Iacobi Bidermani ... Sales musici, quibus ludicra mixtim, & feria literatè ac festiuè denarrantur

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

opem implorauit'; ego exsilio amens, vocemque & ora GEORGII mei pallidus a.

gnosco; quem alterum nuper infausti iti. neris & testem, & comitem duxeram . Is flebili oratione, suam sociorumque mi seriam persecutus ue alterum, aiebat, alta quadam voragine haustum,alterii m ,dum ii diuersa latibula se metu abstius int, amissum ; se nullius criminis conscium, in

ea vincula esse abstractum . Minus tamen suo,quam optimorum comitum pericula moueri. Illum enim inter dumeta, viaeque errores, nusquam fortassis exitum repetisse: Illum autem triduo siti fameque cruciatum,quid nisi in sepulchro animam utique exhalasse Quae tamen omina , si suo possint capite expiari nulla se, tametsi insontem, supplicia formidare. Haec talia GEORGIVS. Contra accusator, honmo singendi dicendique artifex, ea perin de omnia diserte eleuabat./Diffidere

illum caussae, atque hos sceleri suo colores inijcere ; idque ipsum per hos dies in carcere factitasse. Ceterum sibi satis constare , quos ille comites aut lapsu diceret, aut metu amissos, eos illum sua manu iugulasie, mox cadauera in fossas, aut inter senticeta , ne caedes proder tur , abiecisse. Nam in suburbana ce te fouea hominem heri repertum nitimitari, non fame, quod is fingeret peremptum; sed fracta ceruice liuidaque n. cie desermem; ut quem lapidibus appareret obrutum esse, aut fustibus o

risum. Et a quo alio id fieri potuisse, quam a GEORGIO, qui eo ipso lo-uo prolapsum in laueam fratrem fatea-

232쪽

xi 8 Lb. V. O . tur Quem tamen, si tormentis subda. rur , breui a se deiectum fuisse, sit con .sessurus. Ad haec accusatoris mendacia

GEORGIvS ut qui me planὸ repertum

crederet 2 vociferari, meumque nomen supremis questibus repetere ; & quando pro te, inquit, oppetere non potui, te cum certe, mi frater occumbam. Simul ad Iudices, agerent, quod videretur e se enim charissimo capiti esse superstitem. nolle.

s Nihil potuit unquam mihi tristius videri , quam in ea rerum facie GEOMGIO meam opem negare. Quam ob rem ANNIO, ostendam hic vivere me, ANNI,& meum GEORGIVM absoluamὶ Hoccine, inquit ANNIVS, est quod primisisti Quin taces; & innoxiam hanc fabulam ad quintum perduci actum m cedis ρ Hilum isti omnes nunquam unum amittent. Secus tu, illis, quanto optim Evoles, pessimξ consules. Impetras hoc a me , ii quam , ANNI, quod alius a mHnemo. Ecce mutum. Pergebat interim perorare caussam actorireumque turbidE, , ecquo loco alterum comitem amiserit rogabat. Cum illa,quod res erat, respondis.1et,actor,hoc,inquit,est, quod dixi mitem occidisti, Et cum dicto,ad funebrem lectulum adducit, vultuque retecto . Ecquid olim hunc nouerit, scitatur. Videt suum GEORGIVS Antonium; mortuumque ratus, humi prosteruitur, & semiani.

mis vocem cum colore amittit. Postremo

ut ex pavore ad se rεdijt, denuo multa super ANTONIO questus,nullam se vivendi causiam de cetero habere diait,uuando duos

233쪽

aid avi. 2Is duos in vita suauissimos homines perdidisset. Verum iudices, ut paucis concludam ; eodem supplicio damnandum cen.

set GEORGIVM , quo damnatum Risse

ANTONIVM diximus. Nec mora, proin nuntiatur sententia ; affertur cicuta; occiaditur innocentia. In hune modum ubi GEORGIVS pro mortuo suecubuit; iudices velut dissicili eaussa desuncti, ex iure discedunt. Et Praetor duorum Iuvenum cadauera singulis in lectis componi, atque iuxtim in amplissima quadam aula iubet collocati. Ruhicum id loei suspensum in patibulo relinqui; atque utrobique arbitros esse, qui clanculo fabulae huius eatastrophen considerent. P retur edicto. Alii alias stationes uacti.

