장음표시 사용
21쪽
Ann. si. Dimensis principiis trium legionum manus. Schelius pag. I 6.ql. Commilitibus. Caesarem adivit lib. I i. Civit., cap. 29. Vide Ciaccoli. O Holman . Scribendum: tale bellum, genus hominum cuι liceret libere facere, ta sequi, quod vellent. legiones eae qua paullo ante apud adversa nos fuerant: nam e:iam Caesaris beneficium
mutaverat consiuetudo. qua eferrentur municipia etiam
diversispartibus coluncta utrique enim ex Marsis Peli gnisique videbat, ta qui superiore nocite in contuberniis papilionibu que secum sitissent) nonnulli graviores sese
mones minium vulgi durius accipiebantur. nonnul. Uc
Ad lib. 6. Annal. 9. Dionis locum male habet Lipsius. lib. 18. pag. 63 o. in fine. Sic pater, & vere: Pec- ' cat autem Liplius in eo, quod ea, quorum sensus &constructio pendet a supcrioribus, n. ἐπίουν δετ,
ea annectat ultimis parenthcscos verbis & proximo antecedentibus , quasi parenthesis non esset, quae omnino esse debet, ut recte habet conteXtus. Lib. XI I, 29. praedationibus ta viati lib. male Alciatus. Lib. I a. c. qo. Forte : Atque illa augere audita. De togae sumendae die Freinshem. ad 3, 29. version.
Lib. 13, 16. Trigida in aqua. Quod ibi Pichena Curtium advocat, vide an sit ex supplementis. Lib. I 3, 28. Eo Helvidius. Lego, El.
Lib. 13, 37. Saepius jam clade Romana expertam. an e fertam.
Lib. I q, sq. Uuomodo in militia, adminiculum, id est,
causariam missionem, non optiones Lipsit. nixum
fastigio regimen, an est facili & clementi ascensu. Cap.
22쪽
Cap. s s. p. in loco filii Profuerint. Lego Profuerunt superscripsi postea, occupavit Da queius sed& male ad Volusios. Volux iste Aser est. ideo patrio ebore & mapalia soli possessa. Lib. I s, i a. qui attulissensalutem ta quiviscerentur.
Lib. 16, 9. Tunc conpulto senatus. Hist. 2, 63. Plautius Virus. Leg. Plancius. Spanhemius de numis m. p. 168. Lib. 111. Histor. cap. 3 I. in loco Dionis pro φοινικα, etsi sic quoque Dio pag. I 29. crib. φωνικικα. Hist. 3, 3 . connubi que gentium. connubi que ad cen tium. Spanhem. de numism. 79 S.
cap. 3 7. nugatur Vertranius cap. 6 I. nugatur Savillius
Lib. q. Histor. 3 . non intellexit Savillius, quid sit, δε- mus Egustres affli tae.
Lib. V. Historiarum. necare ex adnatis. I. ex multitudine liberorum, ex proventu. V t Varro, cum adnatae prospere sunt multae lib. 3. cap. 16. de r. r. P. 2 3.
De moribus German. 13. Ceteris, scit . quibus aggregantur, quibusque principis dignationem assignant, assignantur & arrogantur robustioribus ultra aetatem adolescentem progressis. De Morib. Germ. Iq. Exspectare annum. Iacobi cap. ult. Sic pater. Videtur innuere versum 7.ς γε αγος ραδ ροπιι τ άρμον μακροθυμων ἐπ
23쪽
ajus Cornelius Tacitus, ut politicis O mnibus amicissimus, ita lavernionibus est quibusdam invisus , quod de generis humani assertore Christo impie loquatur , quodque Martyribus insultans , eorum sanctissimam religionem vocet exitiabilem superstitionem ; odioque humanarum gentium convictos , quaesitissimis pinnis merito allectos putet; gratuleturque pereun'tibus addita ludibria, ut serarum tergis contecti, i niatu canum interirent, atque , ubi desecisset dies , pice, & restina perfuit, in usum nocturni luminis ure' rentur. Quodque Mosis miracula, & ritus, & caeremonias irrideat; profanaque omnia fuisse Iudaeis astruat, quae Romanis sacra, rursum concessa illis, quae Romanis incesta : Quodque illum aut credere , aut scribere non pudeat Iudaeos asini agrestis essi-giem, quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacrasse. Quo videtur cliam respexisse Iuvenalis, cum diceret, quosdam, metuentem Sabba tha patrem sortitos, nihil adorare praeter nubes , dc Cylli numen; ita enim Cylli, non Coeli legendum puto. Quem Vero non misereat Claudii Verderit , qui, cum se autorem pene omnium censorem profiteatur, eam, quam modo ex Tacito historiam retuliamus , per inscitiam linguae perperam intelligendo , Tacitum assirmarit scriptis consignasse asininum caput
