De sacrosancto Christi. corpore Romanis. pontificibus iter conficientibus praeferendo commentarius antiquissimi ritus causam, & originem, ... itinerarium Societatis sanctissimi sacramenti Clemente. 8. pot. max. Ferrariam proficiscente, eiusdemque pon

발행: 1599년

분량: 143페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

mos COMMENTARII

commisit, admiranda hine inde utriusque sexus Christri fidelium, necnon ex ipsis Aedium fenestris irequentia religiose spectante. Qua vero ibatur, domorum parietes tapetis& aulaeis, varijs etiam picturis & imaginibus o nati non sine maxima religiosissimae Ciuitatis pompa

cerne antur.

Nos itaque a Porta, quae in Aemiliam ducit viam, exeuntes , transiuimus Idicem, torrentem in hieme interdum rapidissimum , & ad Castellum sancti Petri, frumenti ceterarumq. frugum copia , lino item , pomis q. abundans , maximumq. glasti , herbae scilicet . qua insectores caeruleum colorcm pannis inducunt, prouentum habens; Imolam, Forum Cornelia a Cornelio. aliquo veteribus dictam , peruenimus, Ciuitatem tam disciplinaruin, quam annorum gloria viris ilIustribus insignem . Eius incolae sunt nobiles , lauti & opulenti , ingenio acri & ad virtutem gnavo, siue ad litteras, siue ad militiam vel ad mercaturam, seu ad alia quaeuis st dia sese appIicent. Ciuitatis eiusdem situs est pessi nus , ager optimus ac foecundus, magna frumenti copia , vino item, oleo, alij frugibus assiuens; campestriam peri ucunda, amoenos'. habens colles. Hac in Ciuitate.

coenatum, pernoctatumq. fuit.

Sequenti autem dic, quae fuit Decembris prima, Sa Die t. ternum fumen transiuimus, deinde per Castellum B μςς ta noniense nuncupatum, frumento,uino, glasto, alijsq-ir gibus abundans, transeuntes, venimus Fauentiam, quam amnis Lamon vel Anemo secat, urbem a suburbijs diuiden S,ponteq. lapideo colunctus, quo Ciuitas suburbijs ScAemilia sibi via cohaeret. Viris insignibus satis clara est, Maximoq. Figulorum excellentium numero celeberrima, cuius ager opimus, & frumenti ac vini sertilis est ,& Iinis abundans. Hac in Ciuitate nihil immorati fuimus, properantes ad Forum Liuij, a Liuij salinatoris nomine a Pellatum,

122쪽

pellatum, Ciuitatem iucundam inter Roncum, & Momtonum amnes sitam, viris tam dignitatum, quam disicia plinarum praestantia insignibus illustratam, caelum per

bonum ac iucundum habentem, agrumq. praeterea ina gna rumenti vini q. ubertatem ,Σeam quoque, qua aspeltam vocant, hordeum item, oleum, rubiam lanis dc , corijs rubro colore tingendis idoneam; necnon glastum, herbam etiam, qua tinctores ad coeruleum colorem Pan nis inducendum utuntur; anisum interea stanum graecu, cuminum & coriandrum denique assiuenter ferentem ..Hac in Ciuitate pernoctatum & in Aedibus Episcopalibus coenatum fuit, ubi ab Episcopo honestissime fuimus

excepti

postridie transiuimus prope Forum Pompilij a Pompi' Di. Llio aliquo Romano ita denominatum, Vel Forum Popilij , Decemb. non Populi, Vt vulgo corrupto proferunt , olim Vsu Ecclesiae Romanae Ciuitatem, atque unum ex quattuor F ris a Plinio in Aemilia memoratis,inter campos peramoenos ac foecundos iacens, venimus Caesenam Vel Caesem- Caesena. nam, ciuitatem antiquam, a caedendo dictam,quasi amne caesam,id est, diuisam. Hanc enim Carsis. amnis exiguus, nunc Caesola vulgo vocitatus, diuidit. Huius etiam Ciuitatis ager Sapi, quo Carsenae ferme muri alluuntur, Rubicone, quem ab eadem Civitate milliario diltare constat, suminibus diuiditur ac secatur, copiaq. r rum omnium ad usum vitae abundat. Ciuitatis Incolae

nobiles sunt, ingenio atque opibus pollentes. Hac in . Ciuitate Aedificijs perhonestis compluribus exornata, praesertim vero magnificentissima ad Aedes B. Francisci Bibliotheca , pretiosis ac raris codicibus reserta , & a . Malalesta Novello constructa , pernoctallimus, totaq. sequenti die immorati fuimus, dum Sanctissimus D. N. Die s. Meldolae, quod est oppidum satis munitum & lautum, rebus item ad vitam utilibus asiluens, & Ioannis Fran-O a cisci

