장음표시 사용
11쪽
heret, insuper eXcommunicatus a Papa etiam deponendum se ab Imperio propediem non dubitaret: ad consilium Petri quondam Cancellarii sui, de quo dixtimus, decrevit recurrere, quem in magnis & arduis negotiis sibi noverat pluries quam oporteret consuluisse. Venit igitur ad monasterium ubi exoculatus ille manebat , & praemissis quae animum lenire poterant e ulceratum veniam commissi furoris precatur inprimis: . deinde sic affatur Magistrum : Nulta sit Tibi in
moria injuriarunt precor amice, . sed concede misi , quam non mereor. veniam male commissi: quoniam beneficiorum in te meorum pluralitate compensabo deincpis ' 'perpetuo in positam tibi notam caecitatis. Sciet ee iniit . utikt is pise consulere, quo evadam celerius ex hac φια primor necessitate.
At vero Petrus, qui mentem suam vultus alacritate celabat: cum nihil magis quam vindictam animo revolveret ; consilium dedit Imperatori postulanti, ut de Monasteriis & Ecclesiis vasa tolleret aurea simul& argentea, quae maXima & numero & pondere li inerentur in regno, conflataque in monetam stipen-dla o desceret exercitus, atque suOS OmneS poten- ter invaderet adversarios, humiliaretque rebellantes. postea vero quando fortuna arriserit melior, omnia redderet. placuit Imperatori consilium, & spoliatis per regnum Ecclesiis, Thesaurum incredibilem brevi tempore comportavit, & facta moneta, undequaque conduxit exercitum; Ecclesias regni omnes spoliavit calicibus, & quidquid in auro vel argento habebant, abstulit: promittens singulis Omnia se meliora redditurum, qui nihil penitus cuiquam rellituit; ab eo autem tempore, quo de bonis Ecclesiae con- . duxit
12쪽
duxit exercitum, odiosus Deo & hominibus factus est, Coepitque in omnibus subito infortunari atque deficere , donec in Lugdunensi Concilio per innocentium Ρapam ab Imperio fuit depositus , & alius pro eo per principes electus: ipse Vero confusus, desolatus & contemtus. Verum Abbas Monasterii, cum .quo Petrus manebat, ut illum audivit Imperatori, tale dedisse consilium, obstupuit; & dixit ad eum: cum sis vir prudens & Doctor juris omnium judicio' praestantissimus Ρetre : miror quod . Imperatori tam ...
iniquum & contra Deum & justitiam dedisti consilium: cum scias, spoliare Dei Ecclesias gravissimum .esse peccatum. Cui Ρetrus de Vineis respondit:
Omnia quae dicis, Pater, scio esse verissima , sed alia quam tu putas es dati consilii caussa , Imperator furore concitotus innocenti mihi oculos eruit, es nunc in extrema necesitate constitutus is me consilium requi it 3 consilium dedit per quod oculos meos cindicavi s nam se consilium meum secutus fuerit, si Ecclesias Dei θoliaverit, certus suur quod vindia cante Deo nunquam deluceps proserabitur , in cunditis istae
suae diebus si I U operibis: sed erit odiosus Deo V homi nibus , infelix , viser, infortunatissimus, V sic cindicaυ
rim oculos meos de Tyranno, cum meo consito in extremam
devenerit egestatem. Hucusque Trithemii verba; at quis non videt hominem in ista narratione aliquid humani passum fulsis , ac non absque praejudicio loqui 3 multo aequius de Auctore nostro judicat Benevenulus de Rambaldis Historicus atque Poeta cele bris Seculi XIV. Is enim in Commentario quem
ad Dantis Poetae Comoedias scripsit, tum de Imp. Friderico, tum de ejus Cancellario P. de Vineis per : s totuni
13쪽
totum opus late disseruit, cujus verba, quantum ad hanc rem pertinent, haec sunt: In Excerptis editis a Cel. Muratori Antiq. Ital. Med. Tvi T. I. p. IOSI. Ad Cant. XIII. Vers. 3I.
Et heic nota, quod erat heic inclusa anima magna viri magni. Ideo dat sibi arborem magnam. Iste etenim erat Ρetrus de Vineis magnus Cancellarius Riderici II. floridus dictator, de quo bene dictum est: Hic redit in nibilum, qui fuit ante nihil. Hic namque infimo genere ortus, puta eX patre ignoto & matre muliercula abjecta, quae mendicanindo suam n filii vitam inopem misere sultentabat tandem misere post studium literarum pauper a casu perductus ad Imperatorem, Sacrum Ρalatium ingenio , & sortuna dives incoluit; tantumque processu temporis Imperiali favore, arte dictandi, & Juris Civilis peritia floruit, ut quasi illo tempore non habuerit parem. Ex quo in oculis Imperatoris gratiosus & carus, magnae Curiae Protonotarius, Consiliarius, Judex & Arcanorum conscius est factus. Cujus singularis familiaritatis apud Imperatorem fuit hoc mirabile signum, quod in Neapolitano palatio estigiatus erat Imperator & Petrus : unus in solio, alter in sede : Ρopulus autem ad pedes Imperatoris
Irocumbens, justitiam in causis sibi fieri postulabat
14쪽
DEDIC ΑΤ ORI A. Imperator autem videbatur dare tale responsum his aliis versibus:
Pro voti a lite Censorem Iuris adite. Hic nam jura dabit, vel per me danda rogabit:
Viuea , . . cognomen , Petrus es sibi nomen.
