Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

511쪽

Displicuisse meo. moerens, amicta, fatiscens, Fracta animum, magna absentem ter voce vocavi, Verbaque nequicquam tunc proficientia fudi Infelix. nihil ille mihi; nihil ille maritae Resipondit, quamvis multum lachrymosa rogarem . 7. Haec inter me per tenebras & coeca vagantem Compita corripuere viri, cinxitque misellam Custodum vigilumque manus . percussa frequenter,

Vulneribusque adaperta fui. surrepta dolenti Pallia sunt, peplusque pedes qui fluxit ad imos. Errantes sic nacta duces , labefacta tremebat Et falso seducta fides. peregrina sequebar Signa, nec in sacris permansi transfuga castris. 8. Vos mihi, quae Solymae colitis tecta alta puellae, Dicite, si qua mei nostis vestigia Sponsi. Dicite, me Ianguere proci fugientis amore. Dicite, me Ianguere Dei fugientis amore.

A DoLEs CENTULAE.

. At tu Iessaeas inter pulcherrima Nymphas, Cujus nec spatium visus, nec gloria laudem, Nec titulos vox ulla capit: dic, cujus amore Implesti flagrantem animum quove arseris igne e Cujus inextinctis uraris virgo favillis

3 o. Ille meus, quem sola colo, candore venusto Ora rubet, juvenesque omnes pulcherrimus anteit. Plus auro rutilat caput, & sublimior ipsis Palmarum foliis surgunt 1 fronte capilli, 33. Illustresque nigrore comae. quos vibrat ocellos, Ipsa columbarum castissima lumina vincunt; 3 2. Lumina, quae nitidis praeterlabentibus undis, Accipiunt purum fluvio abstergente nitorem .s I. Ut propriis redolent distinctae sedibus herbae , Distincta stant lege genae . manantia myrrha

512쪽

l PFAcus S A C R IE. . Lilia concedunt labiis. manus utraque gemmas Et glaucum beryllon habet . per viscera late Candidulum transparet ebur. cui pulcher inerrasas. Caeruleis, sapphyre, notis . velut alta columnis Impavidis innixa domus, sunt crura marito

Aurea, nec Libani vultus subsidit honori. 36. Blandula mellifluo subludit lingua palato ,

Argutumque canit docto modulamine guttur. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat, Talis erat Sponso facies, sic corpore toto Splenduit. haud aliam nostris se mentibus offert Integritas candorque viri, maculandaque tandem Carae Redemptoris species. qui durior auro Intrepidum magno mortis discrimine pectus

Eximet, & Stygii spoliis Acherontis onustus

Tartara calcabit victor. qui depluit omne Ethereo de fonte bonum, labiisque futuras Res aperit, nostraeque legit praecepta salutis. Crura , quibus fulcit miseros, adamantina vis est, Certaque Euangelicis innixa potentia verbis. Auxilii sunt signa , manus . coelestia dona Pacis opes; facilemque Deum, vitamque perennem Beryllos gemmasque puto. sunt ista piorum Fercula. sic clemens animis illabitur aether.

ADOLESCENTVLAE.

7. Fare puellarum suavissima, quo tuus ille Fugit amans quas se in latebras, quibus abdidit umbris Fare, tuum quo, sponsa , simul quaeramus amantem

a. Iam dicam. proprios tacitus deflexit in hortos, His pratis, hac valle latet, quo plurima carpat Lilia, & egregias lolio discriminet herbas. Nos horti , nos prata sumus. sub cordibus hisce . B a Abstu

513쪽

to C. B A R L IE IAEstuat, & pulchros fervens exustitat ignes , a. Et tepidos flagrare cupit. sum , Sponse, peculi

Summa tui. tu summa mei. sumus alter amantis Mutua dos . nostrasque faces confundimus ambo.

. CHRISTUS.