24쪽
put a Christianis coli 3 Hujus factionis hominibus
Budaeus videtur assensus, cum omnium scriptorum sceleratillimum Tacitum appellaret, quem Tertullia nus mendacem,orOlius adulatorem vocaverant. Adjiciunt calumniatores hunc csse Latinum Xenophontem
crudelis ac detestabilis cujusdam Tiberii paediae, qua
Principes ad tyrannidem non quidem perfunctorie, sed accurate instruuntur. Eundem, cum multis seculis delituisset, fuisse e tenebris erutum pestifera nescio cujus Germani curiositate, universo terrarum orbi forsitan damnosiore alius Germani execrabili industria, quae fulmen illud bellicum adinvenit, cui bombardate re nomen est inditum. Quod autem ad stylum spectat, Tacitus adeo non placuit Alciato, ut non dubitarit asserere dictionem ejus esse senticeta. . Sed enim Taciti obtrectatores non fuerunt impedimento quominus ille tanti fuerit apud M. Claudium Tacitum Imperatorem, ut imaginem illius in omnibus collocaret
bibliothecis, librosque ejus decies quot annis describi, ac in tablinis publicis collocari praeciperet. Cosmus autem Medicetis, vir reipublicae scientissiimus omnibusque imperatoriis artibus instructissimus, non lium Historicum aeque lectitabat. Vt nihil interim dicam de his , quos hac tempestate orbis terrarum gubernaculis fortuna praefecit, qui Tacituni in deli ciis habendum, ad verbum ediscendum, & singula ejus verba singula testimonia putant. Hunc Heroica vestra, Venexi Proceres, Diis proxima, sapientia vocat signiferum criticae Historiae, parentem huma nae prudentiae, politicorum magistrum, coryphaeum
scriptorum quicunque ad illud gloriae fastigium per
venere, ut in eorum lucubrationibus plura sint prope documenta, quam versus, & plures pene sententiae, quam Verba. Hujus, tanqdam e tripode, dicta acci piuntur, hujus es nata, ut oracula, cxcipiuntur, hujus λ μ 3 mo-
25쪽
monita, ut e caelo missa, adorantur; cum praeterita, quod est Historici, ita commemoret, ut futura, quod cit sapientis , praevideat, praemonstret, excutiat. Vere igitur ab Heliasio dictum putamus , apud Taci tum occultam quandam, & mysticam fuisse haruspicinam, qua non animantium exta scrutaretur, sed Regum corda, mentesque introspiceret: Hujusque scripta meram esse prudentiae medullam, illius sacrum os
linguam Suadae, labellumque Pithus habuisse ; denique Tacitum ocellum providentiae, corculum sapientiae merito nominandum. In Romanorum autem antiquitatibus cxplicandis magnum Tacitus nobis attulit adjumentum. Cum enim a Tiberio usque ad Nervant unius seculi res gestas conscripserit, Omnia, tum magna, tum minima, iiudiose prosequitur; quippe non ius os tantum exercitus, eXpugnatasque urbes, & certamina plebis cum optimatibus, sed pro scriptiones civium, & delatorum insidias, & suspectam Principibus privatorum potentiam, & perni ciem innocentium, & callidae tyrannidis, secretiora mysteriis Eleusinis, arcana eruit, prodit, explicat di
ligentia, ac judicio prope incredibili. Neque post
Aeliacam victoriam ullus apparuit Historicus, qui militarem, aut forensem rationem copiosius tracta rit. Floruit enim diutissime armorum gloria, urbanaque disciplina, & Proconsul Germaniam inferiorem obtinuit: Quo tempore Germanorum mores, instituta, ac ritus tanta diligentia perscripsit, ut uni Tacito suam antiquitatem Germani acceptam ferant. Est autem, ut sentit Bodinus, oratio Taciti mirum in modum arguta, & multo sale respersa; neque ullus
profecto Historicus magistratui, ac judici utilior videtur. Dictio quidem ejus florentior, uberiorque in Historiarum est libris ; pressior vero , ut par erat, sicciorque in Annalibus; gravis tamen utrobique, & '
