Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

1쪽

Εx Bibliotheca majori Coll. Rom. Societ. IeSu

4쪽

PETRI DE VINEIS

IUDICIS AULICI ET CANCELLARII

EPISTOLARUM

Quibus in

Res gessie ejusdem Imperatoris aliaque

multa ad Historiam ac Iurisprudentiam

spectantia continentur fri

Novam hanc Fditionem adjecti se

variis Lectionibus

curavit

IOSAE RUDOLPHUS ISELIUS IC.

Accedit

Simonis Schardit Hypomnema de fide,

amicitia & observantia pontificum Romanorum erga Imperatoreς Germanicos.

Tom. I.

Sumptibus JOH. CHRIST, MDCCXL.

6쪽

Seren. Landgrav. Hasso-Darmst. Consiliario Regim. & in Academia Gissensi Antecessiori Celeberrimo

unt, Petri de Fineis Epistolas nomini Tuω inscriberem, rationeS hene multae permo- Verunt. Operi equidem, quod a raritate haut minus quam utilitate commendatur, Ρatronum quaerere, hautquaquam necesse videbatur. Neque ea arrogantiae opinione laboro,

uti quae aut prorsus aliena, aut in quibus paucissima a me praestita sunt, mihi tribuere sustineam. Quin potius, & adulandi studium atque Vanae captandae gloriolae cupidinem a me multum abesse, Tibi plane persuadeas velim: Verum hoc mei ossicii esse arbitratus sum, uti a quo consilium prodiit, ad eum redire fructum qualemlibet oportere existimarem: Cumprimum enim Integerrimo Bibliopolae edenda- : a rum

7쪽

ΕΡΙ STOLArtim istarum Epistolarum Auctor fuisti, & is hoc

propositum mecum communicavit, indicabam latere

Codicem MS. in Bernensii Bibliotheca publica; simulaque ea de re , pro nostra inter nos amicitia, Tecum V. C. literis communicabam; Tu Vero, quanta tum

celeritate, Vir amplissimae literis tuis me eXcitasti, utiqua fieri posset diligentia, Codicem MS. conserrem ac Varias eX eo Lectiones novae Editioni subjicerem ZHaec cum a Te acceptissem, veniebat in mentem Cel. S.CHMIN IUM Historiographum LIailiae pridem novam Editionem Epistolarum istarum meditatum fuisse, ut ex Bibl. Bremensi T. VI. p. I94. apparet, eundemque lapidem volvere Cl. JOAE GLORGIUM IVERENE ERGI UM, Gymnasii Equestris Luneburgensis Ρraefectum, indicante FABRICIO in Biblioth. Med.& inf. Lat. L. XV. p. 836. Iterum ergo ad Te de his mihi ortis dissicultatibus scribebam. Tu ilico bono me esse animo jubebas. Fore enim, rescribis, ut Bibliopola citius Exempla nostrae Editionis distrahat, quam aliquis eX Clariismis illis Viris novam paraverit: Quo audito , Bibliopola reluctantem me ac tantum non invitum, ad aggrediendum opus instigavit. Deerat exemplum, ad quod illud exprimeretur , nec utramque Editionem , quae prodierat, consequi licebat: Basiliensem tamen a Schardio An. editam, quam, quicquid scripserit excerptor Collegii Historici a Cel. Gundlingio habiti ab Aimhergeuasi An. I 6O9. edita, hautquidquam disterre, ipse Vir desideratissimus, cum de ista re inter nos sermo esset, pridem confirmavit, Vir pl. Rev. atque Cl. D. MELCHIOR BURTARUS SS. Th. & Ρhil. Pros. Scham

8쪽

DEDICAΤORI A. Schafflius pro ipsius humanitate ac rem literariam adjuvandi studio singulari communicaverat; Ut Co- . dicis vero MSti ex Bernensi Bibliotheca publica usus mihi praeberetur, Viri Νobilissimi ΛMA DEI A

