장음표시 사용
101쪽
At gravis anxietas, & mens incerta futuri, Obviaque est oculis fratris imago meis ;Insanusq; furor, pronaeq; in vulnera dextrae, Et rabies nostris invidiosa bonis. At Tu, Summe Parens, animis spes unica fractis , Numina consiliis lassice prona meis. Ducat ad Haranos facilis me semita colles, Quam moneor matris jussibus ire viam. Pomi; exantlatos animiq; viaeq; labores , Da veteres reduci poste videre lares: Posse videre meos , longaeviq; ora parentis , Et patriis fumum cernere posse focis. Sic mihi semper eris Deus , & tibi pectore grates, Dum brevis haec nobis vita supersit, agam. Semper honoratis cumulabo altaria donis,
Et cadet ante tuos victima multa focos.
His dictis iter ingreditur, sanctusque viator Non nisi praesentem spirat ab ore Deum. Verbaq praefatur, quae maximus approbat aether , Gaudet enim tanto Numine teste loqui. Tandem optata viro se fertilis obtulit Haran, Culminaq; affini sanguine juncta videt. Vallis erat celsi pendens e vertice montis , Collibus exiguis arboribusque frequenS. In medio locus est pecori gratissimus umbra, Uvida qua curvas invenit unda vias. Alludunt sparsae sua per virgulta capellae, Atque aries pulchri dux gregis agmen agit.
Stant mixti inter se stabuli pecorisque magistri, Ille suis agnis prospicit, iste suis.
Non deerant alacres famulae, nec odora canum vis ,
Turbaque ininfestos quae gerit arma lupos. Accedit pius Isacides, pronusque salutat , Et leni placidos inchoat ore senos.
102쪽
PATRIARCHA BIGAMos. 3yDicite pastores, vestrum si cognitus ulli , Dicite , qua Labanus valle moretur, ait. Anne viro Hat salva domus, sobolesq; lare , Quasq ; suburbano gramine pascit oves Dicite: sic nunquam desint sua gramina vaccis, Et multo dominum lacte capella beet:
Sic nova crescentes apportent foenora lanae,
Et saliat laetas dux gregis inter oves. At senior tum forte pedo subnixus Alexis, Dum recubat domini Pamphagus ante pedes, Sospes , ait, Labano domus est,& sospite vivit Conjuge, nec desunt pascua laeta gregi.
Felix ille animi , strepitus fastidit & urbes:
Rus amat , & bobus rura subacta suis. Ipsa favet laxis coeli clementia campis, Et dominum inulta messe coronat ager Bina virescentes soboles excrescit in annos ,
Apta maritali Lia Racheiq; thoro. Quarum una, ut gelidis satientur fontibus agni, Virgineo properans huc pede tendit iter et Et jam declivi descendens colle propinquat, Mom; oculis dabitur conspicienda tuis. Dum loquitur, notis sese pastoribus addit Lanigeros inter virgo pudica greges. Illa suos facili distinxerat arte capillos,
Et viridem nuda calce premebat humum . Quin teneris alte cervix sublata lacertis Sithonias visa est exsuperare nives.
Obstupuit juvenis praesentis imagine formae, Et placido coepit sic prior ore loqui:
Salve virgineos inter celeberrima coetus,
O bent materno sanguine juncta mihi. Isaco sum patre satus, genitrice Rebecca , era adsum, gener, pars quotacunq; tui.
