Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

ET DE APPARITIONE FIXARUM Lib. W e. XIV. I9

cum Ptolemaei :- zν τω ραιων μαν με . Suidas inter serapta Ptolemaei nostri etiam refert κανονα. Fidei Canonis nutus Mathematici circa annos Regum Babyloniornm detrahit Hermannus Conrita eius in Adverseriis Chronologicis de antiquis Asiae & Εgypti dvnastiis cap. 12. Et sane fatendum est numeros annorum haud satis constare, S varie corrumpi potuisse, Theonis quoq; commentaria esse interpolata a Christiano qui Iulianum dicit parabatam. In Canone Egyptiaco Ptolemaeus annos Regum non a vero die eorum natali, sed a Thoth vago qui postea pro usu civili alligatus est sub Augusti Imperio diei XXIX. mensis Augusti numerat , ut observatum Antonio Pagi ad

MAZEIΩN de apparentiis N significationibus inerrantium per universum annum. Ejusmodi quatuor para pegmata inter se diversia exstant Ptole-masi nomine,ut notavit lac. Us serius c. 6. de Macedonum & Asianorum

anno solari. .

Primum solum genuinum est, in quo *ασεις suo tempori congruentes ex proprio calculo exhibet Ptolemaeus , , σημααας ex veterum

tabulis atq; observationibus ZEotiorum, C aris sin Italia lippi Cyziceni 3 3o.annis ante CHRISTUM in Hellesponto Cononii Samii 2 7 ante Christum,in Italia & Siciliab Dem criti Abderitae sua Macedonia& liracia, 4ro. ante Christum in D ubei Coloniensis Coloni prope Athenas, ante Christum 2oo. Euctemonis Atheniensis Athenis, in Cycladibus, Macedonia, Thracia, s a. ante Christum annis) Eudoxi Cnidu 3 66. ante Christum,in Asia, Sicilia & Italia) Hipparchi Bithyni m Bithynia, i 3 o. ante Christum annis Met vis Atheniensis c - δ 2. ante talirillum,in Uycladibus, Macedonia, Thracia, Athenis Metrodori Scepsin 8 o. ante Christum in Italia ac Sicilia in Philemonis c MS. φίλων, habet, nisi I hilippi, vel Euctemonis legendum p. 6. Ura nolog.edit. Amst. pro Philemone & Philippi Medmaei cin Pelopponneso , Locride ac Phocide, R O. ante

Christum annis.) Hoc integrum latine edidit a se versum Federacin Bonaventura Urbinas cum notis Urbini I f92. . Partem, eamque ipsiam admodum mutilam ac depravatam in Uranologolio suo graece cum versione siua vulgavit 3 8. annis post Diovstius Petavim Parist i53O. Pol. Re culum est Petavit Uranologium Amitelod. titulus quamvis prat fert Antu ver-piam) ipos . fol. Hujus para pegmatis exemplar integrum Graecum

ab Henr. Savilio sibi communicatum finise Ussetam testatur. Sui-

442쪽

PTOLEMAEI DE

Lib. M e. XIV das quoque inter Ptolemaei scripta memorat aει ψάπως - ἄπισημασῶνά ρων ἀπλανων βιcλία β Meundum Parapegma fastorum libris Ovidio antiquiores editiones subjiciunt, in Petarii quoq; Uranologio comparet, traditurque e Graeco Ptolemaei translatum esse a Nic. Leoviceno. Sed Scaligeri, Petavit aliorumq; sententia falso ad Ptolemaeum resertur, cum sit Rhapsodia ex variis para pegmatibus nullo judicio consuta confer. Petav. VII. s. dissi ad Lira- nolog.) & forte ut Lisserius suspicabatur a Leoniceno ipso ex Ovidio &aliis scriptoribus latinis congesta. Tertium & brevius & nullius plane momenti anno CHRISTI 13 ι Astrologicae suae summae inseruit Ioannes Esthenden.λιaritim subjectum habetur Isagogico Astrologiae Ptolemaei ex Arabico ab Abrahamo de Balmes converso, quod non aliud est quam Gemi

CLAUDII PTOLEMAEI

Inerrantium Stellarum Apparitiones Osignificatio

num collectio.