Ego & mei ab HERMIO ducimur ; unde

opportunὸ utramque scenam licuit eoi templari.

Cubiculum id erat HERMII , qui iis Frbilissimus inter Palatinos, proxime Prin- Pelias diaetam habitabat. ibi paulisper assedimus , & diuersa quaedam familiariter

altercati, videmus famulos eum mensa ibrium. bellariis instructa ad nos ingredi, ac promulsidem in aurea patera circumferre . HERMIVS,hoc,inquit, ientaculo famem interim placabimus, donec rectam vespere habeamus . Nemo nostrum abnue bat, neque me cesm miseratio usque adeo tenebat, ut meimet oblitus de siti non cogitarem.Itaque dum falernae vindemiae rorem iucundissimo lepore temperamus , duasque horas ipsas in iure matutino ducimus venit HERMII seruulus unus, ora frontemque lace ac cetera tam toruus,ut . , Κ 3 cre-

234쪽

erederemus acetum bibisse. Sciscitatur HERMIVS,quibus unguibus frontem fedarit 3 Seruulus plenus stomachi, Quacunque his,inquit,diebus ab eo,mihi stultitiae aut mater occurri aut pullus. Namotus hodie compilatusque veni in forum: adiungit se mihi homo impens) garrulus: Cui ego. Quid tu, inquam, ad me ille, eum simillimi simus,quid ni iungeremur3 Respicio, & ore hominis conspectu lat.

uam credo me,non hominem videre . Et, eho tu,inquam,adeon' ego deformis tibi, ut fratrem agnoscas 3 Ille,omnino gemeb

fratres Helena lucida sidera Damnabam hos ego Mariaechmos, &meum mihi os leni manu detersi, ne quid peregrinae fuliginis inscio haesisset. At iule specillum mihi obvertens, iussit ab illo

me arbitro.

iudicium Paridis reus formae testimonium capere . Inlpicio ex aduersus: video fuliginem toto ore sparsam, quan tam nemo olim Salassius induit, cum toto die sumantes caminos perrepsit. Proinde vehementer erubui, quantum erubescere atrato licuit, & rectae ad sa

lientem accurro, caputque omne ter vi

uo flumine abluo . Reuersus inde ad speculum ; credidi memet atramento ;aut in loliginis sepia lauisse. Rursus ergo ad undam : rursus ad speculum, sem per me ipso deformior, & hoc toties,

donec omnem a fronte cutem detersi,&sanguine meo nigredinem confudi . Interim circumstantes mirari,quid toties ad sontem recurrerem: & utique non vul-

235쪽

tum mihi purgandum, sed cerebrum di- ,

cere. Ego hanc ipsam stultitiae opiniouem augere,cum ex obuiJs identidem scitarer, an adhuc turpis essem Quid multa3 Sp culi sui mendacio me homo impostor, ri diculum urbi facit. Si paululum perrexi si s aset, nescio quem ex me alium facturus. ν λώς. Cerid Palladem non fecisset suo ζRisimus festiuam iniuriam: cum inte- cum maiarim exoritur repentinus per atria clamor . Otium laNos in senestras ruimus, indidem faemi nam videmus,capillos iratis manibus conuellere ; pectusque non perfunctorio luctu plangere. Villi ea erat,eius lysius MENALCAE uxor, quem suspendiarium factiun diximus - Nam simul auήijt maritum in furcam isse, sui impos aduolauit, coniugemque magnis ululatibus requisi. uit. Eundem via sublimem conspexit, ς' nimuero tum femina insanire, MENALCAM vociferant ingeminare se suosque liberos iam demum infelices dicere, qui

tali aut coniuge,aut parent: priuarentur . Eum unum fuisse bonum patremfamilias,& maritorum, Rusticorumque nouissimuexemplum e cum eodem omnem probit

tem esse iugulatam . Caepit deinde vel cadauer sibi aeposcere, quando virum reci pere non liceret. 19 Quibus insanis clamoribus non solum βμος omnem viciniam concibat, sed ipsum etiam maritum ab altissimo sopore s hacte 'V Munus enim venenum serpserat j excitabat