123쪽

168 COMMENTA' Ir

eisci Aldobrandini ditioni subiectum, commoraretur,ut nonnisi unius diei itinere, & quidem iuxta institutun νι breuissimo, Societas sanctissimi Sacramentibi, Summo

Pontifice abesset. 1 lQuarta autem Decembris die e Carsena,quo Sanctissia, Die .. mus D. N. Vzsperi venturus erat, discessimus,& Sabini Decciub. num, Oppidum nobile ac lautum, & frumento in primis afflues, pransum venimus, transeuntes Rubicone fluuium, seu potius torrentem perexiguum, satis tamen celebrem Rubieriti. Ob Romanorum de armis inibi deponendis decretum i l oriens se enim prohibitum fuerat, ut ne quispiam armatus cum

6ςiq. ς' Exercitu torretem illum, Cisalpinae Galliae & Italiae arua disterminare solitum, iniussit S. P. R. in Italiam proficiscens, transgrederetur, sicut Inscriptio ad Rubi-

aQ. conis transitum marmore incisa, & iamdiu a Caesenatiabus instaurata, quae etiamnum legitur, rem ita esse aper- i' te docet. Haec de Rubicone. Nos deinde sumpto prandio per Castrum sancti Ahchangeli Ariminum,Mareciami Gui uim subter pontem lapideum labentem, &iuxta mi ros Arimini in Adriam desuentem transeuntes, perueri ' nimus, ibiq. pernoctauimus. Pons hic ex quattuor Pol tibus est ab Octauio ut aiunt Augusto, sumptu miro artificio in Flaminia via constructis Uu , Flaininiamq. Aemiliae, simulq. suburbia Ciuitati iungens. De hac Ci- uitate nihil est, quod hoc loco dicamus, cum de ea alio in itinere, ab Urbe scilicet Roma Ferrariam usque, latis dictum sit. Idem alijs de locis, per quae hoc in itiner transiuimus, faciemus, sola locorum nomina primetes. Postera die Arimino discessimus, & Concam, fluuium Die , . rapacissimum,Crustumium a Plinio dictum, super pontem Deceoab. ligneum transiuimus, Catholicam versus, ubi pi rasi sumus ; deinde pernoctatum Pisaurum venimus, ubi ab V hini Duce in eius Palatio excepti fuimus ,& quidem νsplendidissime.

124쪽

- Die sequenti pransum coenatumq. venimus Fanum , Die Argillam fluuium , qui Ciuitatem sere alluit, tra .Pςῆς

seuntes.

Nostridie pransi,e Fano discessimus, Metaurum&Cesa H Die r. nu super ligneum mirae longitudinis Ponte transeuntes, Dcco B, enarum pem octatumq. Senogalliam prosecti fuimus . Postera die per Casam Crematam, &Flumesinum su- Die s. per Pontem ligneum ad mari illitus transeuntes, Anco- Dccζmb. . nam peruenimus, itinere sane asperrimo, Ic supra quam credi potest, molesto: perpetuus nanque imbe minuti sesima quadam glacie permistus, vento fiante, cuiusque credebat faciei Anconae pernoctauimus,& in Epitcopio coenavimus a Karolo de Comitibus Romano, Anconae Antistite, splendidissime, mira sci licet rerum omnium lautitia & copia excepti. Omnes interea Praelati eodem . . . in Episcopio pernoctarunt .s II Sequenti die Lauretanam, Domum per C muranum. Die muta deterrima, Musonem fiuvium prope Lauretum Cique D*ςςmtatem super Pontem transeuntes,pranii deuenimus m.

