Bibliotheca Graeca. [Lib. I-VI] Sive notitia scriptorum veterum graecorum, quorumcunque monumenta integra, aut fragmenta edita exstant tum plerorumque è mss. ac deperditis

발행: 1707년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ceps cum Plotino versatus suu . Quin etiam alias paulo supra decennium Romam veneram, quo tempore Plotinus otiosas docebat aestates: quamvis confabulantium consuetudinem minime devitaret. In his autem sex quos modo dicebam annis, quaestiones multae

in disputando discusta sunt dili

genter. Ideoque Atnelio meque simul hortantibus scripsit libros de eadem quaestione duos, probans unum s idem ubique totum simul ad- e. Ennea d. VI. lib. 4. s. Scripsit deinceps duos insuper alios, quorum alter quidem asserit: En-Dead. V. 6. quod es superius ente, non intelligere. Alter vero distinguit quid primo intestigat , quidve secundo. Scripsit etiam librum : De eo quod es in potentia, quodpe existit

in actu. H. s. a. 6 Item quomodo incorporea minime patiantur. II I. s. a 'Primum de anima TU. 3 . 28 Rursu de anima secundum. IV. 4 a 9 Denique de anima tertium, veι quomodo videam L. in . . 3o De contemplatione. III. 8.

p) Male hoc loco Ficinus ex titulo unius Iibri duos facit, ut patet ex inscriptione Enne ad. V. libri 6. 3c eri numero librorum Plotini , qui ita essent 1 S. Caeterum ut hoc locoPorphyrius Plotini scripta recenset eo ordine quo ab auctore composita soni, ita in Enneades digesta, qualia hodie extant, argumenti astunis habita Ricunque ratione , recensentur infra c. a 4. seq Numerd I. libro euique adscripsi, ut facilius eroisi possimi,

122쪽

' od intestigibilia non sint exinuis effectum s de intellectu M-que bono V. s. Contra Gnosi cos. I l. 9. De numeris. VI. 6. Cur quae procul videntur exigua videantur. II. 8.IDrum in longitudine temporis fel citas consistat. I. F. De mixtione per omnia. II. 7. uomodo idearum extuit multitudo, atque de bono. VI. I. De voluntario. VI. 8. De mundo. II. I. De sien' atque memoria IV. 6. De generibus entis primum. VI. I. De gene/ibin entis secundum. VI. a. De generibus entis tertium. VI. 3. De aeternitate S tempore. III 7.

Hi ergo libri quatuor & viginti, quos in sex illis annis, quos cum eo vixi, conscripsit, assumens videlicet ex occurrentibus quaestionibus occasionem oportunitatemque scribendi, quemadmodum ex capitibus uniuscujusq; libri significavimus. Hi inquam libri una cum viginti & uno , quos antequamia accederem, composuerat: summatim quinque super quadraginta conficiunt.

123쪽

VITA PLOTINI

ram circa quintum decimum qu Galieni Imperatoris annum , Plotinus libros quinque composuit,&ad me in Siciliam misit:4 6 De beati udi , En ne ad. I lib. .

q7 De providentia primum H. 2.68 De providentia Fecundum III. 3. 49 De subsantiis cognoscentibus to illis superiore. IV. 3.3O De amore. III. s. Hos itaque libros misit ad me primo Claudii Imperatoris anno. Inter initia vero anni se

cundi, quando & paulo post ex

hac vita migravit, hos praeterea misit rsi, uae sint mala. En ne ad. I. lib. 8.s a Utrum stelia aliquid aganti II. 3.s 3 uid homo , quid animaPI. I.

s 4 De primo bono, caeterisque bonis. I. 7.

Hi vero libri una cur quinque & quadraginta, primo tempore scriptis, atque secundo, quinquaginta & quatuor computantur. Quemadmodum vero conscripti sunt, alii quidem iα , aetate prima, alii vero in ipso vigore vitae, alii deniq; defesso jam corpore, sic ferme libri vim similem ipsit declarant. Primi namque unus & viginti, si cum proxime sequentibus conferantur, leviorem vim habere videntur, nondum satis constans robur habentem: qui vero medio tempore compositi sunt , virtutis florem praeferunt LUIV. e. VLχώρησα πῆ τὸ πιντεκν δέ- καπν ετρο της βασιλέας Γαι-

τίνα τα κακά. ει ποι ει τα αλῆα.