DIES BACH, Senatus Supremi in Civ. Bern. mem-hri , amici haut vulgaris, auctoritate ac benevolentia effectum est. Quod vero ad ipsum hunc Codicem M S. attinet, is minime eo tempore est eXaratus, ut vel pro autographo haberi queat, Vel ad quem caeteri Codices aut impressae Editiones, ceu Digesta ex Codice Florentino, emendari posse existimem. Est enim, uti cuncta Criteria demonstrant, Saeculo decumo quinto scriptus, nec ubique pari fide ac diligentia ; quin deprehendi nonnunquam, eX accurata ejus collatione, absurdas plane ac ridiculas lectiones o Currere , quaS vel ideo praeterire aut omittere relugioni duXi, ne qua in re negligentiae argui possem, atque uti eX collatione cum aliis codicibus J ISS. t ca obscura, quorum insignis sane est numerus, aliuqua saltem ratione emendari facilius queant; qua in re clarissimis Viris, qui deinceps Editiones parabunt alias, id 1altem Officis praestitisse me arbitror, ut quod ex collatione cum aliis codicibus haut certo alsequi licebit, tamen ad verisimilitudinem aut Co jecturam deducere aliquam eo ipsis facilius sit futurum. Illud denique praetermittendum minime esse videtur , reperisse me in illo Codice , caeteroquin satis manco ac mutilato , utpote in quo plurimae Epistolae sunt omissae , aliquot novas, quaS in hac, quam secutus sum, Basileensi Editione frustra quaesiveris. Eae vero sunt Epittolae tres poli Cap. 37. Lib. II.

9쪽

ΕΡ ISTOLA

Exposui breviter Instituti ac qualiscunque laboris

mei rationem. Neque enim animus fuit in his multi tum temporis terere , aut Commentarium scribere

ac loca dissiciliora illustrare. Eo tantum prodesse studui, ut Historiae, Jurispublici ac seudalis studiosis, libellum haut ita obvium in manus traderem ;Cum vero ad intelligendas hasce Epistolas haut parum conducat Friderici ΙΙ. Imp. res gestas penitius Cognoscere, eam ob caussam ejus historiam ex Collenutio translatam Schardius adjecit, cui ut plura addi potuisiue ingenue fateor, ita falcem in hanc meia seni immittere mei instituti non fuit. De ipso tamen Epistolarum Auctore, Petro de Vineis, Viro pro Eruditionis ipsius ac dignitatis gradu satis claro , qui ejus Epistolas edidere plura non praefutos fuisse

valde miror, quae ego de ipsius ortu ac Vitae ratione invenerim prolixius descripta, quum cummaXime ad rem facere videantur, ea communicare Tecum

constitui. Ac primum quidem Schardius, qui Trithemium de Scriptoribus Eccles. secutus, paucissima

de eo adnotavit, idque sesum agere videtur, ut demonstret, P. de Vineis , Capuanum , non Suevum

fuisse, cui, ut alii multi, sic & Mallini rot de Cancellar. p. m. 86. Lehmann Chron. Spirens . L. S. C. 83 & Cel. Fabricius i. c assentiuntur. Verum is, quem Schardius citaverat Trithemii locus, non unicus est, in quo de P. de Vineis ille Auctor facit mentionem : proliXior ac luculentior est, qui apud eundem in Chronico Hirs augiensi ad An. I 229. reperitur, eX quo Verba referre haut pigebit: His temporibus claruit Petrus de Vineis, natione Teutonicus, patria

10쪽

DEDICATORI A.

tria Suevus, Friderici II. Imperatoris Cancessarius, homo callidus & saecularis literaturae non ignarus, qui scripsit ex persona memorati Caesaris Epistolarum volumen in sex Libros divisum, cujus prima Epist Ia s1c incipit : Collegerunt Pontifices V Pharisei concialium. Scripsit & de potestate Imperiali librum unum. Si quid amplius edidit ad notitiam meam non per nil. Fertur enim & alia quaedam scripsisse. Hic Ρ trus Friderici partes etiam injustas contra Ecclesiam

Romanam & ejus Ρontifices temere & contumaciter defendens, tam in Concilio quam alibi etiam coram Papa, summis Lloquentiae viribus , saepius eXculare conatus est illi 'odversus Ecclesiam rebellionem, ut Omnes, qui loquentesi audierant, verteret in admirationem. Unde serunt ad eum dixisse quadam Vice , cum perorasset in caussa Caesaris, Romanum

Pontificem Gregorium M. O quantin esses fili, s te.

ut Imperium, bene volentem haberet S. Ecclesia ρ Postea vero indignationem Caesaris, nescio cujus facti rati ne , incurrit: a quo erutis oculis in monasterium d trusus est : ubi coruus & miser vitam agens in amaria

tudine cordis: quicquid in Ecclesiam peccavit vel Deum , longa fatis amictione compensavit. Hoc opus eorum & praemium, qui aut Regibus deserviunt seu blandiuntur contra S. Ecclesiam, aut Ρrimcipibus , qui pauperes contra justitiam opprimunt,& veritatem Evangelicam contemnunt. Contigit autem post annos paucos, Imperatorem Fridericum denuo excommunicari a Papa, deseri a Ρrincipibus& contemni ab externis, qui desolatus atque aesemius a pluribus , cum sumtus ad bellandum non ha-

SEARCH

MENU NAVIGATION