장음표시 사용
151쪽
84 C. BA R L. PHARMACEVTR. Sacra tibi ludosque facis talemque puellae Te gestis praestare virum num talibus astra inficiis placare studes facilesque mereri Coelicolas heu , quid Veneri cum partibus istis.
Non placet huic matri bubo , non cauda lacertae , Non crucibus detracta cutis, non livida tabo Viscera,& exanimes artus. procul illa facessant , Ccepta precor. Superos credas plus posse, Deumque Coniugii curare modos , & pabula amori Suffccte & tetricam iuveni lenire puellam. Pronubus est homini Rex Iupiter. annuit illi, Et thalamis moderator adest. His optima coniux Auspiciis poscenda tibi est. venerabile coeli Depositum insanus nunquam donabit aruspex, Impia non Manto, non quae penetralia terrae Serutatur, Stygiis ; litat mala Thessalis aris. Horruit his monitis Damon, gelidusque cucurrit Ima per ossa tremor, pollutaque carmina damnans , Nunc artes timet ipse suas , nunc damna revolvit , Et credit periisse sibi, quod solverat, aurum. Stat titubatque miser, veluti qui sentibus anguem Pressit humi. cecidere manu frugesque liquorques Et volucrum quodcunque fuit, quodcunque ferarum , Fanda, nefanda simul. calcat proiecta magorum Fercula, collectumque irato numine virus, Et formidatos excussit pectore ritus.
152쪽
LIBER SECUNDUS.In quo de vitae aulicae ac rusticae commodis ac incommodis disceptatur . .
& lutea coniunX Tithoni, croceum linquens Aurora maritum, Oceano flectebat equos ;iam tempora Morphei Nocturnasque faces m undo subduxerat ardenS Phosphorus, & patulis rOrantia gramina campis Abluerat primo soboles Hyperionis ortu :Lanigerum cum virgo pecus , cupidasque capellas, Tardaque lascivis permixta armenta iuvencis Duceret ASPAsIA, & pratis laxaret apertis, Tutelae secura suae . comes ibat eunti
Chloris & Hypsipyle . quarum prior illa procorum Nescia contemptos referebat Thyrsidis ignes ;Haec flammam confessa fuit, tactumque Philaeni Illecebris animum ti primi secreta furoris. Illi pulchra leves alte stringebat amictus Fascia , ne madidam preciosior Orbita terram
153쪽
86 C. B A R L AE IVerreret, aut lentos traherent vestigia gressus. Dextra pedum portans humeris ludebat in ipsis, Quo sulcos iacere & segnes urgere bidentes Sueverat. haud alto suras perone tegebat , Frondifera geniale caput velata cupres . Dum graditur, capiti ter florida lapsa corona est , Imperii praesaga novi. ter Iupiter alta Intonuit de nube pater. duinq; altera coelum Sceptra parat, ter vile pedum, quod forte gerebat, Excidit e manibus. summo Iovis armiger ales AEthere signa dabat , regumq; afferre tiaras Visa fuit clangore gravi. sed nescia fati Lacti seras virgo matres agnoin petulcos Pone sequebatur. Superum quem destinet aris, Designat, duris modo vocibus increpat hcedum Cornipetam; queis lana pedes descendit ad imos Mulcet oves; quae pallentes bene ruminet herbas, Observat, campost suos & prata pererrat. Non alium Zephyrus radiis melioribus orbi Viderat illuxisse diem ; non suavius unquam Pascua secundis purgabant flatibus aurae. Ver erat, & pingues trudebant gramina gleba Acrius, & multis natura coloribus agros Pinxerat , innumerisq; dabat primordia rebri: Cum procul accelerans currus de montibus altis Harpalus , instigansque rotas , rimatur in agros Sollicitus , quaeritque suo nova gaudia Regi, Quaeq; thoro possit forma meliore probari. Fervida praecipiti prolabitur orbita cursu , Saevaque quadrupedum geminantur verbera dorsis, Fumat ager, strepituque suo & velocibus umbris
Attoniti terrentur equi . levis assilit unda Undique, concutitur tellus, & turbine anhelo .