26쪽
discita : Quem propterea Plinius Caecilius eloquentissimum, atque immortalitatis datorem vocat: Orosius, quamvis huic alio nomine infensus , Historiae scriptorem diligentissimum : Vopiscus inter facundissimos cooptat: Spartianus emendatis limum , &candidissimum scriptorem appellat: Sidonius nulliori tacendum, & nunquam sine laude commemorandum. Casaubonus, magni & acerrimi virum ingenii, nove cujusdam, gravis, concisae, & sententiosae cloquentiae genere eximie praeditum : quique, nisi fortuna temporum dipnam ei tanta facultate materiam negavisset quemvis e principibus Historicorum videatur potuisse provocare. Idem
Publius Cornelius Tacitus, optimus Historicus,
quae post Augusti obitum usque ad sua tempora ac ciderunt, optima fide , atque diligentia recensuit. Consilia, mores, & rerum gestarum ordinem usque ad Trajani Principatum egregie scripsit. Aulice vitae rationem, in Aula Palatina Domitiani, Nervae, atque Trajani Principum ipse diu versatus, eleganter expli cavit. Stylus magis gravis, quam elegans ; asper enim, parumque duriusculus est , atque a Latinae linguae candore discedens. Si melioris tamen reipublicae res
gestas conscripsisset, proculdubio haberet Livius aemulum, paulo Dionysio, & Sallustio inseriorem. Periere autem libri aliquot.
27쪽
ornelius Tacitus cui perperam Publio praenometa in plerisque editionibus) ad Trajani potissimum
tempora pertinet. Nec ignoro, sub V espasiano rationes Galliae Belgicae procurasse: quod nos docet Pi nius lib. v M. Hist. Natur. cap. xv I. Sed demum post Nervae obitum historias orsus cst r ut qui initio ea
rum sic scribat: Uuod A vita puppeditet, principatum divi Nervae, ta imperium Trayani, uberiorem securiorem
que materiam, senectuti seposui. Nervam enim divum vocat; Trajanum non item; quia illo scriberet defuncto, hoc imperante. Atqui prius historias condidit: inde annales. Vnde & x I. Annalium nos remittit ad libros, quibus res gestas Domitiani composivit et eas autem tracta- . rat in Historiis. Annalibus, qui ab excessu Augusti fuere ad finem Neronis, extremum Neronis biennium deest. At ex historiarum libris pars longe maxima de periit. Nam quinque libris, qui supersunt, unius anni, vel praeter propter, res persequitur. A Galba autem usque ad Nervam, quousque extenderat se historia, anni sunt viginti, & unus. Fuere primo in univer sum libri xxx. ut auctor est B. Hieronymus quinto commentariorum in Lachariam prophetam cap. XIV. ubi, cum de excidio Hierosolymitano esset locutus, addit ista: Hae omnia plenissime Iosephus, qui Iudaicam scripsit historiam, eo multo majora, quam legimus in Prophe
.. tis, eossi inuisse commemorat Cornelius quoque T citus, post Augustum, usique ad mortem Domitians vitas Caesarum XX x. voluminibus exaravit. Praeter historias & Annales
reliquit librum de situ, moribus,& populis Germaniae. . Item
28쪽
Item de vita soceri sui, Iulii Agricolae. Quem , Traia
no imperante, scriptum esse, haec in praefatione verba ostendunt: Uuanquam, primo tim beatissimi sectili ο
tu, Nerva Caesar res obm dissociabiles miscuerit, principatum , ac libertatem: augeatque quotidie facilitatem imperii Nerva Trajanus. Etiam dialogum de caussis corruptae eloquentiae Tacito adscriptum eunt v cieres libri, &hos sequutus Pomponius Sabinus in Carmine de Obbitu Maecenatis. Sed stylus abnuit: qui Fabium magis sapit. Etsi is grandior quam ut conveniat ei, quod auctor hic ait sexto Flaviani imperii anno hunc habitum sermonem , cique se interfuisse admodum juvenem. Quare Lipsito accedo, qui de scriptore negat liquere Atque in hac etiam sententia confirmat, quod auctor libri clare ait , se Romae quaesturam , tribunatum, praeturam accepisse, cum de Quinctiliano nemo aliud prodiderit, quam eum intra privatam constitisse fortunam, ac institutioni semper juventutis vacasse. Sed
