Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

iι C. B A R L AE IAptat, dehinc gemina subtexit stamina parte,

Et costas alvumque facit: dein transtra forosque, Fabricat & clavum , tabulataque desuper addit. Stat matrona, suosque stupet formosior artus. Stat virgo , nescitque velit cur virgo vocari. Stat mulier, spectatque viri discrimina coram, Miraturque maris vultus, & femina quid sit. Nec tamen erubuere genae, velamina quamvis Ignotum terris velarent nulla pudorem. Integritas sine labe fuit, sine crimine vita, Nec, quo se tegeret, culpae mens nescia habebat.

Ut vigiles patuere oculi, discussaque somni Alta quies Homini est; praesentis imagine formae Constitit, attonito similis. dumque omnia lustrat, Atque aliqua sibi dissimilem similemque puellam

Adspicit , arcano praecordia concitus aestro, H qc, inquit, quam cerno, mea de carna virago est , H qc ossis pars ipsa mei, de sanguine sanguen , Vitae vita meae, vivacis fabrica costs, Debita coniugio coniux, amplexibus uXor, Dos thalami, sociiq; placens regina cubilis,

Et magnet gentis mater stirpisq; futurq. Illa mini poterit noctes lenire diesq; , Illa dabit faciles aditus & mollia fandi

Tempora, jamque mihi volet arrisisse marito, Et iurare fidem, nec sacris cedere pactis. Dixerat . at dictis praesens Deus annuit, & vos Crescite, ait, dignoique milir proferte nepotes , Alteriusque alter blande suspiret amori. Sors geminis communis erit, quin corpore in uno Concordes vivent animae, nec foedera quisquam Rumpet & aeterni di sibivet vincula lecti. Exeat hic mungi populis illustrior annus, Quo necti natura duos istatur amantes,

82쪽

PARADIS v S. II

Et pius arsit amor, ratioque adsuescere leni Iusta fuit veneranda iugo. de nomine vestro Nomen eat, sobolem in cunctas diffundite terras , Tu pater Eois post hac dicerε, paterque Occiduis . te Chaldaeus Medusque parentem , . Et Ρharius , Celtaeque colentia tu semina Mauro Sussice, tu Rhodano, ripisque vagantibus Istri , 'Tu Gangi largire homines. Tuque optima virgo Amplexare virum propius, genitrixque per omneSAudi clara plagas. multo tibi viscera partu

Int umeant, totusque rotet cunabula per te

orbis, & a tanta veniant tot principe gentes. Sic thalamo ius grande datum , & coelestibus almae Auspiciis micuere faces, & conditor idem

Foederis & tedae prsses & pronubus illis

Numen erat. non sors castos temeraria sponsos Alligat, at magno tuti stant teste penates , Inflexasque trahunt metucndo a Iudice leges. I licet aethereos Iuvenis ferventior ignes Hausit, & hos ipsos , quos non pret senserat , aestus Aspectu propiore fovet. non nomina rebus , Ponere cura fuit , non tot distinguere formas Vocibus, aut proprios animantum addiscere motus , Quantaque diversis oriantur corpora causis. Non iam scire iuvat , quae volvant aethera mentes s

Quid fluidas gignat nubes , qua flamina surgant ,

Et bellum virtute gerant , quis Nerea vinclis Strinxerit, & solitas nolit transcendere metas. Non tauris dare iussa libet, non sistere cervum Cornibus, aut duris inflectere colla lupatis

Acris equi, rutilosque manu mulcere dracones, Cum vasto serpente loqui. mens omnis aberrat

In vultus, quos Eva gerit . iam proximus illi Arridet, subitoque animum labefactus amore ,

83쪽

Salve , ait , egregium summi Patris incrementum Femina , seu jam sponsa velis , seu virgo vocari , Seu soboles mea, sive soror . tot nomina per me Sola refers. uno facta a genitore sororis Iura tenes ' laterisq; mei de parte resurgis Filia, nunc virgo es nulli temerata marito; Et mulier, quia sponsa mea es: & sponsa Tonantis Imperio. salve facies pulcherrima mundi, Delicium non vile viri, mea chara voluptas,

Solameno; pium , spes posteritatis & aevi

Unica. Tu mecum tota dotabere terra,

Et regni pars una tua est. divisa potestas In nos orbis abit. capitis si gloria nostra est, Proxima tu nobis rerum iam frena capesses, Et patiens consortis eris ; nec livida nexus

Distrahet aut socias dimiret discordia dextras . Quam

84쪽

PARADISUS.