Visassimul, correpta simul, subductaque raptu
154쪽
DAMON.Aspasia est. eIamant comites , manibusque sequuntur Exertis, sociamque vocant, precibusque reposcunt Incassum. Quis te , raptor scelerate, Deorum ,
Chloris ait, Stygiis audacem excivit ab oris Qiuis flammis accendit Amor facibusque profanis Impulit infestis rura infestare quadrigi=
Sunt aliae innuptae Medo & florentibus annis , Nec Regi indecores. non unam Laida servat Persepolis. veniant istae mercede puellae. Sufficit impurae meretrix mercabilis aulae. Linque lares nostros, & quas sine crimine sedes Pan colit. hic paribus nubet pastoribus illa Aptius. agrestem cur pessimus advena divam, Dilectamque rapis non haec rapienda virago , Sed potius poscenda fuit. confundite terraS , o Superi; non tuta suis lunt regna coloniS. Captivae sumus , & spolium praedonis iniqui. Sacrilegas lacerate rotas, currusque protervOS
Solvite, & infracto , q9isquis siet ille potentum ,
Axe ruat. duris raptorem illidite saxis, Sistite equos , celeres , Fauni , disrumpite habenas Ocyus. hanc charo sobolem servate parenti, Reddite ruricolam. sic se clamore fatigat , Verbaq; profundit nil proficientia Chloris. Aspasia, ut pavidae rediit vultusque colorque , Inque gravem coram torsit sua lumina Persam , Ingemuit , lachrymisque genas dum tingit obortis; Heu , quae me tellus, inquit, quae me aequora raptam Accipient quo, quave feror quo turba sororum a b comitos abiere meae cur deseris unam, Hypsipyle cur sola truci sum visa tyranno Digna rapi mater , genitor, succurrite natae Exaudite preces . vestris si filia iustis Paruit , exitio faciles succurrite nostro.
155쪽
Quis scelus antiquum revocat quis crimina raptus Nulla putat castae quae virginitatis honorem Impietas laesura venit num missus Averno Rursus in errantem per florea prata puellam,
Pluto, furis geminal frui consorte laboras Num Lapithas impellit amor num pastor ab Ida Tyndarin Eois aliam sibi quaerit in agris An Dryopen me credit Hylas Minoida Theseus
An terras Titanes habent ruptisque Typhoea Faucibus evomuit calidis fornacibus Hina Ali , rapior. dubiumque, cui captiva marito Debear. invisas Erebi descendet ad umbras Aspasia atque tuis vivam Proserpina fatis An regum servor thalamis num structa caminis Moenia Cyclopum & Liparen miseranda subibo, Phlaegraeosque specus etenim , quocunque dolentem
Me fortuna teret , tellus Acheronque placebunt Sorte pari. nusquam custodia tuta pudori. Quantum virginitas potuit suadere malorum tDum loquitur , laxo volitat per devia freno Persa ferox , montesque dc saxa minantia coelo
Traiicit , dc Zephyros ipsos post terga relinquit. Iamque Lycum Tigrimque vagum transvectus, 3c alta Ecbatana, dc celsi nemorosa cacumina Zagri, Et qui praecipiti spectatur rupe , Niphaten , Deposuit mediis spolium venerabile Susis. Hic ubi flammanti fulgent accensa pyropo Atria, & Assyriis rutilant palatia gazis , Fultaque Mygdoniis regalia tecta columnis. Audiit hos motus Damon , nec credulus illis Quaeritat Aspasiam , camposq) dc iugera pernox
Scrutatur. lustrat viIlas, nemora omnia oberrat ,
Invocat amissam . sperat, pavet; optat Sc horret ;Agsreditur quosvis, casus scitatur acerbos, is
156쪽
Quis raptor, quis currus, equis quae forma colorque , Quae via praedonis. Talis circumvolat ales Proxima, cum foetus subductao; pignora nido Adspicit . excelsas illic circumlaicit ornos, Illic saxa videt, num quis decusserit Eurus. Nunc hominum radit latus , aut in vertice tecti Moesta sedet , querulisq; replet garritibus auras , Furtaque vel pueris, vel saevis exprobrat Austris. Artacidas tum fortε suis flectebat habenis
Cyrus, & Assyrii victor fastigia regni Subdiderat Medo. nihil ultra Lydus habebat ,
Ι6niusque suum . magni patrimonia Croesi Persarum rectoris erant, & Phocidis urbes , Euboicique sinus. Arabasque & Bactra tenebat , Et clarae Babylonis opes, Regumque feroces Exuvias . felix, tantos ni cruda triumphos Mater, & illustres foedasset femina lauros. . Non illum galeae fulgur , non dira minantes Terruerant clypei , non tractae e crine sagittar. Inter signa puer, strictasque adoleverat hastas Intrepidus. per tela Ducem, cuneosque globosque
Fulmineosque furens Mavors raptaverat enses.