INerrantium stellarum apparitiones quot nam habeant disterentias, quasve causas ; item quibus niti ad singulas demonstrandas obsiervationibus oporteat ; quibusq; theorematibus reliqua eadem methodo utentes) venari debeamus ; nimirum quibus circuli, qui per medium signorum est, partibus, singulae stellae ubique ue simul in medio coeli sint,

atque in unaquaque habitatione cooriantur, simulque occidant: adhuc quot partibus & in maximo descripto circulo & in eo , qui per medium signorum est, sol sub terris in apparitionibus distare debeat, Omnesque ipsius partes, quarum ratione tempora particularia definiuntur, longius in proprio quodam hujusce rei tractatu persecuti sumus; addentes praeterea Omnes per singula Climata disserentiarum modos inerrantium stellarum primae & secundae magnitudinis , quae in quinque acceptis a nobis circa partem nostrae terrae climatibus horae semisse vici mim differentibus, oriuntur & Occidunt, quorum primum quasi ab AEquinoctiali accepimus, scriptum per Syenem atque universaliter, per loca illa in qui-

443쪽

ApphRITIONE FIXARUM. Lib. IV. e. XV qa IVIII. Cum Ptolemaei liber hujus argumenti genuinus, quem

Ddericis Bonaventura una cum Apologia ' sua pro Theophrasto atque Alexandro Aphrodiseo latine cum notis edidit , ille ipse in manus meas pervenerit graece, beneficio doctisΙimi atque amicissimi Collegae mei Io. Frid. Winc ori, qui eum cum ante aliquot annos Oxoniae versaretur ex Codice Saviliano descripsit, operae pretium existimavi partem priorem quae Graece nunquam lucem vidit hoc loco una cum versione Bonaventurae integram subjungere , posterioris vero partis quam in Llpa nologio Petavius edidit, tantum annotare ea quibus locisCod ex iste vel plenior est, vel a Petaviana editione recedit.

Titulus integer libri est: rid. Bonaventurae Urbinatis pro Theophrasto atque Alexandro Aphrodisiensi de vero tempore ortus atque occasus OrionisApologia tribus libris distincti ab n qua de speciebus ortus & occasus siderum ex Ptolem.ei sententia latissime agitur, multaque loca veterunt Poetarum Medicorum ac Philosophorum S praesertam Homeri, Hippocratis, Hesiodi, Aristotelis, Arati, Hipparchi, Galeni, Theophrasii, AleXandri, V irgiliique enarrantur ad Clari T. Mathematicum O.Antonium Maginum Palaevinum

444쪽

PTOLEMAEI DE

Lib. κ e. XIV.

bus maximus dies horarum est 13.3o. Secundum vero paulo Cyrene australius per inferiorem AEgyptum atque per ea universaliter loca, in quibus maximus dies aequinoctialium horarum est quatuordecim. Tertium per Rhodum ac per ea omnia loca, in quibus diei magnitudo horarum est i 4. 3O. Quartum per medium Hellespontum; atque universaliter per Ioca illa, in quibus maximus dies horarum est quindecim. Quintum

demum ac postremum per medium Pontum scriptum; universaliterque per illa loca , in quibus maximus dies horarum est i . 3O. aequinoctialium. Iam vero tempora ipsa apparitionum a nobis annotata quibus ut polsemus uti, necesse fuit illud subire onus calculationum, quod tamen in illustrioribus tantum ac splendidioribus fecimus simul cum observatis apparitionum tempore ab eis qui ante nos fuere significationibus , ut magis haec omnia in promptu habeantur, in praesenti tractatueompendio explicabimus; ubi tamen antea nonnulla de apparitionibus ipsis ue ac de particularium observationum usu praefati fuerimus. r. Apparitionem igitur appellamus syderis inerrantis apparentem ad solem & horigontem acceptam primam, vel ultimam configurationem, unde & nomen deductum est. Horum autem, qui hoc modo accipiuntur, aspectuum quatuor generales admodum reperiuntur differenti tot enim modis solis positus ac syderis tum vicissim, tum duorum

horigontis semicirculorum ratione variantur, ortus videlicet, atque Occasus. Porro syderum positio utriusque semicirculorum respectu, indicatur communius quidem ab ortu atque occasu; solis autem, a temporibus ab ipso adductis: proprie vero a matutino & vespertino ortu atque occasu. Quamobrem , cum sol ac stella insem circulo sunt orientali,

hujusmodi aspectum communiter matutinum exortum Vocamus i Ubi

autem in occidentali rursus collocati fuerint, aspectum hunc vespertinuoccasum dicimus. Quod si contraria loca occupaverint, quando sol occidentalem tenet angulu, stella orientalem, aspectus hic vespertinus Ort dicituriubi vero sol in orientali, stella in occidentali, stella in occidentali semicirculo fuerit, hujusmodi aspect= matutinus occasus appellatur.3. Iam vero hi quatuor explicati aspectus bifariam singuli divi. duntur ue in veros scilicet & apparentes. Et sane communiter quidem Veros aspectus eos dicimus, qui non stellam tantum , sed ipsum quoque solem in hori Zonte habent exacte collocatum; apparentes vero illos, in quibus itella quidem horigontem tenet, sol vero sub terris versatur; atq;hoc non simpliciter, sed vel ante ortum vel post occasum. Magis vero proprie in hisce configurationibus matutinum exortum verum dicunt,