Sequenti die Praelati omne , multiq. alij ex Sacerdoti: Die ν, bus Hostiam immaculatam Deo in ipsa sacratissima Do- Deccmb. mo teligiosissime obtulerunt, atque inibi Apostolici Palath Sacrista Missam solemni Ritu decantauit : E cuius imanu multi Presbyteratus ordine haud insigniti, praeser' timvero nonnulli ex primarijs Societatis viri, sanctii simam commimionem sumpserunt: ceteri ex eadem ioci tale lipmines augultissimo, & sacratissimo cibo a Lauretanae Domus Parocho refecti fuere.. Hac ipsa die Anno salillis M. CC. XCIV. sanctissima M. CC. Domus e Dalmatia in Agrum Recinetensem, in quo prae- Cιν - sciis in tempus iacet, ab Angelis fuit asportata, cum prius e Nazaret Anno a virgineo partu M. CC. XCI. eodem M CC. Angelorum ministerio ipsam domum in Dalmatiam vD XCI. que translatam fuisse constet. Quare in Eccletia Lauretana

125쪽

Die et a Decemb. Die Illa Decemb. Rreula sanetissis tui Sacramenti Le, eticae in star deI

vie xy. Decemb.

tana, hae ipsa item die illius Translationis annua eoluntur lacra et quibus peractis, pransum suit; deinde statim discessimus, ac Recinetum peruenimus, Sanctissimo D. N. ex Ancona ad eandem sacratissimam Domum as

uentante.

Hac in Ciuitate, ubi hoc ipso anni tempore insignes

celebrabantur nundinae, sequenti etiam die immorati sumus,dum Sanctissimus D. N. intra sacrosanctam Domum rebus sacris, nec non religioni dichristianae pietati opinram daret, Illustrissimos'. ac Reuerendissimos S. R. E., Cardinales, Aldobrandinum scilicet nepotem .suum,&Caesium ordine Presbyteratus insigniret, Beatissimaeo Mariae semper Virgini donaria offerret. Postera die a Recincto discessimus, Potentiam Eumensuper Pontem ligneum transeuntes, & pransum Macer tam iuimus , deinde caenatum pernoctatumq.Tolentinum deuenimus. Hoc in loco Asturcone, quem Achineam YO-cant, obvias abruptas & supra quam narrari potest, lut

fas, ex pedibus laborante, Arcula sanctissimi Sacramenticum Vmbella parua quam Baldacchinu vulgo appellano lectic instar, a duabus mulis albis pulcherrime phaleratis vehi coepta, Romam usque hunc in modum delata fuit: duabus namque phalangis, teretibus scilicet sustibus de quidem longis atque crassis, holo serico panno rubeo docenter ornatis, Arculae subiectis,& super mulata impositis, Capsula ipsa inter utrasque phalangas super planitiem lecticae, ad hoc solum ministerium ex holoserico panno confectam firmata , & ferramentis quibusdam auratis

connexa, tutissime asportabatur. Quae profecto res m Gnam retinebat venerationem ac maiestatem.

Sequenti die,Tolentino discessimus, Belsortio,& Vauci mara transeuntes, indeq. a Chiento sumine Pulveria nam pransum tuimus . Ex hoc loco Amucia transeu tes, Serrauallem comatum, pernoctatumq. deuenimus

Postridie,

126쪽

, postridie, sacris iuxta institutum quotidiana consue- Die r tudine firmatum, peractis, sumptoq. deinde prandio,per ψ--φMNCollem floridum, peri villas aliquot prope Chartarum ossicinas transeuntes,Fulgineum deuenimus, ubi ab Ill strissimo ac Reuerendissimo D. Cardinale Sabello Perusiae Legato excepti fuimus, & quidem splendidissime. Sequenti die pransi, per sanctum Iacobum, villam; Die is necnon per Trebulam Treui vuIgo vocitatam tra russeuntes, Spoletum profecti fuimus. Postridie a Spoleto per Vallem Stretturae vuIgo dictam Die i6.

transeuntes, Interamnam iuimus pransum ad Aedes Episcopales,ubi magnificentissime fuimus excepti : Inde sum- quattuor pto prandio, diicessimus, Narem fluvium prope Collem tς PQ i Scipionis , coidis Ola corrupte dictum , transeuntra , Narniam aduentinus, ubi incinnati pernoctauimus, quia Aerat ex quattuor anni temporibus unum, in quo ex E elesiue priaecepto ieiunatur. Postera die ex Narnia OtricuIum, siue OcricuIum a Die incessimus pransum: Pransi deinde Tiberim supra Pontem Decem ex nauigiorum connexione, tabularumq. desuper com-ῆς - 'pagine constructum, transeunteS, Burghetum ruimus, indeq.ad Ciuitalcm Castellanam coenatum pernoctari P

profecti fuimus. Die sequenti a Ciuitate Castellana per Arinianum ves Die in

Arianum oppidum quod Arignanum dicunt a propin- Dςςςm qua olim Iani ara vocitatum, non procul a Monte SO qtiau.tEp.racte transeuntes, pernoctatum ad Castrum Nouum peruenimus, ubi eandem ob causam paulo superius enarraram prandium sine coena sumpsimus Postridie a Castro Nouo, itinere non parum moIesto, Die

propter imbrem ac.viam luto fane multi'. in loci; Dςς. - ν--bruptam, ad Primam Portam pransum deuenimus,mi 'μ- P'rum in modum madefacti. Sumpto deinde prandio, haud v esilas cinnaturi ob Vigiliam S.Thomae Apostoli,necnon cau- TLAposus aut