Quum autem esset in tanto Culmine constitutus, infamiam proditionis incurrit, ideo ab Imperatore cam eri datuS, ac coecatus , desperate vitam finivit. Et
uia haec infamia infidelitatis publica fuit, ideo bene
Oeta inducit Petrum , petentem famam sibi reddi.& rumpit parvum ramusculum , ut faceret modi- Cum damnum arbori, & tamen cum magno dolore patientis, unde statim ponit effectum, scilicet querelam hujus spiritus inclusi dicens :EV tronco suo nido , per che mi Ahiante 'Ad Vesi. S8.
Heic Ρetrus de Vineis incipit suam narrationem, per quam primo describit suam felicitatem, deinde suam infelicitatem. Et ad utriusque intelligentiam honum est praescire plenius, quis fuerit homo iste &qualis ejus fortuna. Iste ergo fuit Petrus de Vineis, famosus Cancellarius Friderici II. qui fuit magnus Doctor utriusque Juris, magnus Dictator styli missorii, cursivi, curialis. Et habuit naturalem prudentiam magnam, & laboriosam diligentiam in officio. Propter quod mirabiliter meruit gratiam Imperatoris, adeo quod sciebat omnia ejus secreta. Et ejus consilia firmabat vel mutabat pro libito voluntatis. Et omnia poterat quae volebat. Sed nimia selicitas pro-
15쪽
. ' EPISTOLA vocavit eum in invidiam multorum & Odium. Nam caeteri quassi Curiales & Consiliarii videntes exaltationem istius vergere in depressionem ipsorum, CON. perunt conjuratione facta certatim accusare ipsum fictis criminibus. Unus dicebat, quod erat factus ditior Imperatore. Alius quod adscribebat sibi, quicquid Imperator fecerat prudentia sua. Alius dicebat , quod ipse revelabat secreta Romano Pontifici& sic de aliis. Imperator Vero praedictorum suspectus & crudelis fecit ipsum exoculari & bacinari &trudi carceri. Ita quo ipse non valens ferre tantam indignitatem, quia
Qua venit indigne poena dolenda υenit ;se ipsum intersecit. Et scribunt aliqui, quod Petrus, dum portaretur cum Friderico, eunte in Tusciam super una muta , ad civitatem pisarum depositus apud Castellum Sancti Miniatis, percussit caput ad murum& mortuus est ibi. Alii tamen dicunt, quod Petrus ipse stans in Palatio, quod habebat valde altum, in Capua patria sua, praecipitavit se de alta fenestra, dum Imperator transiret per viam. Sed quicquid dicatur, credo, ut jam dixi, quod se interfecerit in Carcere, quia non videbatur bene verisimile, quod Imperator post corcitatem duceret eum inutiliter secum , aut quod dimiserit eum in libertate sua post Caecitatem , quia non erat caecatus mente & potuisset sibi coecus multum nocere consilio suo , sicut Appius caecus sapientissimus Romanus nocuit Pyrrho infestissimo hosti. Et breviter vult dicere, quod
ipse considerans , quod pro praemio vera virtutis iucum
rerat poenam fus sceleris , sicut dicit de se Boetius, in simili
16쪽
simili casu , ex summa indignatione se interfecit. Dicit ergo Vers. 7O. Lanimo mio per Ddgnoso guso Credendo sil morir fugor dis degno Ingiusto fece me contra me gisto: Quia ubi primo eram innocens, per impatientiam feci me nocentem. Quanto ergo melius & prudentius egit Boetius, qui seipsum fortiter & prudenter consolatus est in tanta indignitate 3 Ad Vers. 74. Vi iuro , cbe gianimai non ruppi sede Al mio Signor, ne D d'onor si degno. Scilicet Friderico. Sed contra. Ipse Ρetrus in quibusdam Epistolis j quas fecit de infelicitate sua, profutetur se nocenteni. η Dico breviter quod illae Epistolae non fuerunt suae ; Aicet videantur habere consommitatem cum stilo suo. Et posito quod fuerint suae,
hoc faciebat Petrus iple ad conciliandum sibi gratiam Ρrincipis. Et quia dicit:
cie D d'onor si degno. Contra. Fridericus ut dictum est Cant. X. fuit haereticus , EpicuraeuS, eXcommunicatus. Quomodo ergo fuit honore dignus, quum honor eXhibeatur in testimonium virtutis 3 Dico breviter, quod Fri-dericus, sicut & omnis dominus, est dignus honore , non ratione virtutiS, sed dignitatis, quia dominus repraesentat personam totius multitudinis, & honor sibi exhibitus redundat in honorem communitatis. Ideo bene dicit Apostolus : Servi subditi estote
17쪽
