C. Cornelii Taciti Opera, quæ exstant, integris I. Lipsii, Rhenani, Vrsini, Mureti, Pichenae, Merceri, Gruteri, Acidalii, Grotii, Freinshemii, & selectis aliorum commentariis illustrata. Ioh. Fred. Gronovius recensuit, & suas notas passim adjecit. Ac

발행: 1685년

분량: 1327페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

XIv. LVD. SIEC. FECia Ad consulatum deinde satis Iongo intervallo imperante Nerva pervenit A. v. C.

Dccc L. suffectus in locum demortui T. Verginii Rufi, illius qui delatum a Germanicis legionibus impe

rium constanter spreverat. quem S dcfunctum pro rostris Tacitus laudavit. Extulasse eum sub Domitia no quidam tradiderunt; magis tamen, ut opinor, pro more vulgi, qui magnis viris insignes casus adfingere amat, quam quod eius rei certus auctor sit. Ego legendo non aliud comperio, quam adfuisse eum aliquotannis ab urbe, idque eo ipso tempore quo Iulius Agri- cola socer ejus mortem obierit Coss. Pompejo Conlega, & Cor. Prisco, non tam ex filii necessitate, ut arbitror, quam taedio temporum & cupidine otii. Nam quod iidem, ut omni ex parte tam anxia diligentia constet, decennium in exsilio egisse scribunt, ac demum cxorato Domitiano restitutum; Latine ut loquar, inanis fabula est. ac credo eos homines cum hoc

scriberent, indormiisse bello Trojano, & illinc decennia sua sumsiste. Constat enim apud vigilantes &sobrios, Domitianum a ludis suis saecularibus, quibus

certe Tacitus Praetor Romae adfuit, v M. dumtaxat annos vixisse, octavo conspiratione suorum occisum Haec fere in Rep. In privata ejus vita ista sunt. Uxorem duxit A. V. C. DCCC xxx. Vespasiano Iix. & C. Iulio Agricola Coss. Agricolae filiam, idque illi ad extremam

aetatem concors & tranquillum matrimonium suit. Liberos haud dubie reliquit, & ex iis, nisi conjectura fallor, longo intervallo nepotem M. Claudium Tacitum, qui postea Imp. appellatus est sic enim,eum Imperatorem nummi appellant, non ut vulgus, P. Annium Tacitum)qui, ut Fl. Vopiscus refert, parentem suum

appellare hunc Tacitum solet. Historiae scribendae senex demum vacavit, cum reliquum aetatis in soro&caustis

32쪽

caussis orandis egisset. Ex Plinii epistolis & Tacitum

in principibus oratoribus fuisse, di orationes aliquot edidisse, intelligimus. AEquales habuit, Fabium Quinctilianum, utrumque Plinium, Iulium Florum, Secun dum, Maternum, M. Aprum, Eprium Marcellum, Vipsanium Messallam. Scripsit primum omnium, uti post docebo, Historiarum libros ab excessit Neronis ad imperium Nervae. Deinde Annales ab Augusti excessu ad sinem Neronis; quorum omnium quanta jactura & quibus locis facta sit in tempore memorabo. Nominantur & ejus Facetiarum libri a Fulgentio , cum hoc fragmento, Caesi itaque morum eclogio insibis r

BIIo. Mortis ejus tempus non exprimo: natalem ta- men annum propemodum inveni. Odoratus sum ex

Plinii Nepotis epistola, quae libro v i I. Nam ait disse te propemodum aetate aequalem se Tacito. At Plinius incendio Vesuvini montis, quo avunculus periit, age bat,. ut ipse ait, duoetvicesimum annum. Natus ergo

Plinius jam incendium illud secundo anno Titi non

dubie anno urbis conditae DC cCxv I. Memmio Regulo & Verginio Ruso Coss. At Tacitus paullo major natu, quod eadem illa epistola testatum reliquit Plinius. Ergo natus extremo imperio Claudii, vel potius, initio Neronis: vixeritque, opinor, vel ad imperium Hadriani. Historiam quidem exorsus est scriabere post mortem Nerva . clarum, quoniam principio 1. Histor. vocat Divum Nervam. qui honos non

habetur, nisi principi mortuo.

33쪽

VEL EIvSDEM

Plin. lib. VII. Nat. hist. cap. XVI.

TU nos pridem vidimus eadem omnia in f ID Corn. Taciti equitis R. Galliae Belgicae rationes procurantis. Plinius Nepos lib. II. Epist. I.

