Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

521쪽

18 ELEGI A. Foeta puellarum Pharos est , secundaque Nili Ostia, virgineos quae peperere sinus. Hic castas adamare licet. tibi crimine jungar. Et precium sceleri perfidus addet amor. Improba, quid juvenem, quid me lasciva lacessis Egelidum prorsus me tua flamma facit. Qui te acuit Veneris furor, in me totus hebescit. Petraque sum, quo tu mollis ab igne Iiques.

Ac velut adversis scopulus non frangitur Euris, Surduis ad voces mens generosa tuas . Cur aliena meis conjux amplexibus haeres e Longius amplexu me facis ire tuo.

Basia si speras, referam suspiria moestus, Excipiet noster gaudia vestra dolor. Brachia tu stringis, mihi virtus brachia solvit .

Nec mea respondent ausibus ausa tuis. Non mihi caesaries, non compti lege capilli, Collaque, non facies, non placet iste decor. Dissuadent haec ipsa nefas. formosior esse Dum cupis, impuro turpis amore mihi es . Dum subeunt vultus, vultus subit, ecce, creator. Et timidum tanti Numinis horror habet. Coniugis omne decus solo censetur honesto.

Nec nisi quae casta est semina, pulchra mihi est . Rideat & nostris insultet vocibus aula, Et Dominae spretos exprobret illa sinus. Gens, secura Dei, scelerum mala nomina spernit, Et pietas isto judice victa cadit.

Me Deus & patrum veneranda exempla meorum s Invictaeque movet relligionis amor.

Ite Dionaei legum post sacra catelli, Cedite Acidalii turba profana chori.

Tu quoque tu nostrum mulier contingere corpus

Desine, nec lachrymas nec superadde minas. Non

Corale

522쪽

E LEGI A. apNon flector lachrum is, nec amantum cedo querelis. Cur speciem lachrymae decipientis habent. Quin potius restingue feros ploratibus ignes, Istaque flagitium diluat unda tuum. Nec promissa moror, nec quae mihi saeva minaris. Sis mala , sis facilis, luxuriosa noces. Conscia mens taciti nutrit sementa doloris, Poenaque peccatis it comes ipsa suis. Luxuries praedulce malum, blanditur & angit. Quemque iocis reficit blanda, severa necat. . Non hoc, non magno narrabis, Fama , Iacobo. Audiet aut sobolis facta nefanda suae. Suffciat lasciva Thamar. non alter avitae Gentis & Isacidum stirpis adulter ero. Non ego debebo Phariis ludibria terris , Improbus , aut faciet culpa scelesta reum. Te redamem citius manes detrudar ad imos, Membraque dem rapidis dilaceranda rotis. Te redamem tunc cum fontes remeabit ad ipsos Nilus, ero propriae servus amator herae. Instat amans mulier, sequitur, trahit, urget , inhaeret. Excipit infandas, vis rabiesque preceS.

Invitum quid iniqua trahis cape pallia , non me . Istaque servati signa pudoris habe.

EPISTOLA Ammonis ad Thamaram sororem.

CIEpius haec scribo , nec sum tibi semina tanti

Ut mihi rescribas . nec soror ipsa faves. Quo titulo scribas , placeam quo nomine frater, Nil moror. hoc unum , te redam are , moror. Quo