κοντα Στεντε τῶν πρώτων κίμη

124쪽

εἰς ποίησιν μετέβαλε

κτα.

ferunt ad Turrimum usque vigentem. Talesque sunt quatuor Seviginti, exceptis quibusdam paucis, perfectissimi. Ultimi denique novem remissiorem jam referunt facultatem, idque postremi quatuor magis quam antecedentes quinque declarant. Auditores quidem multos habuit, imitatores autem & gratia Philosophiae valde familiares, A melium Tuscum & alios. Sed Amelio huic proprium nomela Gentilianus extiterat, ipse Verose per literam R. Amerium nominari maluit ab Ameria, quar Arnelium ab Amelia. Item Paulinum Scythopoliten medicin ae admodum studiosum, quem disciplinarum & ut ita dixerim) auditionum plenum Amelius Miccatum appellabat. Praeterea Eustochium Alexandrinum etiam medicum, qui sane prope postremum aetatis tempus Plotino notus perseveravit , diligenterque Plotinum ad mortem usque cura VIt,

solisque Plotini institutis incumbens legitimi Philosophi habitum induit. Versabatur quoque cum eo Zoticus, Criticus homo& poeticus , qui & Antimachi opera emendavit, Atlanticamque Historiam ritu valde poetico in ,

carmina Amelius refugit nomen-- άμήλ ας sive negligentia ductum , Sάμερίας atque integritate appellari maluit. U Mίκκαλος Musici nomen apud Aristotelem 1 Analytic. ab exilitate diictum videri potest,perinde ut Paulinus,veluti qui solas minutias consectetur. Παρακουσματα Gellius scite dixit V. 21. rudes inchoatasque & non probas inauditiunculas.c Ατλαντικον λόγον de insula Atlandide, de qua Plato in Critia.

125쪽

VITA PLOTINI.

L V. e. XXII. ros carmina transtulit, post haec in caliginem incidit oculorum,& paulo ante Plotini obitum decessit hvita, Paulinus quoque diem obiit ante Plotinum. Praeterea familiaris admodum Plotino erat Zethus genus ex Arabia ducens, qui& uxorem duxerat filiam Theodosii quondam familiaris Ammonii. Erat & hic medicinae peritus Plotinoque dilectissimus, querr ,

Plotinus civilium gubernaculorum momenta gerentem indore vocare admodum contendebat eoque familiariter utebatur, adeo ut in agros ejus secederet ad sextum lapidem ante Minturnas, quos Castricius possederat cognominatus Firmus, vir profecto omnium aetatis nostrae bonarum , artium studiosissimus, observatorque Plotini,& Anaelii servili etiam obsequio cultor , mihique Porphyrio cunctis in rebus non aliter quam legitimo fratri deditus, hic et Ii civilem elegit vitam

Plotinum tamen inprimis venerabatur. Senatores quin etiam non pauci Plotinum sedulo audiebant, inter quos Marcellus Orontius,

Philosophiae diligentissime incubuit

Sic Zoticus etiam alius de quo Lampridius in Helogabalo c. ro. - De Castricio conser supra c. 2.

126쪽

buit maximeque profecit, similiterque Sabin illus ac pariter ex eodem Senatu Rogati anus, qui usque adeo ab hac vita animum segregavit, ut & bonorum suorum curam neglexerit & servos Omnes expulerit, respueritque dignitates. Jam vero praetor prOditurus , lictoribus jam adstantibus neque prodit, neque ullam habuit publici muneris rationem, neque lares proprios habitabat, sed quosdam amicorum familiarium ii conveniens apud eos coenabat, & dormiebat, cibumqu in dies unicum assumebat , qta , quidem negligentia vitae extremaque incuria factum est, ut cum acriter podagris antea Vexaretur neque progredi posset nisi vectus sella,robur tandem inde re um-

serit: Item cum manus ante e X- tendere non valeret, tamen adeo

convaluerit, ut his expeditius uteretur, quam qui artificia manibus quotidie tractant. Hunc ergo Plotinus inprimis complectebatur mirisq; laudibus extollebat, proponebatq; tanquam insigne philosophaturis exemplum. Aderat& Alexandrinus Serapion, hactenus quidem Rhetor, deinde vero

a ) Hic est Marcellus cui Longinus librum et He insicripsit, infra c. 2P. IJ Rogatiam nutus meminit Porphyrius i. de abstinentia ab esu animantium, pag. IOS. Hoc est altero quolibet die.Vide Palladii Lausiac p. 49. S. Nili narrationes Ill p. 34. a. Λlius & antiquior fuit Serapion Rhetor Alexandrinus Hadriano Imperante cla sua, de qRo Suidas in U

127쪽

VITA PLOTINI.

Lἱb V. e. . IOIphilosophicis, nec dum tamen avaritiae foenorisque vitio se absolvens. Habuit praeterea m Porphyrium, patria Tyrium, inter amicisti mos numeratum, quem

instituit sua scripta corrigere. Cum enim aliquid ill scripsitIet, quod scripserat respicerebis minime tolerabat, sed neque etiam semel legere atque percurrere, propterea quod visus ei non satis sit m ceret ad legendum. Dum vero scribebat, neque belle quidem literas figurabat, neque e Xa

cte syllabas distinguebat, ne qu ullam orthographiae diligentiam adhibebat, soli videlicet intelligentiae studens, atque id quod

omnes admirabamur agere ad finem usque vitae perseveravit. Quum enim totam quandam a

principio ad finem dispositionem intelligentiae semel penes se concepisset, deinde scriptis quae conceperat jam mandaret, connectebat prorsus ita scribens quod irta animo disposuerat, ut ex libro quodam ante oculos posito scripta traducere videretur, nempe nonnunquam cum suorum quopiam verba faciens,& quae ad commercia pertinent humana com-

is De Plotini negligentia in hujusmodi minutiis vide & infra c. I 3. b) Ομιλία sunt sermones & disputationes a Plotino cum familiaribus Se auditori. bus sitis inst i tutae, inter quas non desiisse defixum interea ad meditationea suar imum habere, scribit lavi 2 loco Purphyriuo,