Laudatus est Veronius a consule Cornelio Tacito. Nam hic felicitati ejus supremus cumulus accessit, laudator eloquentissimus. Eodem libro, Epistol. XI. Respondit Cornelius Tacitus eloquenti me,

V quod eximium orationi ejus ines, σεμνως. . Libro iv. Epist. XV.

Idem Cornelium Tacitum, scis quem virum, arcta familiaritate complexus eri. Libro vi. Epist. XVI. Petis avunculi mei exitum tibi scribam, quo verius tradereposterispum. Gratias ago. nam video morti ejus , celebretur a te, immortalem

gloriam esse propositum.

Libro vir. ad Τacitum.

Erit rarum S insigne duos homines aetate opemodum aequales, nonnullius in litteris nominis,

34쪽

alterum alterius studia fovisse. Equidem ad Iescentulus, cum jam tua fama glos laque sor ret, te sequi, tibi longo, sed proximus, inter- Iis, S tife S haberi conculiscebam.

Libro IX.

Nec ipse tibi plaudis; Sis, nihil magis ex

de . A tescribo. P eru au aliqua cura. nescio: nos certe meremur, ut i aliqua. non di

co ingenio id enim superbum sed sudio, sed la

bore , S reverenti serum. orosus de Domit. loquens. Nam quanta fuerint Tritur nei Dacorum regis cum Fusco duce praelia, quantaeque Rom. clades , longo contextu evolverem, nisi Corn.

Tacitus, qui hanc historiam diligentissime comtexuit , de reticendo interfectorum numero, G Sallustium Crispum. bos auctores quamplu

rimos sanxiste ; U seipsum idem potissimam et

si spe dixisset.

Idem.

Dein ut verbis Corn. Taciti utar, disreguso Ianus patefactus dum apud extremos terrarum terminos novae gentes sese ex usu Galiquaudo cum damno quaeruntur, inque ad Vespa-

uni dinavit imperium. Flavius Vopiscus in Probo. Et mihi quidem id animi fuit, non ut Salimsios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimor imitarer viros, sed Marium Maximam, Suetonium Tranquidam, Idem

35쪽

Idem in Tacito Corn. Tacitumscriptorem hisoriae Ab

quodparentemfluum eumdem diceret, in omni

bus bibliothecis collocari jugsiit.

Sidonius Epist. lib. I v. ad Polemium. Cfus Tacitus ὰ majoribus unus tuis 'pia rum temporum consularis, sub verbis cujusdam Germanici ducis in hiΠoria sua rettulit, &c. Idem in Panegyrico ad Anthemium. Quam Crispus brevitatellaret, quo pondere

Varro,

o genio Plautus quotmine Quinctilianus;

ua pompa Tacitus numquam ne laude lo

quendus.

Idem in Epigram.

Et te qui brecitate Crispepolles, Et qui pro ingenio uente nulli

Corneli Tacite es tacendus ori.

tum reserantur.

Superes adhuc S exornat aetatis suae gloriam

vir surculorum memoria dignus. qui olim nominabitur, nunc intelligitur. Habet amatores, nec immerito ut libertas, quamquam circumcisis quae

dixisset, ei nocuerit. sed elatum abunde spiritum, S audaces sententias deprehendas etiam in iis

quae manent.

Ambigo ideo, quia haeevivo Domitiano Fabius scripsisse videtur. Atqui noster tunc, ut opinor, nil vulgavetat.

36쪽

C. CORNELII TACITI

EXCESSU DIVISAUGUSTI

ANNALIUM

LIBER PRIMUS.

Augustus Nola mortem Osit. Tiberius fueeedit, tardῖ- cupidinem dissimulans. Pannonicas legiones tres gravis seditio in cessit. ea misso Druso Ti. F. aegrἡ componitur. Idem in Germania inferiore motus. qui consedit non sine sanguine se cade. Germanicus Caesar io hostem ducis r eaque expeditione Marsi. Tubantes, Bructeri, Hypetes vastati aut casi Iulia Augusti

F. Rhe- COMMENTARIV s. t C, ii ConNν r. ii TACIT IJ Id verum hule seriptori praenomen adserui. Sidonius lib. iv. ad Polemium epistola: C in Tacitus . majoribus tinus

is , ano v temporum consularia. Et ad Leonem: Namque O antiquirus e ui cornelius Tacitui cis o

rtinis Secundo Hro sua sit. Sed &epi raphe Famesiani libri , c. c. nelii Taciti Romano hi rivi scriben- tu ex hu qui reperiuntur liber primus. Publium praenomen . quod in libris tritis . a casa aut a vulgo est. Mihi autem in ipso aditu testari placet , Odi profanum vulgus O arceo. Insus.

rit . etiam contra libros. In quibus pletisque est , Actor diurnalium , vel, ut in Veneto, octionum diurnati . Qui tamen titulus non accepto reserendus alicui imperito. Vnde

nim illi in mentem ruusent Aura, vel

Diuma sed euipiam antiquiotis aevi. qui Taciti Annales non ineptissim. comparavit cum Actis urbis. Quem tamen refellit ipse Tacitus lib. xvii.

