장음표시 사용
171쪽
ro ι C. B ARLAE I DAMON. Constitit Aspasia,& iam conscia numina supplex
Et testes vocat ore Deos . patuere cavernae
Illicet, & streperi, laxato cardine, postes Monstavere viam; latebrisque admissa prosundis Fare, ait, atque meς fatalis fistula causae Accine . si nostis Superi & mortalia facta
Adspicitis, virtusque Deo rectumque probantur ;Rumpe tuam , iubeo, gracili modulamine vocem. Dixerat: extemplo modulis coelestibus omne Insonuit late specus, & vocalis arundo Facta fuit, vomuitque ingestas tibia sordes, Virginis illaesam cunctis consessa pudorem. Non alios cantus udis in vallibus Η qmi, Strymona vel propter, vates Rhodopeius olim Threicia lusit cithara, non clarus Arion, Non Linus, & plenis inflans pulmonibus utres cMarsua . concurrunt capis dulcedine tigres, Et rabiem posuere ferae. stetit unda Metandri,
Ripaque oloriferi stupuit vicina Caystri.
Mitior adspirat Zephyrus. circum omnia foetu
Pubescunt virgulta novo. quin pollice nunquam. Attactae cecidere rosas, violaeque decentes Aspasiae cinxere comas. quacumque modesto
Incedit generosa gradu, grex castus Amorum Advolat, calathis fundit violaria plenis, Innocuos testata sinus. hic candida spargit, ilia, narcissos alius floremque ligustri. Sic Cyro dilecta redit, tot testibus orbi Extulit in culpata caput. diadema resumit '. Scandit ebur regina: suis se gentibus unam Consiliis factisque probat: cum Rege marito Ius loquitur populis: in partem femina regni Accipitur . solus conspectu laeditur isto Livor , & iniecto constricta Calumnia freno Mutescit, mordetque suas irata catenas. C A s
172쪽
Cratis Thebani, Cynici Philosophi, & Hipparchiae Thebanae, '
Cynicam Philosophiam amplexae,
v I D septemgeminas miratis , Graecia , Thebas Sidoniique stupes bellacia moenia Cadmi, Et natos tellure Duces dirisq; recentes Caedibus immaduisse viros quid regna profanis Decertata odiis fraternaq; iurgia iactas Oedipodae confusa domus nec Tudea famae Eximis, Argiaeque thoros, multisque misellam Cladibus Antigonen quid mixtam coniuge magno Alcmenam, Τhebane , crepas, & fulmina molli Fracta manu teneriin Jovem latuisse sub ulnis Creta, sile ; quamvis foedi solentur amores Pasiphaen , fallatque suum regalis amantem Femina. non ultra Stygio nuptura Tonanti Persephone formosa timet; disparque cubile Cyclopis Galatea fugit. confundere fas est Corporaque & thalamos; nec vult iam forma pacisci, Sed ratio ; lectumque sibi Sapientia sternit, Dum sponsum cupit esse Craten. Quae monstra iocantes Portendunt populis Superil quis devius error
173쪽
ro 6 C. B A R L AE INaturae pervertit opus quonam omine ludit Caeca Venus poscitq; sibi deforme cadaver Virgo decens , rigidisq; optat complexibus abdi
Des quemcunq; virum, nullo discrimine CuprisAEstuat . in tetricis inventa est gratia membris, Et splendor suus in turpi est; maculasque notasque, Laudat amor, distorta probat, viti: tima constans
Diligit; & forti spernens mortalia risu, Indecori sub pelle Deos Hipparchia prudens
Reperit, ac lacerae trito sub tegmine vesti Non hominem, sed numen amat; secretaq: Divum Consilia & Cunicae scrutatur dogmata sectae. Dicite sublimes Thebar, quibus arserit illa Ignibus, & quali sapiens flagraverit aestu, In solum conversia Craten. Tuq , optima mundi Diva, procellosi soboles clarissima Nerei,
Da fontes, Citherea, novos ; portentaque rerum 'Concubitusq; truces aperi. ne balsama nuptis Aut flores adsperge meis, myrtumque crocumque Pallentesque feras violas . non ante penateSPompa sonet, vel cincta suis pilenta ministris
Pret radient ductura nurus . non turba corust..
