Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

ter apud Severum, tertius apud Commodum, ultimus apud Theodosium secundum , Imperatores, summa gratia atque potentia cum valuisset, omnes inconstantiae

fortunae aulicae, magis divino judicio, quam Imperatorum suorum culpa, pessimi sycophantae, exemplum fuere. Sed priorum fortuna, quae innocentia probata, aetum ingratitudinis aulicae exemplo conjuncta est, ob oculos proposita , agnoscamus, Pyndarum Ρythiorum hymno quarto, verissime scripsisse: hoc fere accidere viris de Repub. benemeritis, ut pro beneficiis pessimam gratiam auferant; cum ut idem alibi inquit, antiqua gratia facile dormiat, & homines sint immemores : simul que recordemur , potentum familiaritatem periculosissimam. Quia cum velint excellere & coli, nec quisquam adeo circumspectus & cautus sit, ut non interdum ali quid dicat, aut faciat contra eorum voluntatem , facile offenduntur , & offensi spe & opinione multorum , citius cupiditati vindictae frenos laxant. Ιmo, quemas modum in vulnere prius apparet sanguis , quam plaba di quemadmodum prius emicat fulgur, quam tonitru audiatur. Ita ex sententia Plutarchi, apud Tyrannos, hoc est, interprete Erasmo ) Principes fere omnes, Prius erumpit condemnatio , quam probatio , & periit

delatus prius quam coarguatur. Unde Veteres Graeci, referente Suida , rectissime praecepere : κλευ et O μκον λιθος. Majorem vitato virum. Et Salomon Pro-Verb. cap. 23. Idem admonens inquit: Cum sedes ut comedas cum potente, sis cautus, & ponas cultrum in gutture tuo , ut serves animam tuam. Et idem non sine gravi causa dixit, iram regis, nuncium esse mortis. Extant quoque ea de re aliae admonitiones hinc inde, in

ter quas prae caeteris Ovidii non tam poeticae quam politicae mente tenendae sunt cum scribit:

Dulcis

32쪽

VIT A.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici, Experim metuit.

Item alibi: Usibus edoctos quicquam credis amico ,

Vive tibi, or longe nomina magna fuge. Vive tibi, quantumque potes praelustria vita ISavum praelustri fulmen ab arce venit.

Nam quanquam seli possunt prodesse potentes, Non proseunt, potiuε plurimum obesse flent. E fugit hybernas demissa antemna procellaου ,

Lataque plus parvis vela timoris habent. 'icis ut summa cortex levis innatat unda, Cum grave nexa simul retia mergat onus. Nec illa Senecae praeclara sententia omittenda esse ubdetur et Stet quicunque volet potens, Aule culmine lubricor Me dulcis saturet quies. Obscuro positus loco , Leni perfruar ocio. Nullis nata Quiritibus, Mas per tacitum fluat. Sic cum transierint mei Nullo cum strepitu dies, Plebejus moriar senex.

Illi

33쪽

PETRI DE VINEIS

Illi mors gravis incubat,

uui notus nimis omnibus. Ignotus moritu ibi.

Et quidem haec ita vera sunt, ut qui velit huius commonefactionis exempla, non seium ea in historiis superioris aetatis facillime invenire, sed & ad aulas potentiores oculos circumferens viva eXempla intueri possit. A quorum commemoratione cum ob alias causas, tum vero &hanc libens abstineo: quod ea plures offendi, quam inconstantiam fortunae aulicae ostendi, verear. Ideoque ea omissa, vice colophonis Plutarchi sententiam in vita Arati subjicio , omnibus gratia & authoritate apud magnates florentibus perpetua memoria tenendam. Amicitiae inquit J regum ac tyrannorum ferventes ac repentinae sunt, & ardore quodam amoris subito incenduntur : sed labefactari expugnarique facile possunt, &veluti ventis invidiae, atque statibus calumniae assidue agitantur. Nec minus eleganter quam vere gravissimus

autor , S praestantissimus historicus Polybius , sub iniatium libri quinti in historia Apellis hac sententia utitur:

Ἀαραποδας ἐλεεινοὶ γίνονται. Id est : Quam parva temporis intervalla homines in excelso fastigio collocantidi eosdem rursus ad extremam miseriam ac calamitatem redigunt i atque eos maxime qui in aulis principum vitam agunt 8 Hi etenim similes sunt suffragiis, quae in publicis

34쪽

VΙΤΑ. publicis consiliis dari solent. Nam ut illic pro eorum

qui consulunt , voluntate, quae modo aenea fuerunt, mox aurea dantur, ita qui regias principum sequuntur, pro regis Voluntate nunc beati,

mox miseri fiunt. Et de his satis.