Nerone II. L. Pisne GK pauca memoria digna evenίre, nisi cui iubeas laudand ι fundamentis O trabibus νο- lumina implere r eum ex dignitare Populi Rom. repertum sit, rei Hustres natibus , ratia diurnis urbis octis mandare. Alibi: Nemo Anna ei nostros in scriptura eorum contenderit. Itemque: N, destinatum mihi foret suum quaeque in annum referre. Etiam Iomandes in rebus Gothicis, Cornelium hunc citu Annalium scriptorem. Idem. A N N A I. r v M J August. Mascaladus in Arte sua Historica differentiam Annalium & His ,riarum e Tacito discendam scribit: annales admittere . quicquid patitur historia, sed id tra- aere concisus ac brevius; dein habere aliquid proprium, nempe res misnus graves quam frons hia is p

37쪽

R Rhegii vitam finiit. Sodales in honorem Augusti, o, ludi Augustalia instituti. Germanicus iterum Rhenum transmittit, in Cattos ducit, agros, domos, homines, vastat, urit, cadit. Segestes obsidione Arminii liberatur. Ob haec Imperator . consalutatus. Bellum deinde ira Cheruscos gestum. reliquia Vario militum lecta: isque suprema soluta. Rom ni in reditu. sub Carina duce, periclitati. tamen hostes prospera eruptione fusi, fugati. Majestatis lex reducta is aspere exercita. Tiberis inundat. Theatralis tumultus est: per eam caussam decreta patrum expressa ad coercendos histriones. Postremo adium de subducendis Tiberi aquis. eoque nomine querelae civitatum Italia is legationes. Hae biennio fere gesta.

NORBANO, Coss.stitit. Sed postea satetur, utroque scripto Taciti diligenter inspecto se

caulain edere non posse, quamobrem alterum potius cinnalium , alterum Historiarum nomen praeserat. Nec certe dissimilis hae parte sibi Tacitus. Nam quod singuli annales absolvunt

complures annos, tot historiae vix unum exhauriunt, ubertas materiae facit, non index librorum. Quod si plures historiarum libri exstarent, ap-Pareret non minus in his quam in annalibus stylum annis, ut loquuntur, dc consulibus accommodasse Tacitum. At quod discrimcn reiicit ac Pro nullo putat Nascardus, id solum 1ecutus est auctor noster. Sic enim tradunt servius ad secundam Nneidaci . vetito Flacco Gellius s , IS , visum quibusdam antiquis, annales tem porum esse illorum , quos scriptoristi aud vi it aetas , hisoriam eorum, quibus interluerit. Et, ut hujus res obscura esset ratio, quam multa simi. uorum significationes ab Origine noniseclas usus secreve:it, ut certa cssent cuique res vocabular Sed dc praebet rationem evidentem, si non Annalium , at Historia vox dicta Κα - ἰ νειν , quod est noscere visendo , vel iniei re. Plutarchus , mis Φόλιν. Sic υεθ' is os, AE' πλανηθηνη, lustrandi vel visendi gratia. Palaephatu : rati γ πα-

Moiς ὲπιλ ν m i ρησας. i quae ipse adii dc comperi vel contemplatus sum. Iam cum scribit Tacitus dignitatem suam a Vespasiano inchoatam , a Tito auctam, a Domitiano longius provectam, satis demonstrat, quae tradit in annalibus. ea praecessisse tuam at tem , dumtaxat illam , quae rebus intenta esse. dc maturum de illis judicium iacem posci. novi L

38쪽

AN AOvM LIB. I. 3R v E M Romam a principio reges habue- ire. Libertatem & Consulatum L. Brutus instituit. Dictaturae ad tempus sumebantur: neque Decemviralis potestas' ultra biennium, neque Tribunorum mi litum consulare jus diu valuit. Non Cinnae, non Sullae

longa dominatio: & Pornpeii Crassique potentia cito in Caesarem; Lepidi, atque Antonii arma, in Augustum cessere. in qui cuncta discordiis civilibus sessa, ' nomine