Quam memini , cum solus, iliars, haec aurea rector

Rura pererrarem. vidi sublimis Olumpi Moenia, dispositisq; orientia signa maniplis ,

A terni Genitoris opus . demissior anni Oceaniq; vias & rerum exorsa stupebam . Nec non & pecudum turbae, turmaeq; volantum Undique cingebant dominum ; volucresq; canorae Judice me cantusque suos modulosque probabant. Ante oculos lusere ferae, pardusque lepusque,

Et timidae lynces, pinnisque rigentibus histrix,

Cornigerique greges, celsique in terga cameli, Et setosus aper . toto sed in agmine deerat, Cui comes iret homo, qua posset compare vitam Ducere . sensi etiam nec enim quae vera negabo Non salientis aquae latices, non vota susurros

Non Zephyros explesse mihi. Tu suavior aura Discuties tetricum quicquid fuit. apta sodali Accipe me, tedioque parem dignare, mihique Femineum submitte decus. Tu mite parentis Nomen & admissi titulos mihi coniugis uxor Concilia. natosque & qui nascentur ab illis Ocyus indulge . non est mihi vilis origo. Ipse Deus pater est . qui spiritus hos regit artus , Illius est. divinus in hoc se continet hospes Corpore, deque Deo mens, & spiratus ab illo Coelestis vigor, atque aurai simplicis ignis. Si gazas, si poscis opes, patet omnis in usus Tellus facta meos, patet aequor & arduus aether. Vis famulos tibi pontus alit, quodcunq; natantum est. Vis famulas levis aura dabit, quodcunq; volantum est. Vis famulos Phoebus tuus est, tibi Lucifer ardet. Vis famulas Phoebe tua fit, tibi volvitur illa Vis famulos e totis famulantur sidera castris. Vis famulas Aurora tuis se promptior offert

85쪽

Coelo habitas, coelo mecum & radiantibus astris Clauderis & superum tectis. vis grata palato Ρabula donabit plenis convivia mensis Hortus ; & haud una pendentia ab arbore mala , Et pyra , quae lenta pendent religata genista, Sussiciet. molles aderunt ad prandia ficus , Et quae de viridi stillabunt ilice mella , Discutient mea vina sitim, divisaque sensus Gaudia percipient . quae pascant lumina , rerum

Formas mille vides. mulcent concentibus aureSHic parus, hic philomela tuas. confundit odores Thus & murrha suos, & balsama naribus infert Et casiam Panchaeus ager. tot lingua sapores

Pitisset , tactumque manet non una voluptaS.

Non haec cuncta mihi, non haec mihi munera soli Astra parant . plures vocat indulgentia magni Numinis ; in multos bonitas laudatior exit, Et melius commune bonum est. spatiosior orbis Expectat cives alios, & nascier a me Posteritas immensa cupit, quae littora, sylvas

Incolat, & mediis sedem sibi figat in undis , Quae Rhenum, Mosam si bibat, Tanaimq; bicornem , Et Ligerim celeremq; Ararim, Bettimq; Padumq; ,

Et Nigrim & gelidi glacialia flumina Ponti,

Quique habitent totis distinctos axibus axes. Quare age, sis coniux, & quo nos fata, cupido, Quo ratio , natura trahunt, sine lite sequamur. occupet Adamus sociam, sit nubilis Eva , Et sua confundant genituri semina sexus. Audiit has mulier voces & verba loquentis Optima. quemque videt, vultu iam diligit ipso, Et cupit amplecti propius . novus ardor amantem Incitat, & teneris succrescens cura medullis

86쪽

Nutu , voce favet ', gestuq; oculi': procatur, Non lasciva tamen . quod virginis esse putatur, Despicit ingenium . soboli vult mater haberi, Et matrona viro. gravis admiratio lecti est, Nec sperata minus . tandem sic orsa profatur: Salve chare Deo Iuvenis: seu frater amari, Se u genitor, sponsusq; velis. quae nomina per te Donari vis multa mihi, tibi reddimus uni. Ex te facta patris titulum tibi nata rependo. Tecum facta soror fraterni sanguinis adsum Conscia, quaq; tuo talia sum servata cubili