127쪽

COMMENTARII

sam nuper assignatam, a Prima Porta discessimus,oninhim Iaborum & incommodorum ob Romae sanctae vicinitatem obliti. Ex hoc loco Roma usque, multa olim aedificia hinc inde cernebantur, quendam q. Romae vicum, siue subii bium quoddam efficiebant,sicut stratae viae Flaminiae pars, aedificiorumq. vestigia di ruinae, quae adhuc supersunt, Prino 'aperte demonstrant.. Hinc Porta ipsa Romam profici- PQ fur scenti occurrens, prima nuncupari pridem coepit, & ad μ' μ' hanc usque diem, eandem ob rem ita vocitatur. Dum Pons Mil. ad Pontem Milutum, quo primus in Romae suburbia

m* datur ingressias, aduentaremus, eccum uniuersum sere Populum Romanum ac Senatum cum Clero venerabundum ac laetabundum Societati sanctissimi Sacramenti O uiam venientem, necnon ad Portam usque Flaminiam, nunc Populi vulgo vocitatam, sanctissimum Sacrame

tum comitantem .

Ventum tandem aliquando suit, uniuersa urbe mirum i in modum exultante, tormentis'. bellicis in laetitiae, ac venerationis sanctissimi Sacramenti signum displosis, ad Ecclesiam sanctae Mariae vulgo Populi vocitatam: ubi super Altare praecipuum, quod maius passim vocant, CD psula sanctissimi Sacramenti honorificentissime colloc ta fuit. Erudito deinde ac suaui concentu a Cappellae , .l Pontificiar Cantoribus peracto, perq. sacram precati nem a primario Ecclesiae viro decantatam concluso, Indulgentiae non solum pro adstantibus, verum etiam pro ijs omnibus , qui sanctissimuin Sacramentum comitati fuerunt, extra Ecclesiam prae admiranda & incredibili sane frequentia ad Aream praestolante, promulgatae fiterant. His peractis, Apostolici Palatij Sacrista, Ecclesi

sticos viros in custodiam sanctiis imi Sacramenti singula quaque nocte obseruari iam solitam, nocturnas vigilias ε . attematim acturQ5,cereis ac lampadibus perpetuo arde

..tibus illic adhibitis, destinauit.

128쪽

p ARS IV.

Postera die peculiari nomine atque cultu Domino Die ro. Deo consecrata; pridie tamen diei, qui sancto Thomae Dςςςmb Apostolo est dicatus , cum uniuersa Societate suis ordini bus distincta, ab Ecclesia sanctae Mariae Populi nuncupata. discessimus, ac per viam amplissimam & longissimam, quam Cursum vocant, necnon per alia loca Vrbis primaria & nobiliora, hoc est, ad sanctum Marcum; Inde ad Caesarinos per viam Vallis & Parionis, quae Papae olim diςebatur, ac per Montem Iordanum, & viam Argentariam, Pontemq. Aelium, quem Se Angeli nunc appellant , per Burgum denique nouum ad Aream sancti Petri,

Confratrijs omnibus, Clemq. tam feculari quam claustrali, necnon Senatu Populoq. Romano concomitantibus, innumeris fere interea funalibus cereis ardentibus, atque, ut uno multa complectar verbo , sacra cum pompa& maxime quidem solemni super sumptuosissimae Leoicae planum, eum in modum, quem nuper explicauimus, continua fere pluuia tantae Urbis laetitiae ac celebritati

aduersante , ad Basilicam sancti Petri sanctissimum Sacramentum delatum fuit. Parietes viarum omnium, per quas cum sanctissimo Sacramento, longissimo sane tractu, ad duo scilicet mil- viarum liaria itum est, tapetis &aulaeis, holosericis'. variorum VP colorum pannis, atque picturis ornati passim cernebantur . Ad miram uniuersae urbis laetitiam, & venerationem erga sanctissimum Sacramentum declarandam,tam in Adriani mole nlinc Arce sancti Angeli appellata , quam etiam in sancti Petri Area, & maiora & minora tormenta bellica loco ac tempore, & maximo quidem numero, displosa fuere; ita vero, ut terribili boatu caelum crepitare, terra quati, ac tecta denique nutare vi

derentur.

- Ad Basilicae tandem sancti Petri scalas, ubi Illustrissimi ac Reuerendissimi DD. S. R. E. Cardinales praesto- .

129쪽

ti COMMENTARII

' --labantur, peruentum est. Inde Arcula sanctissimi sacra- - menti e lecticae plano deposita, ab octo sancti Petri Ca- . nonicis super humeros ad Altare primarium M. Apostolis Petro & Paulo erectum, delata fuit, atque inibi de-C πηllae centissime collocata . Postquam vero Cappellae Pontii Ambi. ciae Cantores Litanias sanctissimi Coraporis Christi dulci& erudita diuersarum vocum modulatione , alternantibus choris, finem decantandi fecerunt, Illustrissimus ac Reuerendissimus D. Hieronymus Cardinalis Rusticiacius Sanctissimi D. N. Papae Vicarius, Ecclesiasticam preca-itionem ad sacrosancti Corporis Christi mysterium per Indulgen tinentem, decantauit: Deinde indulgentias pro ijs, qui misi i ἡ ΩΠ iis imum Sacramentum comitati fuerant, Magister' Caeremoniarum promulgauit . lVt autem gaudium uniuersae Vrbis bene cumulateoi perfectum soret, Sanctissimu D. N. Clemens VIII. miarum in modum ab omnibus expectatus ac desideratus,ve spertino tempore aduentante, hora scilicet xxij. ipsomet Dominico die Romam ingressus est, sacro purpuratorum Pe 2 Patrurn Collegio, necnon varijs Antistitum & Praelato- atiis. ' rum, Illuluium t virorum ordinibus, ac denique Senatu, Populoq. Romano comitatus , Heluet ijs item machaerophoris hinc inde stipatus : Equitibus autem hastatis&galeatis, quos celeres aut leuis armaturae vocant, atque iitem Cataphractis, quos armorum homines vulgo arpellant , praeeuntibus. Hoc Equitatus & Comitatus ordine Sanctissimus D.N. ad Basilicam sancti Petri prosectus est, Populis per si igulas regiones, immo per certa earundem regionum interualla acclamantibus, inexplicabilemq. laetitiam indicantibus , tormentis bellicis loco ac tempore displosis, ut immenso illo sonitu ac boatu , immensam uniuersae

urbis laetitiam caelum undique ac terra resonarent ac re

130쪽

III Basilicae Aram,SS. Apostolis Petro & Paulo consecratam, ubi lacratissimum & augustissimum Christi corpus

pro Viatico in itinere asportatum Sanctissimus D. N. religiosissime adorauit, eidemq. tum publicam tum priuatam obtulit orationem , uniuerso Comitatu de Summi

Pontificis incolumitate, eiusdcmq. in Urbem reditu, gratias agente. Deinde Summus Pontifex solemnem benedictionem & Indulgentiam iuxta sermam Ecclesiae Di ctar consuetam uniuersis illic adstantibus quorum frequentia tanta erat, quantam locus, & quidem ampli Dsimus , capere poterat ) clementer elargitus est : quam unus ex Basilicae sancti Petri Canonicis promulgauit. His peractis, sacroq. S. R. E . Cardinalium Collegio dimisso, Sanctissimus D. N. Clemens in sella gestatoria vectus, suilq. Cubicularijs, ceteris'. Illustribus viris c mitatus, in Aulam Vaticanam sese recepit, tota Vrbe

tris Filio, intra Beatae Mariae semper Virginis uterum Spiritus sancti obumbratione concepto & incarnato,

qui Clementem VIII. suum in terris Vicarium, saluum& incolumem longo in itinere duxit, ac reduxit :mihil quamuis peccatori & indigno famulo, de suo ipsius augustiisimo Corpore sub specie panis sacramentaliter ac mirabiliter occultato, suisq. Fidelibus in spiritualem "idianum cibum, necnon in Viaticum tradito, conscribenti, diuinam suam opem tulit; meq. ad meae sunctionis exitum quod ad immaculatam Hostiam in itinere pro Viatico gestatam pertinet atque ad mei Commentarij hac de re conscripti finem tandem aliquando

perduxit. Amen I . Ego

SEARCH

MENU NAVIGATION