quan

445쪽

APPARENTIIS FIXARUM

Lib. IV. c. r. 423

446쪽

PTOLEMAEUS DE

quando stella ac sol simul oriuntur: vespertinum exortum Verum,quando labente sole stella horigontem conscendit: matutinum occasum verum, quando oriente sole stella occumbit: ver spertinum occasum verum, quando simul stella ac sol occasum petunt. Rursus autem matutinum ortum apparentem, cum ante solis exortum stella oriens apparet: Vespertinum ortum apparentem , ubi post solis lapsum stella identidem oriens cernitur occidere. Porro in veris configurationibus non stellarutantum, sed solis quoque loca contemplari evenit: quandoquidem hoc modo sol pariter ac stella in ipso horiZonte reperiuntur ; in apparentib8 vero id eatenus contingit, quatenus eas exacte ac simpliciter accipimus; cum alioqui solis loca non semper definita ac certa intelligantur. Fieri namq; potest ut secundum diversa solis sub terris conrorantis intervalla, pluribus diebus matutini ac vespertini syderum ortus occasusq; conspiciantur: quasi aliquam tempora haec varietatem recipiant, qua de re nulla harum dictarii configurationii jam apparitio dicenda erit; si quidem apparitio definitio simulque apparentisa spectus manifestatio est. Atqui in his laspectibus, qui positi sunt, in veris quidem tempora ipsa latent, in appa- irentibus vero solis loca. Ubi igitur, non crassiori Minerua, atq; ut contigerit, apparentes configurationes acceperimus, verum primos tum in loccasu & ultimos aspectus definiverimus; iane tunc quod proprium apparitionis est, assequemur; uno jam existente etiam solis loco, in quo lcum ipse extiterit, primo & ultimo stellae orientes & occidentes possunt lapparere; atq; secundum hujusmodi jam definitum adspectum constitu untur in expositis climatib', ac omnino quaten' hori Zon tropicos secat 4. Matutina quidem orientalis appariti Oprirnus apparent iii aspeetuum ortus; vespertina Orientalis apparitio ultimus apparentium aspeetuum ortus. Rursusq; matutina occidentalis apparitio primus stellae loccasus; vespertina occidentalis apparitio ultimus stellae occasus. In stellis ligitur inerrantibus, quae in circulo , qui per medium signorum est col- locatae sunt, apparitionum ordo ita se habet, atq; toto quidem illo tem- lpore , quod inter matutinum , ac Vespertinum ortum est, hujusmodi quidem stellae cum oriuntur apparent, non cum occidunt. Eo luero quod inter vespertinum exortum & matutinum occasum interja- eet, apparent quidem sed neque Orientes neque occidentes: eo am tem , quod est a vespertino occasu ad matutinum exortum , Omnino linon apparent: atque has quidem stellas, cum aliquo tempore disparent, iemergentes Vocamus, seseqi occultantes, ipsarumque matutinum exortu

simpliciter emersionem appellamus; vespertinum autem occasum sim- pliciter occultationem: Cum vero aliquo tempore apparent, neq; Orientes neq; occidentes, incoucοδ ξοάους diuimus. s. Caete-