Nam ille discussa lethargi nebula langue- V q xς primum attollit oculos ; eosque vel l I ' ρ 'crymis pedem consus os, tenaci sensit glu- μ' xi 0ς impediri, digito detagere cositat: ρ ρ2

236쪽

, i, Lib. V. Vio seutit manus a tergo ligari. Exilire dein

ab humo seseq; erigere moliens, aduertit laque collum vinciri;denique corpus omne in aere librari. Et mirum ipsi videbatur,quomodo mortuus in patibulum asce.

disset 3 Post etiam circumspicit, uxorem. que humi videt eiulantem . Nec ultra se tenuit mortuus,quin Vrsulam suam compellaret. Atque,o mea,inqui Caia,quam Iuberet colloqui tecum, nisi mortuus iam silerem . Aut tu me paucis abhinc horis,si hie fuisses,viuum aahuc repereras. Nunc

quando immaniter sum iugulatus, neque loqui praeterea queo ; quin tu certὸ Caia loquere ; & cum subinde ad me inuises , quae domi agantur, narra. Num segetes maturae,& quando metendaeὶnum serui in opere faciendo gnaui & hoc genus alia, quae mea interest scire. Tum etiam ubi redieris, vide cibos identidem asseras, &cirneam vini. Nam postquam coepi inter mortuos esse,etsi valdὸ sitio,nihil tamen Aest huius ad me allatum . Villica ecum a furca fabulari mortuum audirat, pauida velut b insernis spectris refugiebat. Tum

vero, ut 'ini quoq; mentionem accepit, misericordia in iram versa: restitit omnibusque conuitijs suspendiarium onerauit. Viventem, per urbis popinas stabulaque semper erraue,nullum diem a comessatio

nibus poculisque vacuum reliquisse,ijsque

tam funestis artibus,peculium omne conaturbasse; nunc etiam mortuum adhuc sitire 3 Id vero pessimo exemplo fieri. Vix

liberis iam viventibus, unde alantur, reliquum esse; quid futurum, si sua & mo . inis anaona ut procuranda. Igitur mille

237쪽

Aidermari. IInsuper laqueos imprecata,parabat e loco discedere;ibi nuntiatur foenaing, decretum esse iudicibus, virum in eius gratiam vitae libertatique restituere. Sed illa contentis precibus eam gratiam deprecata, eiulans grabat, ne madidum lucionem in vitam reuocarent, a quo mortuo suam ipsa crimmenam aegre defenderet; eum certe simul laqueo videret expeditu m, se ad laqueum decursuram. At maritus, si viverem, inquit. haec mihi tu vipera impiiuE . non insanires. Dixit deinde egitque talia MEN ALCAS,quae ridere etiam Crassi,&spectare HERACLITI voluissent. Nouissimh mandatum dedit nobilitas,

ut de furca denuo deponeretnr. Vbi plus Sordiis

paene laboratum est, ut vivere MENAL me ebryCAS se crederet,quam antri ut mori vel- bcbema. let. Quanquam ad extremum ei perstiasit pecunia, quam Princeps iniuriae sarcienis dae dari iusserat, Ea sumpta, ut viventis

specimen,aut daret,aut caperet MENALCAS, non distulit ad cauponam accurr re, neque prius inde exeedere,quam in po. tu omnis pecunia decoqueretur. Nam

eodem adhuc die LVCII seruulus, cum

praeter porticum publicam praeteriret, eum vidit in sordido simeto decumbere, ubi mollem sibi culcitiam, & odoriserum puluinum iam potus quaesierat. Iacebat

autem cetera sepultus, ac solo capite ex plumis suillis extabat ν mortuus omnino,

nisi rhonchi viventis indicium facerent tanti, qui ad alterum paene lapidem exaudirentur. Erat os oblitum farcimianis aruina, & cereuisita saliua labra ebria

spumabant; & halitus inde , quantus T s ex

238쪽

zi Lib. V. VI Mex AElnae furno . Id temporis per vicinia canis errare,& ossa at cubi visus est isto merendam quaerere. Commodum is ad hanc quoque popinam delatus, aduertit in simeto feram iacere ; & porcum utique ratus,non magnopere rati t. Subit ergo. & adipem ebrijoris exserta luagna peris humaniter detergit, omnemque pinguedinem officiose lingit. Contactu pertu batus MENAI.CAS,carpit in somnio tonsorem putare,qui mentum sibi barbamq; non sane per pectinem, rasitaret. Quare, quaeso te,inquit,Magister, mitius age,bar. bamque mini non omnem tam strictim adrade. Simul e stomachi culina frusta aliquot semesa largirer regerebat. Quae omnia canis, seu liberale congiarium na-- - - ctus,pergit lambere, hominique ad os ex , tergendum , suum linguae sudarium ac. commodare,nec ab ossicio prius absistere, quam ille de formio excitatus, vidit quam. bellum alumnulum nutriret.

