Faces Augustae, sive Poematia, quibus illustriores Nuptiae, à nobili & illustri viro, D. Jacobo Catsio, ... antehac Belgicis versibus conscriptae, jam à Caspare Barlaeo & Cornelio Boyo Latino carmine celebrantur. Ad serenissimama principem Elizabetha

발행: 1643년

분량: 737페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

501쪽

s C. B A R L AE I Et tribulis circum seges exhorrescit acutis, Degeneresque rubi. cingunt te densia sororum Agmina, sed multum studiis adversa malignis

In te seva ruunt. seu cum scelerata tyrannis

Flagra tibi, flammasq; ferox intentat & enses, Atque uncos furibunda parat: seu rector Averni Arietat in Fidei portas, & dira minatur . Fata tuis; mundiq; nimum labefactat amore. Sive suos in te petulans lascivia sensus Concitet, & pavidae moveat nova praelia menti Seditiosa caro, litesque resuscitet in te.

ECCLESIA .

Sed veluti steriles inter se plurima sylvas Tollunt, humidulisque tument viridaria pomis;

Sic iuvenum viles inter, generose, caterVM Solus ovas, meritique decus non vile reportaS. Hoc erat in votis, tecum requiescere in umbra,

Tecum posse loqui. nam quae promissa maritae Ingeminas, quae crebra meas solatia clades Insperata iuvant, sunt nostro mella palato, Ambrosiaeque dapes & amici nectaris undae. . Nuper ubi gratis spumabat vinea succis, Turgidaque implebat vacuas Undemia cellas, Ducebas avidam vini cupidamque bibendi. Voces vina tuae; coelestia pocula voces, Sponse es fuere tuae . sensi nova gaudia, sensi, Et veteres pepuli curas animique dolores, Et culpae ferale malum. Tunc praevius ibas, Tunc ductor sublata manu vexilla gerebas, Non quae sanguineo praeludunt improba Marti,

Sed quibus ad placidi castra invitamur amoris,

3. Et partes, Rex magne, tuta. ' me floribus aegram,

Languidulamque tuo sustulci robore nuptam . Nam titubat peccantis amor. sum cerea flecti In

502쪽

9FAC Es SACRAE. In vitium vetitasque faces, quas tollit honorum, Vel malus ardor opum . sine te, vah, tota fatisco, Genua labant, fractisque subit socordia membris, Nec facio, quodcunque velim fecisse; malumque, 6. Quod nolo, fecisse libet. mihi, Christe, ruenti Affer opem, capitique meo suppone sinistram, Alteraque invalidam circumdet dextera Sponsam.

Tu vitae sis prima mea, tu causasalutist stera, tu Iuprema. tibi mea debeat uni Principium finemque a Fides. nec gloria caeli In geminos divisa u. ru, Sponsita, redemptor, solus servator eris. quae pomumus, in te

Possimus: o quicquid rectipraestare bonique

Negligimas, nostrum est. cunctos tua gratia laxae In misieram laudarasinus . tibi diligor ultro,

Et ialecta fui prius. o non debita remis,

Nec merito mihi parta salus . sc pravius aether, Sic comes it coeptis, ct tanta exorsa coronat.

CHRISTUS.

. Vos ego, Filiolae Solymorum, obtestor. & illas Quas viridi pasci spectatis fronde capellas, Cervorumque adiuro greges. per Quicquid amicum, Aut unquam mihi dulce fuit, per udera, terras, Flammiferasque faces & nostra condita dextra: Tempora dilectae concedite mollia Sponta, Nec turbate thori sectam . dumque altior illam Somnus habet, blando requiem indulgete sopori, Et strepitu cessate . meis Ecclesia servit officiis Sponsoq; vacat . procul ite malorum Turba, nec intentam sacris avertite gentem.

503쪽

ECCLESIA

8. Quam placidis sonuere meae sermonibus aures, Quis lepor eloquii, quam me facundia linguae Pellicit, immemoremque moneti de montibus altis Rinnuleo similis properat, saliensque relinquit Ardua frondentis Libani; gestuci; manuques. Succurrentis habet speciem . quin ecce fenestras Intrat, & insolito perfundit lumine cordis Abdita, discussaque cupit se nube videri, Et coram spectari oculis. mea blandula surge, IO. Surge, ait, humanosque tuo de pectore sensus Excute ; dumque meis figis vestigia plantis,

I, propera. te nostra vagam clementia semper Praevenit, & stygiis palantem arcessit ab oris.11. Cessit hyems, hyemisque labor. cessere feroces Terribilesque Noti. veteres compescuit imbres, Et nimbos moderata quies. trux langitit in te Impietas, iussuque meo siluere procellae, Excussitque suum sceptrorum insania virus.12. Floret ager. resonant avibus virgulta canoris, Aeriaque canit securus turtur ab ulmo.