Attollat festiva faces, madeantque Lyaeo Atria, non opibus preciosa cubilia surgant, Barbaricis dubiisque errent opsonia mensis. Paupertas de sente bibet, dapibusque fruetur
Simplicibus generosa fames ; quin pera, bacilli
Dos omnis Sapientis erunt, tenuisque severi Umbra supercilii nostros abscondet amantes. Postquam parta quies Graiis, summumque cacumen Nacta fuit magnis Sapientia nixa magistris, In partes abiere scholae; verumque videri
Non simplex potuit. solvit discordia mundum, Autoresque suos rixans doctrina diremit.
174쪽
CYNISMVs. Namque aliis errare animas per corpora menti Immotum fixumque sedet, nec viscera condi
Visceribus lenes cupiunt. pars omnia nasci Credit aquis, rerumque uni primordia debet
Oceano. terrae potius natalibus alter
Incubat, aut mundi deducit semina flammis. Huic placitum fortuna facit ; nec gnara Deorum Relligio incerto volvi vult omnia casu. Alligat hic fato causas , hominumque labores Subdit sideribus melior. quae cura beatOS Reddat , an humanas tranquillet gloria mentes a An luxus populator opum, vel saeva cupido Indomiti census, vel plausus nescia Virtus , Quaeritur. ille Cleantheae subseli ia portae Et Stoam tonat . ille sui prscepta Lucaei Colligit. ancipites triplex Academia voces Ventilat. ingenti se iudice quisque tuetur, Quodque tenet, doctore probat. Distinguitur ordo Porticibus , limenq; suum divisa sequuntur Agmina, Socratica quotquot fluxere cathedra. Nec solum sors ista viros & mascula torsit Pectora; se tantis illustris foemina miscet Partibus, & Cynico praestans Hipparc hia tandem Annuit, ac duri thalamosque ac sensa mariti Occupat, & miseri felix fit coniugis uxor. Illa Cupidineos inter pulcherrima coetuS, Centum adamata procis, centum praelata puellis, Tot potuit sprevisse procos . despecta potentum edera patritiaeque preces . non fulgida vestis, Implicitumque comis aurum, non dives Hydaspes, Magnificaeque trabes picturateque columnε, Imperii decus & consors promissa potestas, Spem fecexe thori. hon illi ducere docta Fila manu, aut tenues peccurrere pectine telas,
175쪽
ro8 C. B A R L IE IAut saturata eroco velamina texere pernox Cura fuit. monitis animum coelestibus implet , Socraticosque bibit mores . non volvere libros Desinit, antiquis vestigat prodita sectis, Cunctaque Cecropiae relegens arcana senectae, Naturae rimatur opes, coelumque Deosque Et vitae melioris iter; cur fleverit orbis Fata senex, nostros alius deriserit actus, Chrysippos, Stilponas, inexplicitosque Platonas , Italicique soli patres. sordescit amator, Haec cum virgo legit. patitur Cadmaea repulsam . Nobilitas, nec grata ferunt responsa curuleS. Sic praefracta stetit, soleta cum sperneret uxor Dulichios Samiosque & quos tulit alta Zacynthos, Antinoique minas. tales Atalanta Pelasgos Noluit. & quamvis Phoebus donaret Amyclas, . Mars Rhodopen, geminos renuit Proserpina Divos. Fortἡ pater, dum laeta parat convivia, longo ordine disponit proceres, quos inter honorum Contemptor sedet ipse Crates, nec dogmate dispar Filia, & arrectas praebet sermonibus aures, Uni intenta Crati. patrii primordia regni Dixerat Archidamus, structasque Amphione Thebas, Et fratrum crudele nefas ac nescia sceptra Ferre parem. veteres Alcon reminiscitur ignes Exstinctasq; faces Herus, adversaq, flammis A quora. lascivas Ephvraeae Laidis aedes, Venalemq; levi preciosam Thaida Graio Inter pocla refert Lasius. mox Isthmia Chalcon Praemia & Elaeae recitat certamina palmae, Fumantesque rotas attritaque littora cursu, Et rapidos Hieronis equos. Tum docta resolvit ora Crates, quantumque aliis deformior exstat, Haec loquitur melius: quae nos, quae cause crearit
176쪽
Sidera , quae medio terras librarit inani Abdita vis: quam se spatiis immanibus aethar
Explicet: ut vastos mens exporrecta per artus Molem agitet: cur discretis coelestia currant Corpora corporibus ; varios Latonia vultus Induat , & fratri mediis concurrere signis Horreat unde maris, quos hora reciprocat , aestus ;Quartem pastatem rabies Caurosque furentes Praecipitet, cur flexa ruant devexaque ripis
Flumina , & illimes scandant fastigia fontes. Hinc aperit, quam sint aut at simplicis illae Rectrices factorum animae ; cur sola seipsam