447쪽

AppARENTIIS FIXARUM. Lib. IV. e. Xm 4ry

448쪽

16 PTOLEMAEUS DE LU.M. e. XIV.

, cith tim in syderibus illis, quae a circulo , qui per medium si

gnorum est, vel ad Uriam, vel ad meridiem insigniter distant, expositus

interdum ordo varietatem habet, secundum utramque Syzygiarn ; cum earum partem aliam illum retinere Observemus aliam vero oppositam nequaquam. Enim vero in australiorem habentibus a circulo per medium lignorum positionem stellis,occasum quidem vespertinum praecedere matutinum exortum videmus ; atque quod emersionum occultationumque proprium est eas habere: propterea quod toto eo tempore, quod inter hasce apparitiones interjacet, penitus se celant. Matutinum vero occasum e contra tempore vespertinum exortum antecedere, eo quia non amplius ipsis contingat quod των κολοβολε ο ν proprium est, sed potius earum , quae Vocantur νυ τώιεμοι naturam imitentur , quoniam toto eo tempore, quod ab occasu matutino est, ad exortum usque vespertinum & exorientes & occidentes, totumque quod supra terram est hemisphaerium pertranseuntes apparent: post solis quidem occasum exorientes, atque ante ortum iptius occumbentes. In stellis vero, quaetborealiorem a circulo per medium signorum positionem obtinent ; ex contrario vespertinus exortus ut observatur ) matutinum occasum antevertit, atque hae ipsae, earum quae κολοβολε εοσοι dicuntur, proprium retinent; quoniam toto rursus intermedio tempore harum duarum apparitionum , neque Orientes neque Occidentes apparent. At matutinus exortus plerumque in illis Vespertinum occasum antegreditur, eo quod non amplius, quod dissiparentium astrorum, emergentiumque ac sese occultantium proprium est servant ; sed earum quae Dinυτοφανεις appellantur , quoniam toto eo tempore, quod ab exortu matutino est: ad vespertinum occasum cerni possurit, Occidentes quidem post occasum solis, atque ante ipsius exortum orientes, vocantur autem hujusmodi stellae άμφιφανῶς, quamobrem in ip commentario diligenter inspiciendum eri propterea quod stellis,quae dicuntur emergere, & occultari, de earum numero sunt, quae abeunt a consipectu nostro abscondunturq,: quae vero simpliciter matutinum exortum eicere occasumq; vespertinum ponuntur, ad illas pertinent, quae Guαυταφανεις & - appellantur imiliter autem, quae Vespertinum exortum ante occasum matutinum essiciunt, de illarum numero sunt,qu, nuncupantur. Quae vero e contra occasum matutinum faciunt ante vespertinum exortum kυκτιλμοῖοι dici solent. Quae igitur circa differentias ordinemq, apparitionum praesenti instituto conveniunt, hujusmodi fere sunt.

450쪽

6. Adhibemus autem anni descriptionem, qui apud nos in usu est, ne dierum aequivocatio ob intercalationem quarto quoque anno factam, in notandis excipiendisq; apparitionibus committeretur. Itaq; a primo die mensisThoth singulos dies numerates, proprio ordine, quoad licuit, a paritiones digessimus, quae in ipsis fiunt in acceptis a nobis climatibus: adjecimusque ad clima ostendendum in quo fit apparitio , aequinoctialium horarum pro paralleli ratione multitudinem maximae diei, vel noctis: adscribentes praeterea observatas a veteribus in solis per dies illos inambulationib8 ambientis aeris significationes, non quidem quod sempe r, ac sine ulla varietate ejusmodi mutationes evenire dicamus, sed ut plurimum & quatenus nulla aliarum causarum, quae plures sunt,reluctatur. Cogitandem namque est, circa enarratos inerrantium stet larum ad solem aspectus converti quodammodo aeris statum ac mutari, quemadmodum ad ipsum in tropica & aequinoctialia puncta solis ingressum.

Non sane, quod causa omnis eventus in hasce configurationes sit referenda; sed maximopere quidem ad futuras mutationes producendas conferre censendum est, & lunam & reliquos quinque errones : ac lunam quidem, vel inde cauta subire rationem, quoniam ut plurimum significationes ab apparitionum diebus ad dies transfert propriarum cum

sole configurationum 3 quinque vero rursus errones, quoniam ad eos producendos effectus cooperantur, qui propriarum temperamentis naturarum, commoderationibusque proportione respondent: quemadmo dum &quatuor anni tempora interdum quidem properare, interdum

vero remorari cernimus ob lyrygiarum solis & lunae intervalla & qualitates, quae propter Planetarum traia litus & configurationes Syzygiarum

tempore intenduntur plurimum ac remittuntur.

7. Itaque Operae pretuam erit, eum, qui ad significationes hujus nao- ldique praedictiones animum intendere voluerit, primum significationum ipsarum causas investigare, mox cum neque id sussiciat) animo versari, quod eorum qui hasce significationes annotandi provinciam suscepere, alii in aliis regionibus eas obser varunt; epe numero in similibus scribendis constitutionibus aberrantes, vel ob aliquam regionis proprie- ltatem; vel quia non ubiq, locorum eaedem iisdem diebus apparationes existunt. Postea pro viribus & quatenus fieri potest reliquas alias causas contemplari, planetarumque transitus in Ephemeridibus positos ani- lmad verrere, ut significationum dies, proximorum solis, ac lunae quadratorum diebus, illisque potissimum, qui praecedunt coitum, ac plenilunium

SEARCH

MENU NAVIGATION