36쪽

FRIDERI CI JUNIORIS,

HUJUS NOMINIS SECUNDI

Conversa a SIMONE SCHARDIO

LL. Doctore.

HL INRICO Sexto regi Neapoleos

atque Siciliae defuncto, filius Fridericus, nominis ejus secundus, sub cura S administratione matris degens successit: quae mariti exequiis Ρanormi peractis , filium Fridericum , qui apud ducissam Spoletanam educaretur, ad te traduci, eumque nondum treS annos egressum, Tegem Siciliae utriusque inungi curavit , nomine ipsius regni administratione cum tutela assumpta. Verum talis gubernatio motuum diu eXpers esse non potuit. Nam vix anno a morte Heinrici transatho, Marquardus qui- Marquardidam , quem Heinricus rex ducem Ravennae rebellio:& Marchionem Anconitanum constituisset, fuit vero ei ab Innocentio Tertio pontifice ejectus, ver- ς'gΠ0men bis alumnum atque tutorem Friderici profi- μν/3ςx teri, re autem ipsa viam ad regnum occupan

dum affectare coepit : Apulis partim dolo

37쪽

Constantiae

mors. '

Fridericus tutelae Pontificis

di fraude partim vi ad suas partes pertractis. Quo Constantia animadverso, eum hostem regni declaravit, omnibus regni subditis ut talem eum habeant praecipiens. Sed rebus regni jam ita turbatis, accidit ut Consfantia

adversa valetudine correpta , ex mortali vita

ad coelestem migraret, filio Friderico trienni Innocentii pontificis & sedis Apostolicae tu

telae commisso.

Pontifex haud gravatim tutela regii pueri susccpta . initio Girhardum sancti Adriani, postea Gregorium de Galgano S. Mari e in porticu , Cardinales legatos in Siciliam dimisit : qui nomine ipsius regni. gubernationi praefuere : idque fide optima. Tentabat interea Marquardus pontificem corrumpere, eumque in partes suas pertrahere, ei viginti millibus unciis auri, cum ho magio quod vocant ) oblatis : ac ne id ei facienti praeteratus deesset, maxime regis & regni tutelam administranti, onus probandi in se recepit, Fri deprcum ex Heinrico S Constantia non esse prognatum, sed subditicium atque suppositum. Verum a spe conatuque depulsus est pontifex, namque ea perfidia reprobata, eum vi armisque regno eXpulit : ita ut una cum regni a flectati spe , nominis quoque ipsius fama evanuerit, atque extimita lIt. Philippus Sueviae &Hetruriae duX, patruus Friderici, & tutor , in hoc rerum discrimine rebus nepotis nihil auxilii adferre potuit.

Quod cum Imperii principes, post mortem Heinrici de eligendo novo Imperatore dissentientes: hi Otthoni Quarto duci Saxoniae, P pM

38쪽

VIT A.

papae & regis Angliae favore nitenti: alii .lippo, regis Galliae auXilio suffulto , suffragia

contulissent: ipse majoribus negotiis distineretur, & tandem post multa praelia atque incommoda fortunae gravioris , proditorie ab Otthone de mittet spach trucidaretur. Inter- Caedhphi ea itaque dum rex sub administratione vicarii lippi lin-di legati Apostolici esset, Marquardus e re- yyt' ' , gno pelleretur, ac Philippus in Germania oc- ἡ ζ'δ Vς'cuparetur, motuS novus memoratu dignissimus in regno Neapolitano eXOritur, modo ac ratione sequenti.