quisquis est, auctor est elegans, disertus, & sani omni no judicii. Quod autem Fulgentius Planciades ctiam Taciti facetias citat, hoc inficeto adeo grammatico plane dignum est, qui etiam Plauti euciston, & similes laudet nugas. Glandorpio id in Onomastico in Cor nelius Tacitus , imposuit. Primi quinque Annalium libri Lipsius comment in v. Annal. Tac.9 Corbejae, quod ad Visurgim monasterium est, a quaestore Pontificio fuere inventi ; qui eos ad Leonem x. detulit, ac ἀνῖ loco quingentos accepit aureos. Dictio Taciti floridior uberiorque in historiarum est libris; pressior sicciorque in annalibus. Nimirum in Historia
rem prosequitur ordine, nec eam intercidit rebus aliis. In Annalibus stylum accommodat annis ac consuli bus. Eaque causa est, cur in historia caussas accura tiris tractet: in annalibus eas brevius proponat : cur
29쪽
bus. Interim gravis utrobique & diserta. Id optimo
perspexit Plinius Novocomensis, qui lib. XI. cpist. I. eloquentissimum fuisse ait, & hoc eximium habuisse, quod ιπμνως diceret. Et tamen doctissimus vir Rai mundus Lullus lib. v. de orat. cap. I v. ait, scriptorem esse magis torvum Iustino. Imo & Alciatus, vir sane egregius, non dubitat affrmare , dictionem ejus, prae illa Paulli Iovii, esse senticeta. Condonemus tale judicium tanto viro & cogitemus, ex amore Iovii
proficisci. Et quale illud, quod idem , &AJ milius
Ferretus, ajunt, eum non Latine satis scribere λ Quam
hoc insubidum i quam insulsu mi Quis enim non videt, dictio Taciti quam sit elegans, quam tersa, &Iimata 8 Et tamen major est laus ista, quod nihil eo scriptore vel cogitari possit prudentius. Ac propterea imperator M. Claudius Tacitus tanti eum iacit, ut imaginem illius in omnibus collocaret bibliothecis: libros ejus decies quotannis describi, inque archivis publicis collocari juberet, ne deperirent. Sed hoc eo lactum putare aliquis possit, quod ex familia eadem genus duceret. Verum quid de eo dicemus, quod non alium historicum aeque lectitaret Cosmus Medices, Hetruriae Dux , vir, siquis alius, civilis pruden: arintelligentissimus, planeque ad imperandum factus λquod de eo Muretus Orat. quam habuit Tacitum ena'. raturus) alicubi testatur.
30쪽
iis Cornelius Tacitus, cui vulgo P. praenomen faciunt, non illa patricia Cornelia gente, sed alia minus illustri natus est, extremis, ut opinio mea fert, Ti. Claudii Imp. temporibus. Pater avusque hono res gesserint, & ad remp. accesserint, necne, ut re vetusta& incerta nihil adfirmem: proprius a vero abest,. ipsum primum jus imaginis & honores in familiam non nimis illustrem intulisse. initium dignitatis illi sub
Vespasiano fuit, a quo, Plinio auctore, procurator datus Galliae Belgicar: rationes Principis administravit. quae dipnitas equestri ordini diu peculiaris fuit. Reversus, a Tito, ut opinor, Quaesturam accepit: certe dignitatem suam quam Vespasianus inchoaverat, auctam & adjutam ese a Tito, ipse in Historiis pro stetur : nec aliud suspicari est quam Quaesturam aut
si forte AEdilitatem, quia Praetura XIv. demum consulatu Domitiani auctus est. In quo erroris manifestus est eruditus vir, qui Domitiano Ix. &Verginio Ru sori. Coss. Praetorem Tacitum constituit. Nam Tacitus quidem ipse in Annali xi. diserte ait se xv. virum S. F. ac tum Praetorem ludis sarcularibus Domitianicum cura ad iste. Atqui ludos saeculares a Domitiinno editos A. V. C. DCCCxLI. id est, quinquennio ipso posterius quam Vertranio placuit, ex monumentis antiquis liquidae veritatis est. Exstant nummi non pauci cum his notis, a MΡ. CAEs. FLAv. DOMITIANus. R