33. Palmitibus rediit vigor, & se densior uva Abscondit foliis, & baccis caerula ficus, Munificusque tuis se devovet usibus aether. Quid cessas mea lux, venias, tibi militat uni Cura poli, facilisque pater. vox ista vocantis, Illius est . tu terra mea es; suspiria, fructus; Uva, preces; fici gemitus 9 vota rogantum . a 4. Quae modo petrarum latebris amicta latebas,

Assolet ut milvo circumvolitante columba,

Post tenebras tibi redde diem, & manifestior orbi

Cernere. fare, cui cupias debere magistro,

Nec timeas mihi dicta loqui, dominumque fateri Omnibus, Sc nostro praeconia solvero regno. IS. Haec

504쪽

FAC Es SACRAE. III . Haec ait, inculcatque mihi. sed subdoIa multum

Subruit arrosis vulpes vineta racemis , Et non una nocet. Vos retia tendite cives ,

Indagate vias, & qua se subdolus error Ingerit, & falsi vendunt mendacia vates , Evigilate viri. & fictis ne credite vani Testibus. unius iurasse in verba magistri Sit satis, & tanto causiam ductore tueri. I 6. Hoc agite. invisas donec Sol altior umbras Dissipet, & pulsa pateat caligine verum.

C A P. III.

I. Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, Quonam calle mei spatiosa palatia Sponsi Deprendam, iungarque viro. quae vita beatos Essiciat, votisciue frui sine fine secundis. Quaesivi, denus sed circumsepta tenebris, Nocte sub obscura latebras excussimus omnes:

Quid dictet rationis opus, subnixaque causis Vis humana suis. didici, prudentia quicquid Suggerit , ingeniique acies, & provida cernit Consiliis doctrina luis . suffragia passim

Sedula consului & magnorum oracula vatum sRixantum; scholas discorsque ad singula vulgus. a. Ivimus, & vicos avidὶ lustravimus omnes, Et frustra studiosa fui. custodibus urbis obvia, sollicito vigiles, rerumque peritos sSed mihi nec vigiles, nec respondere periti. 3. Non Memphis, quamvis stolidae sacraria vaccae Jactitet, aut visis sapiens Chaldaeus in astris, Persarumque Sophi. non, quae colit impia quosvis

Gens vicina Deos. Eravis ignorantia cunctis

Incubat, & nostri nestit mysteria lecti. 4. At postquam sprevi picti ludibria trunci, Et veri ignaras animas, ducibusque negavi

505쪽

is C. B A R L AE IAmbiguis adhibere fidem: secreta viarum Tuta magis rimata fui, faciemque domumque Vidimus, & sponsi gressias deprendimus omnes. Tunc amplexa fui, cui diligor. farctius haesi, Nec mihi subduci volui. deduximus ipsum In thalamos & tecta Deum: dumque undique terras Personat, & summum declamant templa Tonantem, s. Possedi tam grande bonum. Vos, nomina blanda, Filiolae, si quid nostrum peramabile vobis, Si quid suave fuit, mecum requiescere Sponsum Iam sinite, & Jongos in lucem extendere amores sNec fastidita thalami consorte potiri.

6. O quaenam, quaenam illa, procul quae splendida surgit

Desertis sublata locis ceu virgula myrrhae,Thusque calens pingues attollit in aere fumos, Vel piper & grata redolentia cinnama flamma. Coniugis os habitusque meae est, electaque mundo Et tenebris erepta cohors. cui thuris odorem Uita refert, myrrham dolor & constantia palmam. . En, late circum thalamos Salomonis in orbem Stat cataphracta phalanx, proceresque ex ordine lecti, Judetique patres. quibus omnis canuit aetas 8. Sub clypeis, gladiis accincti immanibus omnes. Scilicet hic Christi sacris operata iuventus Bella gerit, querulaeque movet certamina carnis Et vinci generosa timet. quos stringimus enses Adversum, quae tela Erebo Sathanaeque paramus,

Dum ruit errorumque animos nox occupat atra Sunt vocis momenta meae; quae ferrea uectunt

Pectora & occultas dissindunt pervia fibras. s. Ipse mihi e lignis Libani tentoria struxi Splendida, magnificas'ue trabes. consternitur auro, Argentiquie micat sublimibus aula columnis.