estote dominis etiamsi discolis. Fridericus autem suit summe gloriosus inter Ρrincipes modernos. Nam a Carolo Magno citra non fuit alius Imperator Romanorum magnificentior aut potentior eo. Fuit enim Imperator Romanorum, ReX Alamanniae, ReX Siciliae & Apuliae, Rex Hierusalem, Dux Sueviae, magnamque partem Syriae tenuit. Fuit multum formidatus a Christianis & Sarracenis mari & terra. Habuit inclytam prolem, scilicet Henricum primogenitum, qui fuit claudus corpore, sed integer mente. Habuit Conradum pulcherrimum. Habuit Mansredum
liberalissimum & Εntium strenuissimum. Multa &magna Castella secit, praecipue in Apulia. Fuit
Fridericus staturae communis, facie laetus, colore subrufus habens membra quadra. Νaturaliter prudens ; satis litteratus: universalis in omnibus rebus. Erat enim peritus artifeX omnium fere artium Me-Chanicarum, quibus animum intenderat. Multarum linguarum doctus. Scivit enim multa idiomata, scilicet Latinum , Teutonicum , Gallicum , Grae-Cum , Sarracenicum. Strenuus in armis, satis luberalis. Rigidus punitor. Delectabatur valde aucupio Falconum , sed multo magis ampleXibus mulierum. Habebat enim semper gregem pulcherrumam. Et ut breviter dicam. Totus terrenus, magis
cupidus Regni mundani quam coelestis. Qui imperavit annis XXX. & vixit annis LVII. Ad Vers. 76. & seqq.
Confordi la memoria mis . . . s
18쪽
Heic nota, Lector, quod Auctor bene servavit promissum Petro, quia bene resuscitavit bonam famam mortuam , purgata infamia. Quia donec liber iste vivet, semper dicetur , quod Ρetrus iste fuit injuste infamatus & injuste punitus. Et credo quod auctor
non fecerit hoc contra conscientiam; quia ultra famam & scripturam aliquorum, habebat conjecturam verissimilem. Nam Fridericus II. filium suum prumogenitum similiter innocentem & falso crimine proditionis infamatum fecit mori in carcere suo. Unde debes scire quod Henricus primogenitus Fri-derici operante patre electus ReX Romanorum, eX conscientia coepit cum humilitate & reverentia rogare patrem, ut cessaret a turbatione Ecclesiae, quae ipsum pupillum educaverat & promoverat ad culmen totius Imperii. Et cum precibus nihil essicere posset, coepit eum etiam juste increpare, ut eum ab obstinata pertinacia revocaret. Fridericus autem accensus indignatione & ira, coepit suspicari ne mlius faceret conspirationem cum Ecclesia contra se.
Et imposuit sibi falso, quod iste Henricus Voluerat sibi surripere regnum Siciliae, dum ipse iret ultra
mare in Syriam. Et breviter ipsum captum tradidit carceri cum duobus filiis, ubi inter catenas & multa incommoda mortuus est. Alii tamen scribunt, quod Fridericus poenitentia ductus misit pro filio , ut conciliaret ipsum sibi. Sed Henricus, dum duceretur
in via , timens, ne pater crudelius tractaret eum, cujus crudelitatem jam satis fuerat eXpertuS, praecupitavit se simul cum equo de quodam ponte, sive saxo . & sic infeliciter expiravit. Quod si verum est,
19쪽
est, patet, quod Henricus est similiter cum Petro de Vineis arborificatus in ista sylva. Et si Fridericus ipse innocentem filium falso infamatum damnavit, quanto magis eum Cancellarium bene de se meriatum 7 Jure igitur Fridericus alium filium invenit crudelem in morae 1ila, qui tam crudelis fuerat in primum , Mithridatis Regis eXemplo. γ' Haec sunt, Vir Eximie, quae de instituto meo a Auctoris liaut contemnendi vita ac fatis ad Te referre constitueram. Vale, Vir Amplissime, ac rem Literariam, quod facis , quam diutissime orna. Dabam B4sileae Kalendis Octob.
20쪽
pietate clarissimo, OLFFGANGO HALLERO.
Sacrae Caesareae Majestatis Secretario, Domino& amico suo observando,
rosque de publicatione Episolarum Petri de Vianeis , nomine forti semi Imperatoris Friderici ΙΙ. scriptarum , ita sensuros, omitti eam , quam adornari , satis fuisse : quod non tam elegantia sermonῶ.
quam insectatione pontificum Romanorum insignes ac commendabiles esse υideantur. Etsi autem fatear, non eam in hisce sermonis Latini puritatem ac venusatem confici, qua vel in Ciceronis, vel aliorum praefantium virorum hujus aetatis 'solis inveniatur : tamen aliae bonsa ac graves ea a me commoserunt , ut de iis in lucem proferendis c litarem.
si etenim si hominum generἰ, sudium quorundam
in conservandis ac conquirendis reliquiis, vel exuviis eorum,