Norit & aspectet ratio, per regna vagetur , Circumscripta domi; parvaque recondat in aula Rerum mille notas , quas mox depromere possit, Cum volet: an membris haerens mortalibus una Involvat se clade ream , num funeris expers
AEtherea selix coeli statione locetur. Nec non & mores hominum , deliraque falso Secula & immersum vitiorum gurgite vulgus Perfricat, utilibusque monet praeponere rectum sPauperiemque bonos doctor commendat in usus. His Sapiens cunctos dictis erexit, & omnis Postquam exempta fames epulis , Hipparchia totum
Possedit commota virum . mens omnis inerrat
Vultibus,& quamvis posset timuisse docentem ,
Ardet amans. haerent infixae pectore voces ,
Verbaque, & egregii gliscunt occultius ignes. Saepius absentem memorat velletque loquenti 1 re comes, magnos altis persaepe medullis Eructat gemitus,& primi ignara caloris Dividit malesana sibi. nunc damnat amorem sNunc probat. Invisa est sperati forma mariti , Sed potior doctrina placet. contraria votis Expe-
177쪽
Expetit , atque animum nunc huc , nunc dividit illuc; Quemque odit refugitque, cupit , culpamque fatetur Consessus secreta rubor . nox zegra quietem Surripit, & nullum miserae dat flamma soporem. Abrumpat festina moras; sed faucia castus Corda pudor revocat . iam victa modestia sexus Succubet imperio Veneris; sed iussa retractat Virgineae gravitatis honos. Ergo, Ibimus, inquit , Amplectarque Cratem , & tumidis audacia labris Basia defigam supplex non talia mater, Non velit hoc charus genitor . quonam usque , verende , Cunctaris mea vota , pater quid differo iungi Nobilibus tantasque preces implere recuso Eequid Agenoreae lectissima nomina gentis seligis infelix virso moremque secuta , Eximium forma iuvenem & florentibus annis Poscis, & augusta frueris iactantior aula Ileui quid agam num luxuriam fastumque iocosque Divitiasque leves, irritamenta malorum Experiar rursusne procos contemta priores Admittam facilis non hoc calcator honorum Suaserit hic animus; tugurique habitator & hospes Magnarum securus opum; non doctor Hymetti , Quem dirae insontem dudum rapuere cicuis. Te sequimur, gibbo se Crates . tu pulcher haberis , Tu dives , qua parte sapis. te iudice parvo Vivitur, & vili concedit purpura panno. Tu nobis uno minor es Iove. prssidet orbi , Qui docet. Eois se latius cxplicat agris Cuncta sciens. etiam subigunt haec sceptra rebelles , Quae motus ratione domant. te teste triumphat, Qui poterit rex es h sui ; non indigus auri est , Qui caruish volet. claro supereminet ortu,
Simplicitas cui stemma facit; nescitque dolere , Cui
178쪽
Cui modice gaudere satis . pret ceptor honesti ,
Me cape consortem thalami , me posthuma dicat Fama tuam, atque uno tecum iacuisse cubili , Et socias iunxisse manus , fovi me lacertos, Teque sinus tetigisse meos. Haec saepius illa Ingeminat taciturna domi, lentique videntur Ire dies, currusque suos non flectere Phoebe. Cum sedet, & tabulis quiddam consignat, aberrans
Pingit dextra Cratem ; dictis improvida miscet Lingua Cratem. fallax obiectat inania Morpheus Somnia; dumq, silent homines, fugientibus illam Ludit imaginibus ; visusque est paupere amictu
Stare Crates , legesque suas recitare iacenti. Tandem ait: Apta meis quaerenda est nuncia votis , Ingenio tentanda via est. si prodere semet Horret amor, scribique vetat mea vulnera chartis, Muta loquar. laus est etiam prudentis, amare Cautius,& sic ut possis celasse videri. Est sua vox oculis, est i isibus insitus ardor, Nutus verba facit. discunt ab amantibus artem Plurima. nos Cynico nostros testabimur ignes Floribus, & pro me cupiet Pomona procari. I sc interpres erit taciti facunda doloris, Arbitra coniugii. capta est Schoeneia pomo,
Et pia Cydippe. quin inter florida rura Melliferosq; thymi campos & gramina veris,
Sicaniam teter sponsiam Summang coronaS,
Ignaramque rapis . vix dixerat; ocyus omneSColligit Aoniis fragrantes montibus herbas, Delitias, Aurora, tuas , quos Phocis odores, Quos Parnassus alit, quae pinguis Achaia mittit Munera, vel Sicula pubescunt laetius Hybla . Colligit in calathis violas, casiamq; rosasq; νQuales ipsa tibi Cupris donasset , Adoni.