Ergo ubi se longis exolvit Persia bellis, Armaque Gradivo suspendit fessa parenti, Et centum fulgens gemino sub Sole trophaeis Bellacem placavit Halyn, & Caspia regna,
Et Phasim & verso pugnantem tergore Parthum: Ibant tranquillae luces & marcida luxu Tempora peccantem fregerunt sordibus aulam , Masculaq; in molles fluxerunt pectora curas. Tum litui cetare lyrae, tum classica sestis Vocibus, & cunctos laxavit regia fastus, Et rigidum pepulit torpens ignavia Martem.
M Thomyrin intelligo Scythiae reginam.
157쪽
Iamque aderat sestiva dies, epulaeq; paratae
Ante oculos , patrioq; Duces pro more sedebant , Et solio ductor Medus spectandus eburno. Parthica cui totum velabant serica corpus, Regiaque ornabant dignos diademata crines. obtulerat laeto spumantia cymbia succo Bis genitus puer, & decerptas collibus uvas; Alma Ceres fruges, longisque obsonia mensis
Ferculaq; exactum dederat poscenti guttur. Cum Venus hos ipsos inter Dea candida coeti Extulit os, movitq; gradum . non squallida tabo Arma ferens, rigidisq; truces mucronibus enseS, Non avidos pugnae Thracas , nec AmaZonta arcu
Terribiles , durumve Getam. sed Principe coram Virgineos Erycina stitit blandissima vultus,
Mortali sub carne Deas. non gratia Vite , Non Charitum deerat decor, & sine fraude venustas , Mixtaque non ficto comis reverentia gestu .
Tales Naiadas sacris incedere festis Fama fuit, modo des cultus similesq; paratus. Haec poterat Cypris virgo formosa videri , Haec Iuno, generosa gradu . pro Pallade fulget
Aspasia , audacem referebat quarta Lacaenam. Digna Deo cunctis facies. ut lumina Cyrus Flexit in adstantes nunquam saturata puellaS , Non secus exarsit, quam si, spirantibus Euris , Agricola arenti flammam supponat arisis , Aut exsiccatas cremet in faenilibus herbas. Exstimulant omnes Regem . distincta voluptas In plures unum trahit , & divellit amantem. Et quia Memnoniis regionibus acrius urit Saevus Amor, flagrat vitio gentisque suoque.