COMMENTARIV s. Praefatio Ictatura ad remptuJQuas diuturaras primus Sulla iecit, Caesar perpe tuas. Et hic gradus ad Principatum et quo

ducit. G . Cur aliis Magistiatibus omissis qui omnes ad tempus ) de dictaturis listum dixit, ductatura aci remptin t putem eo factum quod postea Sulla , Caesarque in perpetuum sese iecerint dictatores. ο θ

io', ait Appianus. Suetonius au

tem de Caesare: non nim honores modo nimis a recepit, ni contιnatim cous

tartim , perpetuam a vi ram. Aut hisce verbis ad rempu/ notatur urgentissima necessitas , qua fiebant , ἔρδατ αρας καλοῦ , Hi πιιe φοζιραῖά e χρεία e ἐξαμήνους πιθι οι. Eadem quae noster, eodemque significatu, Arcadius i. i. D. de olfie. Praef. praei. cum apud veteres dictatori ad tempus su na potesas crederetur. At

vulgo sne quid dissimulem interpretantur sex menses, innitunturque his vobis Pomponii l. 2. de Or. iur. hune manserarum, quoniam summam pol statem habebat, non eras far ultra sex rum mensem retinere. Vera sunt, ad quae tamen non collineavit Arcadius ;immo apertissime sensit cum Appi no. Satin o.

α Hur Lennium , J Ita inibo, quasi dicat, haud multo ultra bie

nium. Nam exacte si putas , revera ultra biennium Decemviri imperium tenuere. Livium & Fastos vide. Nee tamen Vertranio adsentior, ultra trisu-nium sussicienti. Nam id includat triennium eos imperasse. quod contra est, & non nisi lupra biennium aliquot menses. D M. 3. 2us cuncta d, cor ψ civilibiu sese sis, J Et ob id ad domandum facili ra , stantque, ut ita dicam, patienti

. Nomine Principis i Non ergo tam celebre tune Imperatoris nomen, ea suidem notatione. Et Augusto visum illud Principii , minuendae invidiae rquia etiam olim Princeps Senatus. Quod exemplum non duDie secutus. Noster infra: Non re io tamen neque dictatura, sed Principu nomine conmi tam rempusticam. Ovidius de Augusto ad Romulum: Tu dominι nomen, Principis ille to

39쪽

C.ICORNELII TACITI: Principis sub imperium accepit. Sed. vcteris pop. Rom. prospera vcl adversa, claris scriptoribus memorata sunt: temporibusque Augusti diccndis non defuere decora ingenia, donec glisccnte adulatione deterrerentur. Inde principatus , & Prineipium etiam pro imperio, Suetonii cap. XXXI. . Augusti Principium . clade Variana;

Tiberis. ruma spectaculorum memora

bile factum. Ita opt. liber, de puto in re. Tertullianus quidem receptam eam significationem fuisse ostendit, adversus Hermogenem ; PusMiro aliter, inquit, principium interpre- rari , non ari re tamen. Nam in Groco principii vocabulum . quod est ἀμῆ, non tantum ordinativum , sed ci pote- D vum capit principatum. Vnde ἀργον me dicuntur principes. Erra secundum hane quoque significationem, Principium pro potestate cr principatu fumetur. Sed dc Glossae Graecae distincte. 'AGη , mi et M , exstr-Hum. de deinde , impertum, magisterium , prasidatu , principium.

Lipsius. I Heterv res. J Ita vertranio placitum, traiectis notis , quae vulgo, r. Lipsius. Attribuit ut aetas popu-

Romano. Tacit. lib. I s. Annal. Omnis populi Romani αυη, prsere, aut ιn nutu sit craverat. Cur igitur non dicetur vetus ' nec nos deterreat

furula Iurisconsultorum , qui subtilius , ut inserviant quaestioni, si e depopulo verba faciunt: o populum euncem hoc tempore putara , qui ablatve centum avnu su esset, eum ex illis nemo nune λυeret. Valeant igitur, qui dictis de verbis concinnarum intem υροι a. nam easci. id est, veterri.

a Nini populi dicti sunt. Saliner. M dic iis verbo integro, ut nulla suspicio sit traiectionis literarum, populi Esau. Nec abitude dicitur vetui popu- αι. lib. II. non , ω pleraque saliuntur, repen3 , se a priori populo factit rum. Diat. de corr. cim. facile pe at ρGor iste popul , O rucii. Ti

a Detererentur. J Ita rem. non δε- terrerentur. Tacitus lib. it. Histor. Si quid ardoris ae ferocia miles habu t. p pinis cir comessationibus ciprincipis im ratione deteritur. Horat. pari metaphora. - pa d terit ingent. Lipsius. Ego tamen scripturam veterem non mutarim. Nam qui res gestas, sine ira

dc studio scribere aggrediuntur, ubi aulam adulationibus refertam principemque iis insectum odisse veritatem vident, a scribendo metu deterrentur.