179쪽
II 2 C. B A R L E a Colligit hic niveos, hic luteolos hyacinthos, Pomaq; lecta manu , quae vel Phaeacia vincant. Omnia quae docta format solertia dextra, Ut Veneri placuisse queant. sua brachia nectunt Implicitae sertis hederae, promittit amores Myrtus, & humidulis vaccinia mixta ligustris, Et quae flammeolae connivent vertice calthe. Forte alibi e pomo sculptam circumdabat Agon Phyllida, vel pulchram tangebat Tityrus bEglen. Forsan vimineo Martem cum Cypride loro Strinxerat, aut timidam Daphnen prendebat Apollo. Tum Cydnen vocat, & nitidis digesta canistris Mittit dona Crati; quo se cognoscat amari, Vel donis illectus amet. Stat torvus Alexis, Et tantas fastidit opes & dona serentem. Dumque apinas hominum, dum Divum cogitat iras, Aut Superum mediis mentem penetralibus insere;
Nec dominae secreta capit, nec munera curat , Aut, suet D gdaleis vafra occultaverat herbis Sedulitas commenta , notat. Cythereia risit, Riserunt una Charites. haec molle severis Esse iecur negat. haec succo meliore creatum
Dicit Aristippum. frigent subsellia, clamat Euphrosyne,aevumque refert Poluphemon amasse. Ipsa suis sertur risisse Hipparchia coeptis, Invenitque stupor veniam. non congrua sentit Se misisse Crati. nec enim vel pectine Mavors , Aut Iuno frameis, vel diro fulmine Pallas Debeat, aut viridi placari Stoa ligustro. Quid faciat quae lenta prius celaverat aestum sJam decepta furit. Superest, ut cominus sinquit in Boeotum Paphiis cor impenetrabile telis Adspectu propiore domem . flagravit Iason, V t vidit. Telamona oculi traxere procaces
180쪽
Hesiones, Paridemq; Helenes, & Castora Phoebes.
Surgit, & extemplo patriae pro moribus urbis Eligit ornatus, quales venerabilis olim Sema, Cecdopidumq; nurus gessere superbae. Stringit honoratos in nodum fascia crines , Et Tyria velat candentia tempora vitta. Inserit hic gemmas, & eburnea colla monili
Circuit, & fulva subnectit iaspide pectus,
Sic forsan placitura Crati. non dignior aulae Frontis honos ; roseo depictis sanguine malis Candida temperies inerat, laxataq; palla Indignam verrebat humum , non improba gestu, Non tremulo lasciva gradu. Thaumantia nunquam Pulchrius explicuit laetis mortalibus Ora , . Aut Thetis 2Emonii vadens ad limina Pelei . . Talis adit quaeritq; Craten. occursat euuti , Per fora, per vicos graditur; modo lumina coram obiicit , & modo transversis aspectat ocellis. Itque reditque viam toties, sequiturque praeitque , Si qua trucem mollire queat, visuque severum Leniat. ut prudens stabuli pecorisq magister Excitat armentis rabiem , cum primus amoris Amat odor nares propius penitusaue medullas Irit. At ille suis monitis immota gerebat Pectora , non aliter, quam si Marpesia tundat
Saxa vel Ionii latus implacabile dorsi
Adria. non unquam adspectu dignatus euntem est, direm caput obstipum flexit, non obvius ire Gestiit aut placida gradientem voce salutat. Ter conata fuit facti recludere causas, Ter timuit . ter limen adit, ter deserit excors.
Vix aberat, quin illepido sua brachia collo Iniiceret prior, & sic instigaret inertem. Lingua, manus titubant, nondum rationis & aequi