Francisci Mauroceni Peloponnesiaci, Venetiarum principis gesta. Scriptore Joanne Gratiano Bergomensi, D

발행: 1698년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

ri potest. Tu inde consiliis diuturno labore e veterum apientum monumentis expressis Remp. foves , atque ita annos impendis, ut vivendi munus necessitati δε- bitum , donatum patria potius , ac posterorum exemplo , quam reservatum natura videatur . Haec sunt, Senator optime , qua animum meum eo impulerunt , ut ad te , tanquam ad optimum literarum parentem, confugerem . Neque eves sum nominis tui dives opus tutius futurum , cum s multa pluris a timari Disant , quia templis sacrata. Igitur , quem tibi venerabundus inscripsi , laborem aequo animo admitte . Hoc quoque in te historia argumentum erit , quod sexigua clementer toleraveris. Vale.

12쪽

MONIT A AD LECTOREM.

NIs me susceptae rei opinio fallit, Lector erudite ,

prodit liber, si non dignitate styli, & Venustate

leporum, rerum certe scriptarum materia ornati

simus . Strenuum Fidei Propugnatorem, multis adversiis Turcas expeditionibus lanctum hic habes; qui V netae Reipublicae aeternum decus, maxima barbaris detrimenta, summos sibi honorum gradus , S ad quos nemo transactis temporibus unquam ascendit, longa victoriarum serie

comparavit . Equidem scio, praeter hiiloriae fidem, quam sine ira, & studio passim servavi, multum abesse me ab iis,

quae cum ad delectationem, tum ad vitam, moresque magni Scriptores posteris tradiderunt . Quinimmo elocutionis rubigo, incompti sermones, & maxime obvia rerum similitudo,& satietas saepius fortasse legentis animum fatigabunt . Qua in re sicuti excusare non ausim tenuitatem ingenii, ita nec argumenti culpam silentio preterierim. Quid enim prς- ter terrestrium praeliorum, laborumque navalium exitus , quid praeter expugnationes urbium , atque ejusdem semper

hostis insidias suppetit 3 quid demum Maurocenus, nisi bella 3 Aliis ex scriptoribus, quamquam neque iis rarus obtrectator, libero egressu cum bellicas, tum civiles administrationes componere datum. Hinc varietate legum, & popul rum, regionum situ, annuis magistratibus, militum, optimatumque certaminibus lectoris mentem detinent, miraque oblinatione pascunt, ac refovent . Mihi in arcto labor . Unius quippe Ducis exitus; eadem fere semper ratio victoriarum: msi aliquando ad aliena, claritatis causa, transce derim, similium causarum conjuncti eventus . Potissimum vero, quae sub operis initium descripta sunt, excusatione digna Putaverim; cum vix primordia munerum belli Maur cenm attingeret. His proxima, ob temere violatam a Turicia

13쪽

cis pacem, & modicas Christianorum vires, quas Creticum' bellum exhausit , minus fortasse praebitura voluptatis licet

videantur,utilia tamen quammaxime nomini Principis erunt, cujus animum adversa magis explorarunt. Caeterlim praesens scriptio duplex complectitur bellum; quorum alterum Ct tae, alterum Peloponneso extremum ruit . Quatuor in his Imperatoriae dignitatis munera, quae Mauro nus obiit, expressa, totidem libris continentur . Aliorum Ducum gesta , ad quae aliquando cursim de industria diverti, lucem histo.

riae impertiuntur, rerumque ordinem retegunt. Nomina urbium, regionumque, ratione diversoru in temporum, appellatione diversa nuncupavi: prςsertim cum pleraque ex iis aut recenter constructa, aut temporum, & bellorum injuria corrupta, vix locum, ubi antiqua illa oppida fuerunt , ostendant. Porro propria nomina virorum, dignitatum, & beblicarum administrationum, ut voces ad intelligendum commodiores essent, ad latinam sormam deflexi: id tamen pa sim assequi studens, ne, ubi opportunitas adsuit, ab veter optimaque nuncupandi forma declinarem. Si vero alicui in praedicando nimius fortasse vidcar, nihil in his, quae scripta sunt, ex adulatione confictum profiteor; cum ea existi.