ει . Verum haec,ouae dixi, tum in atrio palatii geruntur, haud minor in aulae inte- scio' rioris diaeta mutatio conspicitur; Nam ibi rum iηρ- Ω ANTONIVS meus, quem e duobus

pi' ἔμε priorem,simulata mors sopiera9remitten conuetui veneno,euigilabat. Is diu stupidus, atq;. Θ π' ' Vbi locorum degeret, ign/rus, cum timi is, cua omnia circumspexistet, tandem vivereri se se agnoscit. Et insperata salute gauisus, e lectulo prosilit; vocemque colligit, ma i guo miraculo stupefactam. Sed ei cum

nusquam ullus occurreret, quem consilium rogare dubius posset: aduertit pal. Iidum iuxta se funus recumbere. In s

239쪽

Bidermani.

GEORGIVM videt, sociurn nuper in suis ga amissum , seqlie inscio optum , atque ludicro item iudicio ne tum. Quare damnatis iterum gaudiis, incipit optimum sodalem deplorare. Et nempe i is hoc niser, inquit,reuixisti, ut GEORGII tui tristissimum funus aspiceres ZIn qua avoce,defectus super illum incidit ongor uetesso amiciminum comitem planxit ;enuo aut mortuum luctu crederes, aut moriturum. Sed enim res multo aliter

euenit. QuippE superincumbente socio GEORGIVS ; paullatim incaluit,ruptisq; somni inducias, vigiles oculos erigens . ANTONIVM sibi vidit incumbentem ,

eum , quem paucis antε horis exanimem in theatro conspexerat. Ac primum

Morphei ludos, & inanem somnij umbra

ratus. vehementer inhorruit. Tandem rioculorum fides aliquando constitit, diriguit visu in medio,& longo post tempore, verane tefacies,inquit,ANTONI3 vivisne3 aut si lux alma recessit, PHILIPPUS bi est 3 Dixit; & pristini doloris immenior; in complexum ijt ANTONII ue alterque alteri reditum in vitam amicissime gratulati, nulla porro cura cruciabantur, quam quod me adhuc uno carebant. Id solum gaudij magnitudinem temperabat. Quibus ego de me sollicitis repente comspicuus, in aulam irrumpo , elatisque clamoribus ad ambos, Vivo equidem , Vitamque extrema per omnia duco ; Heu quis nos casus3 qua vis immani aeris

240쪽

116 Lib. V. Vitam nec plura locutus,alterum dextra saeuiat. terum comprehendo, & duo mihi carissima capita arctissimo nexu adstringo. C teri quoque commilitones cum ANNIOLVCIOque accurrunt, Ac nos laetitia geis stientes uniuersi circumstant. Deinde ut nouos hospites HERMIVS salutauit, in idem cubiculum, unde tragoediam spectauerat, omnes reducit. Ibi postea quam Socios tandem eluxi, gratulabundi coepimus inter nos, quid cuique seorsim eu nerit,iecensere. Ego meo in fovea metu,& Vrsi adiacentis contubernio quaeque a lia per noctem contigere, denarratis ; ad

GEORGIVM ANTONIUMque, nempEvos, inquam, in illo me Tulliano reliquistis3 ubi nihil deerat,quam ut Tullius aliis quis hunc Lentulum iudicta caussa iugu

laret.

BE MARDINI.

LIBER SEXTUS

HAEc talia eumphilippus,prius utiq;

taph meditata, nusquam interrupto sermone facundissimὶ retulisset,nox ad umbilicum iam erat. Videbatur

illi proin' tempus ipsum somnos suadere.

SEARCH

MENU NAVIGATION