523쪽

go ELEGI A. Quo germana magis iugis, hoc plus diligit Ammon , Accendunt validae pectora nostra faces. Uror. at occulto stimulum tu subdis amori, taque dum spernis, plus voluisse facis. Te facilem simula, potero te segnis amare. Difficilis cum sis, cogor amare magiS. Nam licet infestis percussa bipennibus ilex Perstet . ad extremum saepius icta ruit. Tu quoque, dura licet, poteris prece dura moveri, Et sorti cupies condoluisse meae. Non formosa tibi es, nobis decor iste creatur. Forma tua est, soli cernitur illa mihi. Pulchra licet fueris, pulchri vilescit imago, Ni liceat pulchra virginitate frui. Alterius dos ista viri est . plus fulget amando , Et decus in thalamis exerit illa suum. Quos solers natura tibi formavit ocellos, Non tibi, sed solum lusus amantis erunt. Quaeque tibi frons est , nostro festiva furori Annuit, & votis debet amica meis. Quae debes aliis, fratri invidisse scelestum. Da mihi, da formae gaudia prima tuae. Elige, si cupias juvenem de gente tuorum; Non tibi, qui Thamaram plus amet , ullus erit. In facie pallor, macies in corpore toto est. Inque dies dum te depere , pereo. Genua labant, miserisque madent ploratibus ora , Nec mihi nox vultus subtrahit aegra tuOS. Membra mihi querulo recubant exanguia lecto,

Hoc unum credor sanus, amare queo.

Redde precor vitam, vel si mihi reddere non vis, Per populos Iethi causa serere mei. Tunc tibi, sed sero, tot verba precesque subibunt, Et Iachrymae & fratris tristia fata tui. Tunc

524쪽

E LEGI A/Tunc aliquis dicet: Iacet hic despectus amator , Causa soror miseri funeris una suit.

Ante tuos mea tunc oculos versabitur umbra.

Nec tibi tranquillae noxque diesque fluent. Si tibi virginitas curae est: quot sorduit illa

Matribus . haec poterit cura nocere tibi. Si fratris te terret amor, vetitique Hymenaei, Plus tamen ut frater, quam peregrinuS, amem. Eripe fraternum mihi nomen & altera finge Nomina. saepὶ sibi somnia fingit amor. Quos vetuit natura thoros, invidit amanti. Nec tibi quae genitrix, haec fuit una mihi. Est pater ambobus non alter. at altera mater. Hoc ergo poteris non soror esse modo. Callida magnanimum quondam Thamar arsit Iudam. Et tamen hic illi tunc socer, illa nurus. Ipse pater thalamos Uriae conscendit adulter, Cur mea, cur juvenum crimina tanta putas Haud puduit Lothum natarum amplexibus abdi. Affinis tali non mea culpa malo est. Quos olim terris primi genuere parentes, Et soror & frater tum coiere pares. Regia res scelus est. levius peccare.putatur, Sceptrifero quisquis sanguine natus erit. Cogor in obsequium Veneris, te cogor amare. Imperat arbitrio tuque surorque meo. Si formosa fores minus, hoc minus Ammon amarem. Audacem vultus me facit esse tuus. Audacem faciunt gressus & eburnea colla, Quaeque meo cupiam membra jacere thyro.

Vidimus Hebraeas, sed non placet ulla, puellas. Femina prae Thamara sordida quaeque mihi est. Aut mihi te cupiet jungi fortuna, velartem In vultus frustra contulit illa tuos. Non

525쪽

E L E G I A. Non decet invitae fieri , quod dulce volenti est, Armatas fugiunt oscula blanda preces. Si fratrem redamas , pergam te frater amare.' Si renuas, forsan peior amator ero. Quod nequeo precibus , sorsan tentabimus astu. Crede soror. valde est ingeniosus amor. Et licet incuses fuerisque irata minanti , Nil moror. in tanto crimine fructus inest.. Cuncta libens patiar. nostras veniemus ad artes.

Irata satis est posse sorore frui.

526쪽

I ACOBI LYDII

SERMONUM

CONVIVALIUM

' LI. BRI D U O. Quibus variarum gentium mores ac ritus in uxore expea tenda , Spontalibus contrahendis, Nuptiisque faciendis ac perficiendis enar- '

rantur.