matione de singulis locutus sim , in qua vel apud Venetae rei Scriptores, vel apud illos, qui praeliis interfuerunt, quisque vcrsatur. Econtra nemo conqueratur, quod multa pro

clara fortissimorum Ducum facta a me praetermissa sint . Quippe non ea mihi mens fuit, ut universam historiam UNnctam scriberem: sed Maurocent gesta ex instituto relat rus, ea dumtaxat apposui, quς vel ad Mauro num ipsum ,

vel ad ordinem gelii ab eo belli magis spectabant; nonnullis praemissis , ne jejunum omnino lectorem dimitterem, de sui ut ut offenderem , quomodo ad extr Os hosce armorum conatus ventum sit . Quod reliquum , operae pretium facturum me quammaximum credidi, dum latina lingua Eistoriam hanc suin prosccutus . Primo namque rem dignam

14쪽

majessate Principis , externisque gentibus percommodam , utilissimamque existimavi. Deinde dandum locum censuiptiestantissimis Scriptoribus, qui eandem rem alio idiomate impensius pertractabunt. Errata, si quae vel mea incuria ,

vel typorum culpa reperiantur, eadem benevolus tactor, ut spero, humaniter remittet; quorum pleraq; in Libri calce diligenter indicantur: multa enim ex his maxime notatu digna mihi visa sunt. Caetera vero, quae me latent, apud bonos viros facilem quoq; veniam invenient: ii enim sere aliorum scripta

insectantur, quos maledicendi libido agit. Tu interim, Lector optime, Drevem hunc laborem benigne excipe ; &, si quae fortasse te haud digna reperies, dona libenter tenuitati

meae. Vale.

16쪽

FRANCISCI

MAURO CENI

PELOPONNESIA CI ,

VENETIARUM PRINCIPIS,

Gestorum

LIBER PRIMUS

EPITO ME.

EA N c r scus ZMAUR OCEN Us russimenta Gistitiae in Graecia fuscipit; ac primo adversus Piratas pugnat . Indicto a Turcis bello Getae Republicae, ad auxiliares Pontificis Max. copias legatur: mox saepe in Ego cum sese congressus , Uinqueremis regimine , ac Praefecti Namium munere fungitur. Motus ingens in Regia Turcarum Principis caede Iedatur. Franciscus Adriatici sinus, mox uuinqueremium Praefecturam obit; continuom apud Paron Insuam hostilem classem disserit . Ad Praesteturam classis evectus , oppidanorum motum Corcyrae componit ; in Mo, dein ara Nicopolim , Rhodum , citumque boctes A . lacess

17쪽

lacissit ; Ucιm Imperatoris fiuctinet; ae de thue D ttatim Epidauro oppidum capit . Extincto Alnsio Mocenico Imperatore, denuo summam rerum Fuscipit: ginam , P myamque , mox Sciatbon , Scopelum, ac sinitimas insuas tentat; iisque potitur. Lagarus Mocenicus prospere Turca umclassem provocat ad praelium . Maurocenus , confiernato Ghi2auro, Megamam expugnat. Praefecturam Cretae adeptus, mat urbem; conatur pacem parare; aggeres barbarorum inmadit. Debellata a Laurentio Marcello Thracum classe, suadet oppugnationem Cydonis. Tenedos, Lemnos, ac Samothracia Infulae si actae a Venetis , sequenti anno rursus o cupantur a Turcis; postque multiplicem de barbaris licto riam LMarus Mocenicus Obit. Franciscus summum Classis Imperium , Parens i ius Petrus Mauro enus , Procurat riam D. M. dignitatem con sequuntur . Pos subactam GaDciam naufragium classis Veneta patitur penes Carpathum. Parantem Imperatorem ogonis si dium . . cum dissensis turbat. Claro . Abaeque perdomitis , sestilem classem insequitur: denὐ capta Torone , ac cita arce, prolocatisque in ostiis Helle ponti ad praelium barbaris , Chelidonia

Media potitur. Nomae arces ad Hellespontum a Turcis ex truuntur. Mahometes Emetantini navalis Praefectus in testatim redigitur. Frustrata mentorum culpa Euboeae obmdione, Franciscus Sciathon, mox S. Vmerandae arcem .

tria mitima oppida victor ingreditur. Praelium ejusdem cum Turcis prope Cydonem. Admotus Enandia exercitus . falso rumore turbatur . Achmetes, Mabometis filius , in I Ggii Sigilli custodiam si scitur . Mauracenus Alexandrinas nates inet adit: absolutaque Imperatorio munere , se Vene

rias confert.