506쪽

F A C O SACRAE. I3to. Purpura pro veste est, Babylonia stragula lecti, Gemmarumque iubar tadae. domus ista piorum est, Cuius splendor, amor: probitas preciosior auro: Leges fulcia meae: lux, gratia: purpura, sanguis. II. At vos, quae celsi colitis celebrata Sionis Limina, vos, inquam, florenti aetate puellae; Huc omneS conserte gradum, quantisque coruscans Ostentet regum soboles insignibus ostrum, Adspicite, & quales radient in stonte coronae, Matris opus; quetque ipsa suo diademata nato Imposuit, tunc cum thalami genialis adesset Vespera, & has inter graderetur mascula taedas.; O . C A P. IV. I. Quam mea praecellens Syriis regina puellis Porgit honoratos mihi formosissima vultus, Candidior cycno, Iactenti mollior agno, , Blanda, columbinis adludens mitis ocellis, . . Ut credas magis esse meam, fraudesque dolosque Fastidire bonos . nihil est in mente cruentum, Nil crudele, minax. cunctis clementia membris Emicat & studiis tanguntur mollibus irae. 2. Ut ludunt super ora comae, similisque capellis Caesaries, quae se Gilead sub rupibus abdunt, Et tondent dumeta vagael quam picta rubenti 3. Labra rubent illi coccol quam mite loquentis Eloquium, & duras sermo qui duceret aures. Punica ceu patulis redolentia mala canistris

In bellum quae tota patet. tot ferrea vallis, Tot munita modis i cernas procul ordine longo Pendentes proavum clypeos, appensaque scutis Scuta novis, parmasque ducum, cumque arcubus hastas,

Et stameas, uxosque cavis thoracibus enses. Ut

507쪽

I4 C. B A R L n 1 '3. Ut tibi lacteolae gemina statione papillae,

Mammarum*, tument globuli. ceu pulchra tenellis Ubera propendent capreis, quae lilia calcant, Et laetis spatiantur agris . non altera sanctis Forma decorq; meis. insons in fronte relucet Simplicitas, verique tenax sententia dens est. Destillant labris vitiis adversa nefandis Dogmata. qum; rubent, morituri sanguine Sponuora rubent. turris sunt exporrecta fideles ;' Spes galea est, lorica salus, fiducia scutum ' i Ubera iustitiae fontes, patrisq; voluntas Prisca recensque mei. surgunt, ceu colla, prophetae sostentantque meas populis peccantibus iras. 6. Ipse ego, cum medium conscenderit igneus Arbem Phoebus, & invisas rerum contraxerit umbraS, Cum calet alta dies; totum me frondibus abdam,

Myrrha ubi, & arboribus desudant thura Sabetis. Τunc legis fugient umbrae, tunc clarior orbi Cernar, & ablato amplectar velamine Sponsam, Dilectosque mihi. pleno tunc Phosphorus ortu Adducam sine nube diem: totusque patebo Mentibus, atque aliis ardebunt pectora flammis .

Ulla tuo est. nostro deleti sanguine naevi Non ultra ferale rigent . preciosior unda Abluit antiquas illimi flumine sordes, . Foedaque probrosis absolvit tempora rugis. 8. Linque pruinosos, metuenda cacumina, montes Lux mea; neve iugis Libani cessisque morare Verticibus secura diu, quos exerit Hermon Frondosusque Senir, vel terra virentis Amani. Horrida spumantum caveas spelaea leonum,

Quaeque sibi servat frendens habitacula pardus. Haec

508쪽

PACE s SACRAE. II Haec orbis trux scena mali est. hic silva malorum Pullulat, hic errant immixti tigribus agni, Insontesque bonis. hic hic immania monstra, Et scelerum portenta suis stabulantur in antris: Improba luxuries, rabiesque invisa nocendi, Et fastus poeulator opum, livorque secundis Invidus, & falsis animosa calumnia dictis: Et fera concordes dirimens discordia mentes.

Vulnus alo venis, atque illice laedor ocello, Et formae splendore tuet. me candida virtus, Me tua temperies, & primae flamma iuventae Abripit & recto nunquam saturata cupido. Io. Pulchra soror, quam dulce tui sunt pignus amores. Pulchra soror, quam suave tui sunt nomen amores . Pulchra Cupidineis concedunt vina papillis. Vincit Achaemenios pulcherrima vestis odores.