Ut pudor abscessit, viniq; licentia suasit, Quae reges fecisse nefas ; orditur amores
158쪽
Purpura , & Aspasiae, quae non renuεre sorores , Basia figit amans, iteratque, & ludit, & ignes Ipse suos nutrit; sumitque alimenta libido, Invaluitque furor. rabies effrenis amandi Secessium vitio quaerit, latebrasque nocendi. Iamque moras spernens rogat, & sua vota reponit, Quodque petit, ceu lege petit. complectitur, urget, Arridet propius, praecontrectatque videndo. Verba, ioci, risus, facies, motusque manusque Mille modis produnt malesanae incendia flammae, Illicitasque faces . sed non conatibus istis Annuit, at totum contemsit mascula Cyrum . Virgo, nec, illustri quanquam, consentit amanti. Dum pergit, crimenque iubet, visque addita verbo est Facundam facit ipse timor. gretaque reducto,
Quid, Princeps, moliris ait. sim rustica qu/mvis
159쪽
Casta mihi mens est. non haec poppysmata mater , Non docuit nos ista pater. sim laudita quanquam, Non cogar peccare. tuis sine crimine iussobsequar. & quamvis regum placuisse tiaris , Eximium, magnumque putem ; tamen illa favoris Displicet & sordet species, quam damnat honestra , Et divae pietatis amor. parebimus aulae, At Superis coeloq; magis . cum deficit illa, Deficit obsequio populus. nil iussa moratur Improba , relligio. mihi simplex vita rudisi; est, Luxuriosa tibi. mihi connubialia cordi Jura sacerq; thorus. pellex proiecta vocari Nolo, nec liqc nostri victrix erit aula pudoris.
Te gravitas, te, Cyre, decet reverentia vitae 1 .
Nec qui cuncta iubes , veniam sortitus iniqui es.
Plus virtus in Rege micat . conspectius omne In te crimen erit . quantach in luce gubernas, Committes tanta facinus. Te civibus aequum est
Vivere in exemplum & leges pretscribere factis. Haec tua, qui toties hostili sanguine dextra Immaduit, tetigisse volet, quos abdidit aether occuluitque sinus oculis scortaberis istis Quos ferus Euphrates, quos belliger horruit Indus, Armeniusq; celer . quod duri militis ausus Contudit os, lasciva potest & mollia fari
Ne viola, sim rapta licet. sum rapta parentum.
Nec tua sum, nisi fiasitio . si sussicit, agris Subduxisse, tuum est, quicquid prgdator habebis. Sic iuris vis norma tui est ; & regula facti, Quicquid velle libet. libertas regia fines
Virtutis transire cavet. servitque potestas,
Quam domat imperiosa Venus. sub rege modesto Tuta pudicitia est, & iniqui crimen amoris Castigant, qui sceptra gerunt. te, Cyre, parentem
160쪽
DAMON. 9 3Te civem facilemque proba. succurre puellae, Et me redde meis . pater est mihi vilior AEgon , Et Mycale genitrix. potius mulctralibus apta
Inveniar, rurique meo, quam grandibus aulis , Quam thalamis, rex magne, tuis. me Phyllidas inter Linque meas . alia recreent se Thaide Persae. Substitit ad promtas generoso pectore voces Rector Achaemenius , monitusque & verba recondem Optima, maiores animos a virgine sumit,
Et peccare timet. nec iam sibi pellicis optat obsequio servire malam, sed iure maritae. Diligit Aspasiam titulo meliore, thoroque Iungit & illicitos longe proscribit amores. Interea Damon post taedia longa viarum Susa petit , magnamque vagus pervenit in urbem , Quo furor impulerat Paphius. spes lactat inanes, Et se quaesitae solatur imagine sponsae. Regia tecta subit . mediis sese iugerit audax Porticibus. qua turba Ducum ferventior, intrat, Dissimili'; habitu, fragrantem murice Medum , Sidoniasq; stupet chlamydes, aulea , penates s
Et mores alios, & non exercita ruriossicia & tantae miratur nomina pompae .
In manibus detracta recens ex ilice virga est , Solamen fulcrumq; vi q. de vertice palmae Pendebant folia & ramus viridantis olivae. Laxa viro vestis, sed lanea. pendula nullo ordine cetiaries, facies incompta rudisque s Qualem pastor amet. talem se Heroibus addit , Et Ducibus graditur comes & magnatibus adstat. Utq; coruscanti procedere vidit in auro Aspasiam , Regemque; & amicas iungere dextras , Et populo assurgente coli: velamina sterni: Vt festas audit voces, & verba rogantum ἔErep-