18쪽

FRANCISCUS MAUROCENUS, ob 1618

subactam Peloponnesum , cognomento Peloponnesiacus, anno salutis millesi- ν. --,mo, sexcentesimo, decimo octavo Vene 'I 'r'tiis ortus, Petrum Maurocenum, D. M. Procuratorem , Patrem habuit. Mater, ex ejusdem nominis familia, Maria Maurocena fuit; quarcum memoria majorum, tum suς virtutis splendore plurimum eminebat. Vetus in domo nobilitas ; eaque ob claritatem natalium , crebras .., c., in Republica dignitates, ac caetera majestatis decora , quibus celeberrimae quaeque Patritiorum stirpes fulciuntur, insignis. Quippe usque a primordiis Venetς Reipublicς Maurocenorum Gentem floruisse, non unius Scriptoris monumenta testantur ; cumoue de eligendo primo Principe ageretur , eanaem prioribus comitiis , quod pauci admodum jactant, interfuisse. Hinc auctam in haec usque tempora generis famam magnorum Virorum egregia gesta, honoresque declarant. Sive enim Imperatores exercitus , Principesque Reipublicae , sive Episcopos, ac Purpuratos inspicias, Maurocent passim occurrent, qui pace, belloque multum gloriar Imperio Venetorum addiderunt. Neque ignotum longinquis nationibus familiae nomen. Nam, praeter procuratam apud externos Reges Rempublicam a Maurocenis. mulieres etiam albquot insignibus Regiis illustres inde extitisse , Pannoniisque, ac Mysis imperitasse, legimus. A a Carto

19쪽

LIS EI PRIMUS.IσI8 Caeterum tres fratres Francisco fuere: inter quos obitis legationibus clarus, Michael Eques. Reliqui duo , Laurentius, ac M. Antonius ad capes lendos magistratus digressi, ambo Senato riam , Equestrem insuper ille dignitatem , Rem

optime administrata , meruere. Franciscus ve-ρ,-- , ro, quem allo fata Vocabant, cum per omnem. ' optimarum distiplinarum cultum primam aetatem transegisset, adeo annos virtute praevenit, ut, quamVis in puero, corporis, animique dotes statim explenduerint. Inde magis, magisq; per adolescentiae Fradus vigor mentis , de docilitas ad omnes fere cum belli, tum pacis artes prodibant. Sed cum iste contingat, ut magna prWfertim ingenia, ubi primum in lucem exierin pro clarum quiddam de se polliceantur, adeo bellicae rei lineamenta caeteros animi motus superare visa sunt, ut in quam.cresceret indolem,&cui instituto destinaretur, vel ipsa laxamenta juventutis lacile proderent. Jucunda illi omnia,' ita ι quae ad doctrinam armorum, & defendenda Reip. curam pertinebant: maximaque de iis civibus existimatio, qui natalis soli amore non i retiti, inter pericula bellorum vitam patriae se liter impendissent. Hunc animum non juventa jam validior, non ocii dulcedo, non blandimemta patriae domus excusserunt. Ubi enim corporis robur adfuit, erumpentem impetum ingenii militarem gloriam concupientis minime continuit. Neque huic consilio parentes adversati

20쪽

sunt. Nam,sicuti mira in Francisco morum gra--8vitas, oc parsimonia voluptatum , ita castrensem hunc motum, tanquam iudicium compositae mentis, futuraeque virtutis omen eXcipiebant. Is 38 Igitur vicesimum aetatis annum agens in Graeciam profectus est: ubi rei navalis peritiam, cujus studio prae caeteris flagrabat, adepturus, Vci Uri ''netam triremim conscendit, cui Petrus Badua-xius, haud vulgaris famae dux , ad Cretensis Urtus custodiam delectus , praeerat. Non deuere juveni, vix bellicis rudimentis imbuto , aonestae artes, quibus facile a ducibus nosceretur, captaret animos militum, omniumque studia in se converteret. Accurata disciplina, mens erecta , ignotis quoque comis sermo, dc congressus , corporis denique decor, ac prompta ministeria ip1um in dies magis commendabant, eoque brevi provexere, ut non raro fide, consilio, vigilantia etiam inter praestantissimos eniteret. Solertia ejus aetatis studia, per labores, ac

discrimina maritimarum rerum famam quaerere, situm regionum, ac populorum mores coegnoscere, magnorum Imperatorum opera scrintari; discere demum ab iis, quos longa experimenta erudierant, ne inops consilii quandoque foret in agendo. Munerum initia , quibus sortitudinis specimen exhiberet, occasio protulit ; exortoque inopinanter armorum tumultu, conceptam de illo spem brevi prosperi eventus

SEARCH

MENU NAVIGATION