Non aliter quam praecelsis in montibus arces Tollit Tyria suas, tollis fastigia frontis 3. Illustris, mea Sponsa, tuae; dilectaque coelo

Moenia transcendis Solymae. tu tota severa es ,

Terribilisque malis & formidabilis adstas,

Castrorum ceu densa phalanx , nec pervia turmis Turma. tenebrosae metuit te callidus aulae Arbiter, & Stygiae fugiunt tua tela cohortes, Et scelerum congesta cohors. Ne lumina quaeso 4. In sponsum deflecte tuum . nam tactus ocellis Erigor incendorque tuis, videorque superbo Celsius ire gradu, coeloque attollere cristas. s. Pendula caesaries caprarum hirsuta lacessit Colla. nitent dentes , quales albescere cernas Lanigeris ovibus, quoties in fonte lavantur, Atque gemellimris implentur foetibus omnes. 6. Nec roseis aliter turgentia punica granis Mala rubent.' nam te circum sanctissima cingunt Agmina, peccandi metus, & reverentia Sponsi , Et niveus vitae decor, & mens conscia recti. . Sunt mihi sex denae matres, de stemmate regum , Et reginae omnes. sunt, quas dignamur habere Concubitus socias. sunt tot florentibus annis , Nec genus indecores & nomina chara puellae, Sanctorumque gradus, & quos distinguit honorum 8. Sors non una. meo verum jurata cubili, Unaque conjugii consors mihi dicitur uxor. Charae matris amor, sceleris sine labe columba. Cui sua certatim solvunt praeconia regum

514쪽

FAC Es SACRAE. Reginae, dominaeque nurus, facilesque piorum Assurgunt animae, & gravido de pectore tales. Eructant iterantque melos: Quaemam illa virago Qualis diva parens, quae formosistima vultu Provocat Aurorae faciem ; cum certa sabulis

Verba capit, Fideique suis infantia cunis Vagit, & indoctis Christum balbutit in annis:

Fallimur en radiis lucet melioribus orbi, Et majus iam lumen habet , Lunaeque videtur Emula flammiseros largiri gentibus ignes, Arreptasque a Sole faces, diffusaque de me Lumina, doctrinaeque jubar concedere terris. Fallimur en, illa ipsa novis successibus ardet, Et jam Phoebaeos imitatur fulgida currus , Supremumque diem. tanta se lampade nobis Ostentant, tenebrisque patent aeterna fugatis. Utque suo robusta cohors opponitur hosti, Arma lacessenti movet imperterrita carni, Et Phlegethontaeas acies , & nixa potenti Castra manu pro me bellatrix semina spernit.

3 o. Me meus hortus habet, durisque exercita fatis Plurima nux, specimen sortis casusque meorum. Hic hic propter aquae rivos in vallibus erro. Et modo plantarum recreor lanugine. florum

Prima rudimenta & surgentia stamina specto,

Punica num vireat malus; num vinea vini

Spem faciat, messemque ferax despondeat annus: Qualis inoffensae fructu probitatis abundet Verna meus civisque meus, quae solvat Olympo Vota, quibus sancti placent altaria donis. it. Mox procul ex alto properantes monte quadrigae, Praecipitesque rotae, placidam & nil tile verentem Turbavere animam. pulchri periere labores,

515쪽

Et vesana piis mundi vis obstitit ausis. 3 2. Quare age Sponsa redi, tunc clamavere puellae , Sponia redi, vultusque tuos ostende puellis, Castrorumque choros & tot nascentia de te Pignora credentumque globos da cernere mundo.

C A P. VII.

CHRISTUS.

i. Sponsa puellarum nitidissima, quam tua pulchro Dum graderis per rura fluunt vestigia gressu lQuam caligae pedibus, quam se tibi leniter aptat Calceus, & femoris vadit junctura decenter, Artifici veluti fabricata monilia dextral Principis os habitumque gerens & Principe celso

Edita progenies ; specie crateris in orbem 2. Omphalos it, laticesque isto de fonte refundis, Quasque bibat peccator aquas. tibi venter acervi Et multum aggestae Cereris, quam lilia cingunt, 3. Instar habet . similes caprearum hinc inde mamillae

4. Molle tument. surgit, ceu turris, eburnea cervix.

Ut piscina, micant , oculi. quique inter ocellos Turgidulos dirimit nasus sublimior orbes, Resipicit adversam, veluti de turre , Damascum.

s. Quale caput Carmelus habet, tuus aethera vertex 6. Verberat . auricomi rutilant, ut purpura, crineS,

. Formaque Idumaeas imitatur splendida palmas. Saepius haec tacitus dixi: jam scandere palmam, Jam fructus libare juvat. turgentia tangam 8. Ubera, fragrantisque fruar dulcedine Sponsae. Nanat ab Hyblaeo generosum gutture vinum , 9. Laetitiaeque latex, isto qui melleus ore Defluit, & passim labiis ebullit amicis. Sic dum plena Deo flammis mens ardet honesti, It monitis impulsa meis. sunt munera nobis , Ossiciumque pedes. cervix erecta docentum Splen

516쪽

FAC Es S A C R H. cSplendor. Euangelii latus inviolabile turris. Venter opes sanctae. vatum consulta mamillae. Nos caput, & summi Patris indulgentia botrus.