103쪽
Dixerat, & niveo circundans brachia collo, Oscula de timida virginitate rapit. Dumq; rapit, tacitos sub pectore percipit ignes Gliscere, & occultas emicuisse faces. Non Veneris rabies labefacta per ossa cucurrit , Sed, Superum fretus numine, castu S amor. Illa quoq; ingenuo vultum demissa pudore, Candida purpureis tinxerat Ora rotiS. . Is color est pulchra pendentibus arbore malis, Is color Aurorae , cum venit, esse solet. Ac novus antiquam quis venerit hospes in urbem, Nunciat ignaro bella puella patri. Et mores habitumq; viri describit , & oris Ingenuas, mixta sed gravitate, notaS . Excipit ille virum , dextraq; inducere tectis G audet, & alternis dicta reserae sonis. Mul-
104쪽
PATRIARCHA BIGAMO S. Multa super genitrice rogans , patrisq; salute, Et quae causa viae, quove teneret iter. Dum responsa parat, dum singula narrat Iacob, Germaniq minas , foemineosq; metus; Fercula cognato dapibus ponuntur inemptis , Et quas grex dederat, vel tulit hortus opes. Pinguior e ltabulis Harani ruris alumnus Haedulus, at nullo gramine pastus, adest. Candida ponuntur ipsis cum matribus Ova , Libaq ; , quae pueris villica pinsit anus. Quin etiam molles epulas lac re columbae , Pernaq; , & e plenis vina petita cadis. Uestitur Abramides. Sed non ita lauta palatum Fercula, quam mentem virgo pudica movet. Hanc oculis lustrat, penitusq; in pectore condit. Hanc vigil, hanc coram nocte silente videt.
Et petit, & vellet jam tum se posse potiri.
Praevertunt longas fervida vota moras.
Sic abit: ast imis insedit flamma medullis , Nec dubio juvenis victus amore calet. Postera lux ut prima rubet, thalamumq; reliquitia Nymplia pruinoso quae vehit axe diem ;Se comitem sociis hosipes pastoribus addit,
Perq; cavas valles cum grege carpit iter. Per montes graditur, rigidisq; in cautibus errat, Qua tulit humanos semita nulla pedes. Non grave concretas illi calcare pruinas, Non grave in /dversos vultibus ire Notos. Explorat gelidos imis in vallibus amneS, . Et latices circum lene fluentiS aquae. Atq; adeo quae prata ovibus, quae saxa capellis, Quae bona sint vitulis gramina, mente notat. Nec satis hoc animo, totum complectitur orbem Qua Syriae melius parte vagentur oves.
105쪽
Totus erat Corydon. Alium non Tityrus usquam
Inveniat ruris cultibus esse parem. Interea explerat renovatis cornibus Orbem, Et nova conversis Iuna redibat equis.
Tempore quo mores Labanus studiumq; nepotis , Et totum potuit perdidicisse virum . Quanta fides, quam sollicitae prudentia mentis, Quis labor, & magni sedula cura gregis. Non decet hic tantos gratis te serre labores, Sis licet assini sanguine junctus, ait. Non me chare tuis juvenis ditescere curis Fas erit, atq; tua sedulitate frui. Quod si te nivei pecoris juvat esse magistrum, Ilicet hic pacto foedere noster eris. Tu modo mercedis pretiumq; & nomina signa. Accipies meritis praemia digna tuis. Distinguam domini partes, partesq; propinqui, Quaeq; feret famulus commoda , quaeq; nepos. Tunc juvenis: Curare gregem stat certa voluntas a Et quaecunque tuus munia poscit ager; Dum precium sit nata minor, dum filia Rachel
Servetur thalamis associanda meis. Hac septem servire velim mercede per annos, Nec fuerint tantae taedia longa morae.
Solamen speratus amor dabit. Omnia spernam, Si generum tandem me sinis esse tibi. Accipe, daque fidem. Non me labor iste gravabit, Si modo promissistent mihi jura thori. Annuerat senior . Nec segnius impiger heros
Ardua montani munia ruris obit. Curat oves, oviumque duces, hoedilia curat.
