. In exitu autem basilicae de aecepto presbyterio janitoribus dc cubiculariis duos denarios Papienses pro unoquoque lido, exceptis prioribus, qui non dant aliquid: quisque largitur. 27 Sicque dominus Papa cum aliis omnibus supradictis va dit indutus ad basilicam Zachariae, quae Panetaria diebus his nuncupatur: ibique indutus cum dat matica & pluviali, sedent

350쪽

ORDO ROMANUS XII. avo . Cench. Is Iordinati cum mitris, lavantes manus supra mensam, sicut moeris est. Sed dominus Papa solus est in mensa. Archiepiscopus vero, si adfuerit, debet ex uno latere primus sedere: deinde episcopi, & presbyteri cardinales: ex alio latere diaconi cardinales cum primicerio. Ex alio latere a colythus repraesentat librum, & minor diaconorum legit versus duos ad mensam. Comestione finita, dominus Papa intrat cameram, ibique incontinenti facit Mandatum abluendo tredecim pauperibus pedes, & extergendo, & postmodum osculando. Ibi etiam camerarius est paratus, qui domino Papae porriget maraboli nos

singulos, singulis pauperibus erogandos. Hoc facto, dominus Papa dat eisdem pauperibus manu propria ad potandum. His ita completis, quisque testinat ad propria remeare, & dominus Papa cubiculum intrat. Sciendum quod i alea, de qua domi, nus Papa, dum abluit pedes subdiaconorum, in basilica est succinctus, diaconi cardinalis est qui ei servit: alia vero toa- Iea, cum qua abstergit pedes subdiaconorum, cubiculariorum

camerae est.

XIII. Quid dominus Papa facere debeat feria siexta

in Parasceve.

28 Feria sexta in Parasceve, in aurora dominus Papa facit

omnes capellanos coram sua praesentia evocari, & voce me diocri cantat psalterium: quo cantato, revertuntur capellani. Sexta vero hora dominus Papa cum omnibus cardinalibus intrat basilicam , cancti Laurentii: & facta oratione, ibi accodit ad altare; & aperto altari extrahit inde capita apostolorum Petri re Pauli, & duas cruces. Quae omnia postquam . dominus Papa cum cardinalibus Osculatus fuerit, reponit ibidem: & accepta una cruce, & iterum sigillato altari, unus presbytcrorum cardinalium crucem accipit, & sic vadit usque ad ecclesiam Lateranensem, sine aliquo cantu & psalmis: factaque ibi oratione ascendit cathedram post altare. Tunc dominus Papa induit quadragesimalia indumenta, & excalceatur. Episcopi vero induunt pluvialia, presbyteri autem cardinales & diaconi , atque subdiaconi induunt planetam. Et deinde juniori presbytero cardinali accepto corpore Christi in capsella ante pectus suum hesterna die reservato

SEARCH

MENU NAVIGATION