Sponsa, virum sponsumsi: lubens, Adame, saluto . Adde quod & dominum Te fas sit dicere, cuius Arbitrio submissa regar: quo vindice surget

Femineae virtutis honos , & tuta manebit

Fama pudicitiae & socialis gloria lecti. Expetimur petimusq; duo. quam tu petis, illam

Jure tuo repetis. quid enim sum costa mariti, Et pars rapta tibi. non sum distincta, sed una Tecum, Sponse, caro. cum me, te diligis in me , Et cultor fis ipse tui . cui spernitur uxor,

Spernitur ille sibi: ali odiis accenditur in se,.

Cui consors exosa thori est . miscebimur ambo, Ut fiam, quod non fueram, de virgine coniux, Et lateris nova cura tui. quos poscis amores sDespondet tibi noster amor. . quos exigis ignes , Accendet tibi fax melior. redamaris amator, Quoq, vocas, haud aegra sequar. sed legibus uxor Esse velim rectumq; sequi. parere maritον Non servire, meum est . mandata ca pessere, quae non Fastidit pietas. pariter regnamus, at impar Maiestas mea sorte tua est. nihil arrogat ultra, Quam minor esse viro mulier . quae torva gubernat ν

87쪽

ro C. B A R L IE I Et fasces sibi sola rapit , temeraria regno

Excussit solioque virum, laribusque tyrannus Incubat, & veri leges pervertit amoris. Prima Dei me cura manet. manet altera sponsi. Tertia natorum est . lites Sc iurgia damnat Nupta decens, frangitque suum ratione furorem, Et fluctus domat alloquio. non garrula cunctis obstrepit, aut aliis gestit facunda videri. Sed taciturna placet. studiis aversa parentum Segnius hos amat, atque suo magis haeret amanti.

Partitur commune malum. solatia, curas

Dividit. humanum quicquid , perferre laborat. Non forma , non dote tumet, generisque superbit Nobilitate sui. preciosa monilia flocci, Prae virtute, facit. candor, probitasque fidesque Et morum cunctis praecellit gratia gazis . Ossiciosa domi, famulis terrore modesto Imperitat, modicaque decus gravitate tuetur. Cum vagit puer, adludit: cum pollet adultus , Vivit in exemplum iuveni , iussisque coercet Magnanimum. non Zelotypo furiosior aestu Incedet, fraudesque thoro praesumet iniquas. Quod si forte ira tumidus flagrante maritus Sqviat, haec blando cupiet sermone mederi,

Blanditiis intenta suis. secreta , fidelis Arcanum quicquid thalami est , aperire timebit , Et narrare palam. si quid facundia possit , Explicet in sobolem monitrix. non lumina flectit Illecebrosa aliis , nec pravis pabula praebet

Ignibus. una uni domino vacat. oscula nunquam

Aut irata fugit, vel IPuriosa reposcit. Consensu differre bonum . divortia censet Improba , nec volet illa pati . nam nexa Tonanti

Uincula qui solvent homines quae distrahet audax

88쪽

PARADIS VI. Impietas his sum tua condicionibus uxor, Talis amo , & rursus sperem tibi talis amari, Istaque venturos iam mox meminisse nepotes. Quam nobis, Adame , places . quam corpore toto . Arrides. quam frons, Oculi , pectusque, torique Depingunt hominis speciem . quam mentis honore, Quam Patrem ratione refers. quam splendet honesti Et veri studiis animus. quam recta voluntas Iusta facit. quam te nullis insana cupido Motibus aversum rapit, aut vis effera cogit Deteriora sequi. quantum est ad sidera vultus Tollere, suspexisse Deum. sub numine terris Jura dare,& coelo, lateque vagantibus undis , Et tota tellure frui. cum coniugis a me Exigis ossicium, tantorum fida bonorum

Testis ero consorsque simul. Tibi laetior Eva Ibit in amplexus, collo circumdabit Eva Brachia. Iam videor Saras, clarasque Rebeccas Gignere, praegnantemque Leam, sine prole Rachelem , Et Sortes bello Deboras, tenuique BooziΡalliolo vafre tectam Moabitida Rutham.