Nec lupus hic spolium, nec ferus ursus habet Nulla boves scabies, contagio nulla capellas, Non maculat niveas lurida pestis oves. Aut
106쪽
'PATRIARCHA BIGAM S. Aut si fortὸ febris miseros concusserat agnoS sInque bovis steterat tergore dura cutIS: Ille sagax ferro virus compescit & igne ,
Et varium medica discutit arte malum. Interea magnum sol aureus ambit Olympum , Et peragit cursus aemula luna suos: Effluxere dies, annosque prementibuS annis, Ante fores tandem septima messis erat. Tum meritis patuit via , tum se magnus amator Explicat, & votis conjugis ausa capit. Impatiensque morae mora nam gravis omnis amanti est Debita non segni praemia mente petit.
Nota tibi nostri , dixit, sunt laedera pacti ,
Nota tibi fidei tempora longa meae. Iam mihi septenis abiit sub solibus aetas. Sat domini lucris servitioque datum. Exspectata diu tandem promissa reposcos Muneraque hoc ipso persollienda die. Da quod amo, quod amem porro, quod amabimus olim . Sit mea, quae patris cura puella fuit. Clamat ager testis, clamat caper, agnus & hordi:
Pastor, io jam nunc optima virgo tua est.
Bethulides quid agat nec enim iam causa negandi eΠὶ Annuit: et juveni, Quod petis , inquit, habe. Et jam laeta dies, multos sperata per annOS , Extulerat coelo splendidiore jubar. Nulla mora est et epulis mensas solennibus implet , Virgineosque ornat candida palla sinus. Fulgent insolita geniales luce penates, Et sponsum facies arguit ipsa novum.
Accumbunt juvenes positis ex ordine menus, Vndique festivo flore tegente thorOS. Sertaque, & insontes myrto redolente coronMa
Indicium salvae virginitatis erant.
107쪽
Tecta strepunt, circum clamosia remurmurat Echo , Et juvenum modulis consonat omne nemus. Gaudia testantur praeruptis cautibus antra, Perque cavas valles ardua saxa fremunt.
Nomen Iacobi Zephyrus subsibilat alnis, Quaeque strepunt, referunt verba Rachelis aquae. Haec aliquis salici incidit , vel gramine format, Aut junctis alius ludit arundinibus. Mille modis gaudent. Quis enim non gaudia curet Ista dies populis causa salutis erat. Non desunt pueri qui cantibus aera mulcent: Nec sine felle sales, nec sine faece merum. Postquam pulsa fames epulis, & lioquere mensas Sponsus, amor, comites, &sopor ipse jubet ;Nox ruit, & tenebris involvitur arduus aether, Lunaque sub densa condita nube latet. Quoq; minus splendent radiantes aethere flammae, Hoc magis illustri lampades igne micant. Exclamant ju venes, Procul 5 procul ite puellae, Sacranda est cupido jam nova nupta Viro. Sponsus adest, jam sponsa veni, nec, ut ante, repugna Huic, cui jus thalami jam dedit ipse pater. Talia vociferant. ferit aurea sidera clamor: Et domus ingenti perstrepit ampla sono. At dum turba ruit, pueri innuptaeq; puellae, Dum canit argutis tibia festa modis; Dumque per anfractus, dum vasta per atria transit, 'Virgineos penetrat dum nova nupta choros Sponse per insidias tenebris involvitur atris Altera, nec fraudem qui irotet, ullus adest. Lia subit furtim , similique in veste refulget,
Flammeoloque genas, ut nova nupta, tegit.
Lia facem sequitur, quam praelucere sorori Fas erat, & mendax pronuba taeda fuit. . Ap
108쪽
PATRIARCHA BIGA ΜΟ s. IApplaudunt spupsae fala sub imagine matres , Callidus ipse dolum dum regit arte pater. Sponsus adest, scanditi thorum , nihil illa recusat,
Et partes tota nocte sororis agit. Ille dolos nescit, crassoq; errore tenetur, Inq; sinu dominae se recubare putat. Error inest cupidis amplexibus. Errat amator.