528쪽

adeo imbecisse, ut ad ferculum, quo seriiquando ustra satietatem ingurgitarum , nauseent protinus, ubi ejus vel mentionem duntaxat fleri intestigunt. Id ergo ne Tibi vicis usu veniat Sponsaliorum o Nuptiarunt clemma sequentibus duobus libris inscriptum cer

nenti, paucis Te inre Agandum dari. Mois enim chordum illam non tetigit ρ via adeo in litteris humanioribus hospes es, Connubiorum i ta argumentum summa adcuratione a viris eruditionis fama celeberrimis pertractatum ut nemat' Sed 0 - cini dixerim cramben bis coctam non obtrudo. ει enim non eam inficias, omnes, quos videre ontigit, non issima notae Scriptores me hic in conssium adhibuisse eorumque puncta ac sententias iste

dum frictim collegi αυτ ne tamen strinia lago mcompilasse argui posim cavi sedulo. HWoricospori mum excutere, indeque qui cuique genti mores ritusque probati fuerint haurire curae fuit. In quo equidem quod ingemo deerat, labore , sudio, dig gentia ursimplerem annitendum censiui. S pus fera hic mihi fuit: Primo ritus quodam minus obvios suummodo enarrare , atque eapropter omittere, A a qβρι,

529쪽

quos, erudita Brissonii, Humanorum, aliorum vera , toto orbe decantati mos noram: Deinde m rum apuaeno rates vigentium prima incunabula aetariis se longe diuitis regionibus putrique, imprimis vero at veneranda dia Antiquitate arcessere. Mutpraeclarem, nemo non videt me non a quam uiam tyrambus noti ima repetere coactum:'Denique quid populorum mores pervulgari juxta es abditi ab aquo aut iniquo, honeso aut turpi, uti. li aut noxio trahantpas suggerere. Caterum ira me 'in hoc arg mento versarum esse arbitror, mpo im torvos tatis, qui Curios mulant se Baccha. nacta vivunt, non morari. Quamquam enim j cosium plane ac se tivum sit, tamen in eo pertra tando βωμολοχiαν sive sicurrilitatem o σκωρα-

κωριωλκας vitavi. Ahευlροαπιλia iure aemerito non abhorrui ut qui ab Aristitiae Ethie. lib. q. cap. 8. eam virtutibus accenseri didiceram, non adversante Gentium Apostio , utut ejus amoritate

pugnent nimia severitate inepti. Es enim nomen medium, quodproprie sumitur in bonam partem Onotat dexteritatem V ευ Τρέπω δον λογον se per concinnam mutationem facetum lepidumque si ore sive praebendi. Idem autem huic vocabuo evenit quod compluribus aliis, qua morum pravi. ras rapuit in partem deteriorem 3 praestrum cum in

530쪽

ioris proclive sis in excessem labi. cuanquam se in defectu his a viro gravi peccari post. Unde virtu re aliqua opus esse, qua in iocando modum servare

doceat, liquido apparet. Certe cum omnis vita nostra

occupatione se quiete transigatur, ipsa autem quies e ressatio ab occupationibus non nis ignavos se S bariticos M Miridas delectet,seduli taedium cessationis honesis ludis iocisique diluere amant.. Vnde nec magnus ille Apostolus iocorum usum damnat sed scurrilem abusium, qui inter Ephesios vigebat; Et,

ns celeberrimus ille Melanchthon censuit, Paulus , cum Ephes. S. q. μωρολογαν se ευτραπιλιαν nominar, complexus est o scurrilitatem, oe vicina mitia minus atrocia, futilitatem, adsentationes, si ituriones, caviliationes, obtrecutiones. Quales ineptias interdum etiam invenire es apud homines non malos. quae tametsi sunt Hesicelere se atrocitate , nihilominus proveniunt ex vanisate, es a no ma eteritatis se candoris nonnihil defiectum. Daque molliori nomine usis est Paulus,quo non sermonis lepos sid vitia reprehenduntur, quomodo se alibi Grari scriptores nomen ευφα ελ' non de vintute, sed de homine versatili Uurpant. non raro

enim peccant qui se ad diversorum hominum stenses se mores inflectunt seque sermones suos attemperant. Nemo erg)sanus se aequus rerum aestima-

SEARCH

MENU NAVIGATION