Ec CLESIA

ι o. Quo laudata ferar queis jungar amantibus uxor , Multis saeph procis, multisque petita puellis Tu mihi, Christe, places . tua sum, tu noster, & ambos

Possidet unus amor. non me lasciya voluptas, Non levis ambitio, tumidique superbia gressus , Attalicaeque juvant gagae. non gloria fallax Surripiet me, Sponse, tibi. convertimur ad te, Te sequimur, formose virum . tecum ire per hortoSEst animus, totamque sacris impendere noctem: i. Ut, simul ac roseis surgens Aurora capillis Dispulerit tenebras, radiisque retexerit orbem , Lustremus tua rura duo , num vinea gemmas 2. Truserit, ut sese florum jucunda venustas

Explicet, & quales tellus tibi daedala scelus Ediderit; vel quanta suis oblivia gignant Mandragorae soliis . illic dispersa jacebunt '33. Poma manu, veteresque novis superaddere messes Cura erit , & mediis fiores in spargere portis. Scilicet horrendis subducta tumultibus optem otia tranquillosque dies, Christique sub umbra Pace frui, manibusque seris erepta nocentum, Sponse, tuo latuisse thoro, donaria ferre Et grati monumenta animi, atque oblita malorum Pectora, consiliisque pios juvisse beatis.

C A P. VIII.

i. Saepe tibi sum dicta soror, soror unica. quare, Tu mihi sis pro fratre, virique adamabile nomen Nomine fraterno duplica. defluximlis uno Patre duo, genitorque tibi qui creditur, idem Est mihi. ne charae mecum lactantia matris

517쪽

C. B A R L AE IUbera fastidi . sum m3stica matris imago,

Tu caput es . vinclis pariter vincimur iisdem , Atque eadem nos causa ligat. sic oscula fratri Prona dabo. decorisque mei pars magna, sororis Dieeris commune decus , nec vilis habebor, Aut populis despecta ferar. Te dextera fratrem Prensat, & in charae abducet penetrale parentis, 2. Et nostrae secreta domus, alteque bonorum Pectoi ibus sacer hospes eris tua jussa capessam, Te praeeunte, sequar. te praeceptore, docenti objequar. hic dulci implebo carchesia musto, Et pateris libabo merum. tua munera reddam, Inque tuis supplex ponam donaria templis. 3. Dextera me amplexa est trepidam. suppostaq; blandε Laeva meo capiti est . sic me coelestibus aegram Undique suffulcis studiis, ducisque labantem, Et tremulam arcano sustentas robore Sponsam.

4. Vos 5, quae Solymae colitis delubra, puellae, otia sopitae concedite mollia Spondi, Nec junctos scelerum strepitu divellite amantes.

ADOLESCENTULAE.

Sed quaenam, quaenam illa, seris excita cavernis Surgit, & e nemorum latebris comptissima prodit, Apta viro conjux , humei is innixa mariti

ε. Illa ego sum, quae, Sponse, meo te crimine quondam Progenui, vetitos cum carperet arbore fructus Inconsulta manus . tunc te clementia Patris Parturiit , secitque vadem . tunc edidit orbi

Terra Redemptorem & miseris promisit Iesum .

Ille ego sum , regina, tui signator amoris, ε. Arrha tuae fidei, pignus venerabile lecti, i Rex

518쪽

FAC Es SACRAE. 2s Rex thalami sponsorque tui. si ferrea mors est, Si , quicquid mortale , domat, regesque ducesque; Non illi luccumbet amor: non funera victus Sentiet. accendet mediis incendia bustis, Duraque zelotypi contemnet fata sepulchri Durior, & flammas nocturnae lampadis instar Exeret, & flammis tutus flagrabit in ipsis. . Non ulli hunc poterunt latices exstinguere amorem. Non Siloe . non qui vastas Iordanus in undas Exit, & in Syriae campos discurrit Orontes.