Et quotquot nostro descendent sanguine matres Hebraeae, Graiaeque nurus , Latiisque togatae

Moribus, Hippolytae, Volscorum ἡ gente Camillae, Cassandrae, Mariaeque & nomina sancta Sibyllae. Sume thori comitem, nihil est quod sponsa nqgabo. Et quae figo tuis iterumque iterumque labellis

Basia, crescenti seponas pignus amori.

Est locus irrigui liquidas Euphratis ad undas

Pulchrior, & frondosa comis viridantibus Horti Pars melior. teneri saliunt o gramine rivi, Saxa virent, niveisque albescunt floribus agri. Non coeno latices, non stedo squallida musco Sordet ripa , tepet moderatis solibus aer ,

89쪽

Fragrant vernantes casiae, duransq; amaranthus.

Et tu flebilibus tunc nondum, hyacinthe, figuris Terribilis, nardi iuxta redolentis aristas Diverso te flore probas. hic pampinus ulmis, Hic hederae serpunt cedris, cedrisq; propinqua est Plena favis abies, & veri praescia laurus Panditur. hic postquam prisci latuere parentes , Coniugii didicere modum, plenusque furoris

Foecundum primus pater eXantiavit amorem .

Ilicet ingenti plaudens natura paratu, Exultat Sponsos circum. calet obvius ire Flammiser, impulsosque iubet properare iugales Tardius, ut sacrae videat spectacula scenae . Candidius fulsere dies, quos laedere nimbi Et pluviae timuere graves, triste'; pruinae. Omnes interea puro quae crimina pellunt Ore Deae, fecere choros, sociataque dextris Virtutum series hominum connubia sanxit, officiis attenta suis. Concordia lites ,

Dispulit; & quicquid nuptis adspergit iniquum

Improba Suspicio, & ludens in amoribus Error , Proscripsit sincera Fides, & nescia pravi Simplicitas. nitida subrisit Gratia fronte ,

Temperies casta . rectum Constantia suasit , Relligio quodcunq; pium, Prudentia iustum. Nec mora, floriferis passim viridaria ramis Irrubuere. rosae gemmis patuere reclusis, Nec claudi voluere diu. strepuere susurris Arboreae frondes, cannae cecinere palustres, Buxeaq; ignotos modulata est tibia cantus. Lenibus excitae Zephyris, auraque salubri Avia dulcisonis garritibus implevere Gratantes pariter volucres, & gaudia pennis

Testatae auspicio Sponsis faverς secundo.

90쪽

PARADISUR. 2Non galeae riguere truces, hastaeque feroces, Aut frameae, & clupei adversis umbonibus acti Concrepuere, vel immissae tonuere quadrigae. Non hic gaviso cecidit m rmillo theatro , Non sica rubuere manus , fusoque cruore Immaduere thori. vos haec scelerata probatis Posteritas. spectate thoros tedasque parentum , Ut dominos amet unda suos, tellusq; polusq;

Et mundi pars quetque. mali cum gloria Martis Nulla foret, placidique irent sine caedibus anni. Quin procul Oceano in magno, quem Caucasus asper Adspicit, aut rubris pingit Neptunus arenis, Exiliere mari, crispataque cεrula pisces Discussiere levi strepitu: spirantia cete A quoreis sublata vadis sua gaudia plenis

Evomuere cadis. vitreis Tritones ab antris Processere, quibus rauco tuba murmure frendens

Concha fuit, quae iam Libyci per littora ponti, Iam super AEgsos fluctus& Caspia regna,

Memnoniasque domos tam clari nuncia lecti Detulit. ornavit myrto delphina Palqmon, Leucothoe phocam , violas intexuit alget Cymothoe, seniumque dolens vivacibus herbis Dum fugat, aeternos geminis promisit amores. Exhibuit dominet baccas, quas ipsa profundo Legerat, Euphrosvne, & domino diadema paravit, Et gemmas pondusque dedit lucentis electri. Ipsa etiam centri impatiens se movit ab illo Terra parens, motuque suum consessa favorem est. Concussit se magnus Athos, conculi t Olympus Thessalus, & celsi saliere cacumina Ρ indi, ossaque Pyrenesque iugum . dein innibus aucta Fortius ignivomis arsit fornacibus Mina. Largius argentum Potosi genuere recessus,

SEARCH

MENU NAVIGATION