128쪽

PORPHYRIUS DE

ponens, interea tamen ab instituto mentis actu minime discedebat:ut simul &necessarium curaret amici negotium, & cunctorum quae in excogitatione conceperat intelligentiam perpetuam conser varet. Quum igitur qui allocutus eum fuerat jam abiisset, non repetebat scripta , qu bniam ad repetendum visus ut diximus minime suppetebat, sic tamen deinceps sequentia conteXebat, quasi ne minimum quidem temporis,institutum prius intermisi Dset, dum audiret & tractaret humana. Simul igitur secum erat atque cum aliis, intentionemque mentis ad se convertae nunquam intermittebat, nisi forsan dum dormiret: quamvis &. somnum ab eo procul excusserit tum cibi parcitas sis pe enim pane etiam abstinebat 9 tum assidua quaedai conversio ejus ad mentem. Audiebant Plotinum etiam mulieres nonnullae admodum suae sapientiae deditae; quarum ita numero et at Gemina , in cujus

etiam laribus habitabat, item Geminae hujus filia, nomine similiter Gemina, Amphiclia quoque Aristonis filia & filii Iamblichi uxor, multi quin etiam viri, multae &mulieres generis nobilitate pol lentes , cum morti jam propinquarent

Haec ita reddi debent : Amphicleis quoque insonu, qui Fambischis ora erat, uxor. Iamblichum hunc antiquiorem ac diversum intellige a cesebri Philosophoi orphyrii discipulo, de quo infra a me dicetur.

129쪽

VITA PLOTINI.

Lib. IV e. In Iosequarent, filios suos tum marestum De minas una cum Omni eorum substantia Plotino tanquam sacro cuidam divinoq; custodi tradebant atque commendabant. Quo circa Plotini domum plenam jam puerorum virginumque videres, inter quos erat &POtamon, quem Plotinus diligenter educans etiam quotiens aliquid

foret commutaturus, ausculiabat attentus. Neque taedebat eum

pupillorum procuratores audir , administrationis rationes saepta reddentes,diligentemque adhibebat parsimoniae curam, amrmans quamdiu nondum p nilosopharentur, sua illos bona possidere &proventus accipere absque detrimento debere. Et quamvis tot pupillis necessaria vitae, summa cum diligentia procuraret, nunquam tamen dum vigilaret intentionem animi in mentem conversi vel paululum remittebat. Erat& mansuetus admodum , &omnibus pro arbitrio qui ei quo

quo modo adhaererent expositus. Quamobrem cum Romae annos

sex & viginti integros habitasset, plurimorumque arbiter mutuaseontroversias diremisset nullum

μέλλοντες , τ δ βε των,

φεροντες τα εαυτων τεκνα,

αλληλους ἀμφισβητη-

d Non confundendus cum aliis duobus Potamonibus Mytilenaeo Rhetore & AIexandrino Philosophiae Eclesticae auctore praecipuo, de quibus Suidas & ad Laertium viri docti. e) Auscultavit illum unam eandemque rem variis modis exercendi ingenii caussa disserentem.

130쪽

Lib. IV. e. YYRI tamen civium unquam habuit inimicum. Ex eorum vero numero qui

sibi philosophiae studium vindica.bant Alexandrinus OlympiusAmmonii ad breve discipulus, utpote qui principatum in Philosophia sibi cuperet arrogare , &ipse despiciebat Plotinum & despectum reddere apud Omnes moliebatur, animoque tam in sensio maleficiis Plotinum invasit, ut magicis quibusdam incantamentis siderare eum contenderet. At postquam suos in se ipsium conatus reflecti persensit, contubernalibus inquit, Plotini animam tam ingentem habere potentiam, ut ictus directos in eum statim in maleficos retorqueret. Iam vero Plotinus cum primum maleficia Olympius ille machinaretur , animadvertit, aitqu suis: Nunc Olympio corpus marsupiorum more contrahitur, membraque inter se corporis omnia conteruntur. Quamobrem postquam Olympius saepta suo discrimine e silet expertus is ictus suos, Plotino in illum repellente, recipere,tandem a maleficio destitit. Et profecto Plotinus ipsa quoque natura' ab initio majus aliquid praeter caeteros pOS-sidebat

t) Πολιτικοι non sunt cives, sed viri qui Rempublicam gerunt, Magistratus ian-xo s. Eo em scrisu supra c. 7. το, πολιδικον μίον.

SEARCH

MENU NAVIGATION