Hic procul Eoo venientes aequore gemmas Uincit amor precio. non interrupta fideles Uincla ligant, quae nulla dies vel secula solvent, Non mala fortunae facies, non rector Averni, Non rabies, urgensque fames, non mortis acerbae Effera vis, vel quicquid atrox natura minatur.

Stat nostri securus amor. multisque beatae 8. Cingimur excubiis. verum mihi parvula vagit, Et neglicta soror . cui non tumuere mamillae,

Sed calidus ludit circum praecordia sanguis, Ipsaque pubescit primo sub flore juventa. Ecquid agam quibus hanc verbis assabor amicis Ignarae sacrorum animae veraeque salutis Pro dolor, & nullo dignatae sedere gentes, Te sine per salebras & inhospita rura vagantur, Pictaque fallacis venerantur numina ligni. Quin miseros, dilecte, vocas atque illice verbo Consortes vis esse mihi, paribusque beari Legibus & nostris palantes coeti us addi

s. Si paries, si murus erit, si lubrica non sit, Nec levis instabilem rotet inconstantia mentem, Pars fiet selecta domusi& digna vocari,

519쪽

26 C. B. FACES SACRAE. Et iungi pietate mihi , paribusque tuenda est Praesidiis curaque soror . si prona patebit Janua, si cupiet venienti occurrere Sponso, Hanc tabulis cedrisque velut firmabimus arctis .

ECCLESIA.

o. Sum paries, mammaeque mihi pro turribus exstant, Sum murus stabilique fides innixa columnae est. Quin tali sum lege meae sociata sorori, Ut circunciso Graius permixtus ApelIae Ambulet, & rigidos respectet Gratia Persas, Sublatoque colant Dominum discrimine gentes.

I i. Ipse coruscanti Salomon spectandus in ostro Haec tenuit vineta prior . precioque locavit Agricolas, viles dum fastidita labores Majestas veneranda fuit. mihi vinea curae est, I 2. Hac ipsa tractanda manu. meus omnis in illa Sudat amor, disponit amor, plantatque rigatque . Nec mea terrenis felix Ecclesia tuta est officiis. solo sed me custode triumphat. Tu modo, quae medios graderis secura per hortos, Ne cessa mihi, Sponsa, loqui. nam plurima circum K mula te fundunt rivales agmina voces, Et mihi te Sponsaeque student avertere Sponsum.

3 3. Corripe, Sponse, fugam k levibus velocior haedis Occupa odoriferos, laetissima culmina, m UteS. AEthereasque domos magnoque habitata Parenti Tecta subi . thalamosque illic, dum militat absens, Grataque sollicitae dispone cubilia Sponsae.

520쪽

Ne pagellae sequentes Vacarent, Visium

fuit duas Elegias sacras, quae de Amoribus

illicitis agunt, inserere, autore C. BAR LAEo.

ELEGI At continens orationem Iosephi ad uxorem

Potipharis.

QVid malesana meos princeps exposcis amores

Femina quid vetitas expetis aegra faces Exigis officium scelerum mandata retracta. Obsequium tanti criminis odit amor. Vis famulum meliora jube. vis esse ministrum Servitii ne sit pars scelerata mei. . Debetur mens casta Deo, pietasque furenti. Abnuit & scedas respuit illa preces. Hanc dum sector amans, dominam detestor amantem. Alteriusque faces discutit alter amor. Hospitii sum verna tui. sic credar adulter, Nec thalami custos, sed violator ero. Non ego, si tellus careat rectore vel aether, Dissimuletque tuum terra polusque nefas, Tam grandis reus esse mali speremque velimque, Aut fidei violem iura decusque meae. Non velit hoc Potiphar. nec foedis improbus ausis, Ut placeam dominae, displiceam domino.Quem premit ille thorum, pudor est conscendere servum. Nec patitur socios nupta pudica viros. Tristia si vacui subeant fastidialecti, . Quae mihi Sponsa fidem libera juret . erit. Foeta

SEARCH

MENU NAVIGATION