Melle tibi stillant, & multo lacte labella, D. Sponsa, fluunt: sunt verba favi, & blandissima grato

Nectare lingua madet: redolentque monilia cedros, Thuraque , & ε pingui lachrymantes cortice succos. Ingenii nitor iste tui est. haec aura serenae Indolis, & nostrae maiestas debita genti. 32. Quanta Ioquari veluti densis viridaria septis Clausa iacent, fontesque novis custodibus, unam Te surgente die, te decedente tuebor. . Hinc latus atque illinc valido munimine cingam , Et vocis virtute meae; robustaque subdam Labenti promissa tibi. Tu laetior herbam

I 3. Hortule, tu casiam, tu punica mala, crocumque

Et cyprum, nardique diu fragrantis aristas, Cinnama tu, myrrhamque soεncipe & balsama funde In socias divisa tuas. lac crescite sincti, Crescite, & in cunctas mea fundite nomina terras.

509쪽

Tu mihi pro fonte es, puris qui defluit undis , Tu latices salientis aquae, tu larga ministras I s. Flumina, & ex ipso manantia gaudia coelo Impertis. dilecte, veni placidissime me me x6. Amplexare thori sociam. non horridus agris Incumbit Boreas, tempestatesque severas Aut fluctus ciet ira gravis. tua mitior aura est, Tu Zephyrus, qui divino patefacta favori Dulcibus irroras studiis mortalia corda. Tunc meus irriguo coniux spactabitur horto, Et fecunda suis adludet fructibus arbor .a . Tunc facili mea poma manu decerpet amator, Quaeq; prior dederat, reddam. tunc munera Christo,

Puraque dilecto solvam libamina Sponso :

. Et mihi. floriferis peramoenus collibus hortus Panditur. huc mea Sponsa veni. te messe beabo, Quam felix largitur Eff. tibi myrrhina plenis Dona cadis, nitidique feram carchesia lactis, Et placitura tuis fragrantia vina labellis.

Omne meum, fas esse tuum . communia nuptiSSingula sunt . eadem petimus volumusque beati. Coena eadem potusque. meis accumbite mensis, Atque epulis mecurii laeti indulgete sodales, Ebriaque aethereis accendite pectora votis. ECCLESIA .

a Nox erat, & iam membra χρor Lethaeus habebat, Cum mea tota Deo Superisque intenta vacaret Mens aversa solo. mihi pars depressa iacebat, is

Altera per coeli spati & fulgentis Olympi Atria, sanctorumque domos Iublimior ibat,

510쪽

Prompta sequi , quo fata vocant. Tunc dulcis amantis 'Vox audita mihi est: charo, soror optima, fratri Pande fores. dilecta obices & dura reclude Ostia , nec vocem blandi adspernare mariti. Ingrediar, miserosque lares & tecta subibo; Dum stillat mihi rore caput , guttaeque capillis Cincinnisque fluunt. dum pleno gratia cornu Labitur, & diri yer me cessere reatus, Placatumque tibi reddent mea funera Patrem. Ast ego jampridem vitiorum pressa veterno

3. Vah ignava fui. tunicamque exuta togamque Nuda ivi. multumque expers florentis honesti, Quis veteres, dixi, leonsae donabit amictus,

Et faciet magis esse piam tum pulvere tersi Plus nituere pedes, & visa Ecclesia mundo Pulchra decensque fuit. sed enim pars saevior orbis Sordidulis iterum foedabit corpora plantis, Et Sponso praesente luam, Christique satelles . Suppliciis invisa premar. Dum talia iundo Verba dolens, subiti mediam me dextera Sponsi

Transadigit, gemituque cavae insonuere cavernae.

Exilii concussa malis, & verbere duro Tacta magis sapui discussaquαcausa veterni Peccatique sopor fuit, & socordia cessit. . Corripui me fessa thoro, tepidoque cubili εEt nimium molli proscribens marcida luxu Tempora, surrexi vigil . & iam vivida Sponso

Dum conor reserare fores, & pectore totum

Admisisse Deum, vitiique expellere amorem: Stillavere manus myrrham, coepique probari Relligiosa viro . sed postquam cardine limen 6. Concrepuit, cordisque mei patuere penates,

Ah meus, ah discessit amans; subductaque paulam Gratia coelestis latuit. Sponsoque videbar

SEARCH

MENU NAVIGATION