Falsa sub illuni gaudia nocte latent. Lia silens fruitur tenerae Rachaelis amore, Dumq; silet, sponsus dulce peregit opus. O pia simplicitas i muti peraguntur amoreSs Verbaque laudatus surripit ipsa pudor .
Non loquitur, patiturque novae documenta maritae,
Et quod non audet dicere sponsa, facit. Tempus erat, dubiae cum prima crepuscula lucis Montibus inspergit vix bene nata dies. Tale dabat thalamo roseis Aurora quadrigis, Quale fere nemori lumen inesse solet. Optatae Abramides faciem spectare puellae Dum cupit, O isgebras sol, ait , alme fuga. Resipicit, utq; videt, quod non vidisse juvabat invenit, & falli gaudia sensit amor. Ambigit, attonitusq; stupet, propiusq; tuetur, Atque ait: An sensus ludit imago meos An nondum ignavo detersi lumina somno
Insidiasq; mihi lux vitiosa facit
Quis me torpor habet, quis me malus abstulit error e Talia, ni fallor, non gerit ora Rachel. Ah, ubi nunc, ubi nunc rosei spectabilis oris Ille color, flammae dulcis origo meae
Hei mihi, quam fragilis jucundae est gratia formae.
Me miserum i virgo facta videtur anu S. Anne igitur solitum nox abstulit una colorem , 'Dum calet amplexu nupta pudica meo
109쪽
4α I. C A T s 1 IAut nimium brevis est promis, sorma pus ,
Aut nimium longo tempore verna fuit Dum queritur, rutilis fulgens Matuta capillis Majorem nitido spargit ab axe diem. Iam tenebrae fugiunt, jam fit mage lucidus aether ,
Totaque jam juveni Lia videnda patet. Ecquid agat litesne serat, thalamoque puellam Exigat, & rigidis increpet ausa minis Vel patriam repetat , vel qua patet orbis abibit Aut miser in sylvis tristia fata gemet An tactos spernet thalamos , & foedera lecti I is temerata dolis dissoluisse volet Dum suror in cursu est , surgit, sponsaque relicta In socerum iratus talia dicta jacit: Egregium facinust quid avunculus ista nepoti
Quid c socer haec genero vali , ubi pacta fides
110쪽
PATRIARCHA BIGAMOS. 43Tune viro furtim doceas se jungere natam , Obscura quoties omnia nocte silent Anne verecundis mos convenit iste puellis
Uali , dolus a casta sit procul ille domo.
Non pater hoc, non tutor agit, non provida nutrix ,
Si qua verecundi cura pudoris adest. Vix lenam decet istud opus . non illa puellam Subjiciat juveni, ni prior ille roget. Peccastis gemini; genitor dum crimina suades , Filiaque ad patrios obsequiosa dolos. At tibi servivi septem , male fide , per annoS. Nempe die soles , frigora nocte tuli. Et capreis , stibusque tuis, stabulisque vacavi: Et miti cura gregis nocte dieque fuit.
Me curante nitent cultu meliore penates,
Tota mea splendet sedulitate domus. Auximus ingenio census, nostroque labore
Assiduos foetus caula benigna dedit. Saepe fuit nostro lupus insidiatus ovili: Saepe fuit nostra bellua pulsa manu. Cur igitur pretium , cur debita pignora mutas Nec datur optata conjuge posse frui Quin age , solennis recitetur formula pacti. Festa tuae Liae non fuit ista dies. Hanc peto , quam inerui, quam pro mercede dedisti. Quae mihi regitimo scedere sponsa fuit.
Sponsa fuit, jamque uxor erat; nisi credulus error Lusisset sensus nocte silente me S. Uxor erat data: sola fides, sine corporis usu, Mutua corda ligat , conjugiumque facit. Quid facis infelix Duce te sum factus adulter , Dum furtiva meus pondera lectus habet.
Vah facinust pellex facta est soror ipsa sororis , Quae mihi , quod nunquam debuit esse , fuit.