Suet. Claud. c. - . Satineri ct Picoena.

Vult manifeste maluitia quidem ista ingenia, sed a scribendo metu temporum filii te delasita . cuin non liceret amplius dicere, quae sentires; liceret ad liue sentire, quae velles. Nam ingenia certe adulatione non deteri sensit

Tacitus , cum scriberet lib. xv I. δεα - faciania , nee minore adulatione ser-

νύ ebant. Et vero nonne sissimum illud gliscente iam adulatione decora ingenia 3 Certe Poetarum. vellejuna quoque adulationis facile coi vincas , decori ingenii laudem es non

detrahas. Fretnah.

Deterrerentur J si rem bene putes, versatur hie Moesaia non levis. Sed

non deterret tantum, qui gravem metum incutit, verum etiam qui ibidium alicujus qualicumque vel relisione vel ratione tardat, dc alia cogitatis suadet. sie Cicero dc optimi quique veterum ,

hinc adhortari vel cohortari, inde deterrere dc avecare , ponentes. Itaque deterrerentur . nihil est aliud quam . scribendi animum dimitterent , historiae condendae studium abiicerem atque deponerent, alii ob metum . partim ob istomachi fastidium. Cicero ad Atticum I 3, as. De epistola ad Casarem, jurato mihi crede, non pessum:

nee me tiar iura deterret, etsi maxime

40쪽

ANNALI vM LIB. I. . D stur. Tiberii, Caiique , & Claudii, ac Neronis res, Actorentibus ipsis, Τ ob metum falsae; postquam

occiderant, recentibus odiis compositae sunt. Inde consilium mihi, pauca de Augusto, & extrema tra

dere : mox Tiberii principatum, & cetera, sine ira &studio, quorum caussas procul habeo. Postquam Bru-ato & Cassio caesis, 'nulla jam publica arma; Pom pejus =apud Siciliam oppressus; ρ exutoque Lepido, interfecto Antonio , ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus : posito Triumviri no

mine , C qnsulem se ferens, & ad tuendam plebem

I Tiberia, Catique. 4 Fines designat intra ouos hi libri, qui attingunt quattuor damtaxat principes. ut vel bine liqueat Hii totos seonum scriptas, finemque Annalium suille in fine Nero . nis. Li u . a Florentiam ipsis Itaque verissima scriptio de Principibus , cum iam este deserunt. Quod Attianus in I bus Alexandri pro argumento habet, fidelitet eas a Ptolemaeo de Aristobulo traditas , o m. Τελα7.-- A, ἀνάρη - , ο - τι te ἡτι πιά i ό μω θόα-

rum falsa: J Et metus di odium impedimento sunt hi simiam

contexere volentibus. Metu fit, ut vera dicere non audiant; odio, ut iu-terdum salsa confingant. Metu , qua reprehensione digna sunt, aut tacentur aut extenuantur, aut etiam it,contrarium versia laudantur. Odio lux peccata sunt, exaggeramur de in majus attolluntur : qu recte facta, aut sudiptivi tua aut es an ut aut .durav-tur. Itaque ubi illa sint, inde exulat

fides. Muretus.

Nulla iam publiea arma et J senatus portitique, pro republiea de , re publica. Tantum privata nunc arma, de in propriam potentiam. DA MDicit Brutum Cassiumque solos eo tempore pro Rep. bellasse , ceteros privatae potentiae. tres ergo facit partes. Publicas , Pompeianas , ic I lianas. Si e sere seneca de Catone dicit; Epist. io . Cum alia ad Casarem inclinarent , alis ad Pompeium: Iolu Cato fecit aliqua Reip. tarte .

Sed de Bruto idem nostri judicium

inius . . .

pud Siciliam oppresu γ' Non mehercules apud Siciliam. In Asia

oppretium eum iugulatumque con sentiant scriptores. de urbe tameuambigitur. Dio xi. ix caesum vult e. Mιῶ o. . ἡ γέαι, in Phrygiae oppido Μidaio. Flotus i. iv. c. viar.

de Appianus Mileti , quae Cariae Micripta. sed noste victum eum saltem intelligit, de copias ejus apud Siciliam oppressas. Ita dc Florus de eodem: In Sicuti freta juvenis oppresesin o. Lipsius. 6 Exuroque Lepida, o c. ' Eleganter , id est , exarmato , dc exercitu spoliato. N in vicinii legiones ei ademit. D m.

SEARCH

MENU NAVIGATION