Sibylla, mulier ex genere Tancredi Nor manni orta, mater Guilhelmi Castrati, quam superius cum filio in Germaniam relegatam Ostendimus , Heliarico SeXto defuncto , interim dum & imperium & regnum Neapolitanum dissensionibus agitaretur, e custodia elapsa , una cum filia ad pontificem. venit: cumque ostendisset, regnum Siciliae qrrenis juris ac aequitatis ratione ad filiam ipsius, per . successionem Tancredi & Guilhelmi spectare, subsidium pro filiae elocatione, S regni recuperatione petiit papa , Virium suarum tenuitate ac infirmitate ad tantae rei confinionem praetensa : eam ut in Galliam contenderet ani- pontificiamavit, ad hoc omni ope ac opera promissa. fides erga

Cum itaque Sub illa in Gallio appulsa, Phi- Pupillum.

lippo regi causam adventus, & pontificis consilium exposuisset: ille, regni proceribus Me-luni ad Sequanam convocatis, Sibyllae causam proposuit , ac fortunam periclitaturo subsidium liberale atque conveniens pollici

tus est. -

39쪽

Gualtherus

Erat inter alios proceres eques Campanus, genere, nobilitate ac animo major quam divitiis , Gualtherus baro Brennae, oppidi in comitatu Barri, ad amnem Artham , filius Gerhardi comitis Brennae, & frater Iohannis Brennensis , ejus qui possea rex Hierosolymitanus factus est, cujusque forte mentio deinceps fiet. Hic tantae rei mole suscepta , &sibi desponsa filia Sibyllae natu majore, a rege Galliae viginti mille libras Ρarrhisienses in subsidium accepit: ac cum seXaginta equitibus,

S quadraginta aliis ministris stabulariis in Italiam ad pontificem profestiis , ab eo opem auXiliumque , vigore promissionis socrui fa- Etae, petiit. Cui pontifex, cognito quot homines secum duceret, re ondit: Hunc numerum longe minorem esse , quam qui tribus millibus equitum eXercitatissimorum opponi

possit. Ei vero respondenti: se plus fiduciae

in Deo & aequitate causae, quam in nUmero hostium reponere : Papa , qui Germanos aegerrimis atque molestissimis oculis in regnovi decet , ait, ut divino auxilio fretus in nostes tenderet, Deum etenim ei minime defuturum. Ac statim nunciis & literis ad omnes regni principes missis, eis sub poena excommunicationis praecepit, ut Gualtherum regem reciperent: ipseque literas pontificales subsecutur - libere in regnum Capuam USque nemine obstante pervenit, civitatibus atqUe cas fellis quibusdam deditione receptis. Caeterum alii, qui ipsum dominum aversarentur, numero circiter ter mille, Capuae eum obsoderunt. Ipse itaque, qui ultra ducentos equi-

40쪽

VIT A. S

tes non haberet . maxima parte ipsorum in oppidis partis distributa , eruptionem in hostes faciens, multos nobilium partim cepit partim occidit. Inter quos fuerunt Comes Casertanus , Soranus , Celanensis, Aquinas S Severinas , cum multis aliis proceribus

regni.

Ab hac victoria multi procerum cum Gual-thero pacem fecere : S ipse, quo res suas fi

maret atque muniret, quandam suarum neptium nomine Margaritham , Bernhardo comitis Ρetri Celanensis filio in uxorem tradidit. Ac mox in Apuliam transgressus , multa loca transactione obtinuit : di quosdam primatium congregatos prope Barietam in fugam compulit, ita ut plerique ipsorum de compositione cogitarent: qui fuere, Iohannes comes Tritarici, cui Gualtherus uxoris sororem elocavit: altera quadam nomine Constantia,

Petro Ziano Venetiarum duci decrepito, post mortem prioris uxoris desponsata, qui ex ipsa prolem masculam atque femellam sustulit . Itaque Gualtherus non tantum Apuliae &Τerrae Laboris majore parte, sed & autoritate singulari parta , statuit ire ad opprime dum debellandumque comitem Diepoldum Germanum , quem superius diximus fuisse praefectum gubernationi Apuliae ac Τerrae Laboris ab Heinrico , propterea quod primo conflictui ad Capuam facto inteffuisset. Caeterum Diepoldtis sentiens , se non instrumim iis viribus ac copiis , quibus Gual-thero occurreret , quibusdam locis ratione qua posset meliore munitis, Sarnum sese re-

A 3 cepit,

Victoria Gualtheri. Diepoldus

invaditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION