Biblia sacra vulgatæ editionis Sixti 5. Pont. Max. iussu recognita atque edita versiculis distincta 1

발행: 1680년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

11쪽

EΡISTOLA DEDICAT RIA.& incredibili erga omnes facilitate,Potestatis splendorem abscondere satagis; sed erumpunt de corde pleno pia lumina charitatis, quasi de caustico speculo , quibus omnium corda allicis, illuminas, & incendis. Benescium agnovit de luminaribus nostris , de quo gratulentur Superi,

nunc autem Uaerium imitatur opo-

gravi me fecit & ipsa in orbe litter rio, ad Eruditorum solatium,Bibliorum

sacrorum duo volumina , majus & --, quasi duo luminaria in lucem edidit. Luminari majori, Archiepiscopo ILlustrissimo, Primati integerrimo se Pro- regi Vigilantissimo majus volumen consecravit, nec indignum judicavit si is sacris Infulis oblatum opus. Tu quoque luminare minus, Doctor inelitissime, Ecclesiastes Eruditissime & Vicari Generalis Reverendissime, accipe quod tuum est, eadem, scilicec, sed parva Bibli rum volumina, ideo tibi consona, quia parva, ut facilius, Doctis e Ecele ses, alios erudiendo ad manum beas, quod corde geris, quod Ore pro mis, quod mente meditaris. Ipse enim

12쪽

EPISTOLA DEDICATORIA. palam faciens disciplinam doctrinae tuae, in lege testamenti Domini gloriariS.

Parum est quod secit, multum quod debuit : tibi enim tanquarra Mecenati suo colendi o, totum id, quod, est adscribit Typographia, immo potius tua, siquidem huc usque Doctrinae

pietatis tuae typo mandandis operibus utili labore intenta , tuum esse profitetur,quod profecerit, tam in Spiritualibus,quam in Τemporalibus: dum enim tua omnibus fidelibus utilia esse opera comprobantur, sibi quoque multum est se fructifera necessario , contigit. Procontinuo igitur emolumento Protectio nis tuae circa Typographiam a nobis recepto , aeternum hoc Clientelae nostrae , ne dedigneris , monumentum,

quod dedicant, & Posteritati libenter appendunt

Reverendissma Dominationis tua Addictissimi 3c obsequentissimi

13쪽

PRAEFATIO

AD LECTOREM.

N multis magnisque beneficiis, quae per sacram Tridentinam Synodum Ecclesiae stae Deus

contulit, id in Primis numeraridum videtur, quod inter tot Latinas editiones Divinarum Scripturarum,solam veterem,ac vulgatam, quae longo tot iaculorum usti in Ecclesia Probata fuerat, gravissimo Decreto authenticam declaravita Nam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non Paucae ad haereses hujus temporis confirmandas licenter detortae videbantur:

ipsa certe tanta versionum varietas atque diver

sitas, magnam in Ecclesia Dei confusionem Parere potuisset. Iam enim hac nostra aetate iulud sei e evenisse constat, quod sanctus Hieronymus tempore suo accidisse testatus tot scilicet filisse eraemPlaria , quot codices cum unusquisque Pro arbitrio suo adderet

vel detraheret. Hujus autem veteris ac vul

gatae Editionis tanta semper fuit auctoritas,

tamque excellens Praestantia , ut eam caeteriς

omnibus Latinis Editionibus longε anteferemdam esse, apud aequos judices in dubium t vocari non posset. Qui namque in ea Libri continentur tui 1 Majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) Partim ex surrit Hieronymi translati e , Vel emendation , suscepti sunt ; Partim retenti ex antiquissima

14쪽

quadam editione Latina, quam sanctus Hie-S.Hi .ronymUS communem dc Vulgatam , S. Augustinus Italam , S. Gregorius Veterem transati inem VPellat. Ac de veteris quidem hujus s. I, sive Italae editionis sinceritate atque praestantia , Praeclarum sancti Augustini testimonium extat in secundo Libro de Doctrina Christi CH; m , ubi Latinis omnibus editionibus , quaestian. tunc Plurimae circumserebantur, Italam Pra ς-I serendam censeit, quod esset , ut ipse loquitur, Graj . Verborum tenacior cum Perspicuitate; sententiae. De sancto vero Hieronymo multa extant D . - veterum Patrum egregia testimonia r eum enim sinctus 'Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum Peritissimum v 'cat; atque ejus transsationem ipsorum quoques is Hebraeorum testimonio veracem esse confirmat. . sui . Eumdem sinctus Gregorius ita Praedicat, ut g i ejus translationem, quam novam. aPPellat, ex Hebraeo eloquio aincta verius transsedisse di ,κ b. cat: atque idcirco dignissimam esse, cui fides Ουis. in omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus non uno in loco Hieronymianam versionem c teriS omnibus antePonit, eamque ab Ecclesiis 16. Christianis communiter recipi ac Probari aDMo- firmat, quod sit in verbis clarior, & veracior

z I in sententiis. Sophronius quoque vir eruditiLj ε 3m. simus , sancti Hieronymi transationem non. s. Latinis modo, sed etiam Graecis valde probari

& Prophetas ex Hieronymi versione in Gret eum eleganti sermone transtulerit. Porro qui secuti si ant, viti doctissimi, Remigius, Peda,t Rabanus, Harmo , Anselinus, Petrus Damiani,

15쪽

Richardus, Hugo, Bernardus, RuPertus, P trus Lombardus, Alexander, Albertus, Thmnam, Bonaventura, ceterique omnes, qui his

nongentis annis in Ecclesia floruerunt, sancti Hieronymi versione ita sunt usi , ut ceterae, quas pene innumerabiles erant, quasi lapis de manibus Theologorum, penitus obsoleverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia,chum Hieronymum Doctorein maXimum, at- Lib.r

que ad Scripmras sacras interPretandas divinituS excitatum, ita celebrat, ut jam dissicile non sit illamm omnium damnare judicium, qui velit. tam eximij Doctoris lucubrationibus non a

quiescunt, vel etiam meliora, aut certe Paria, Praestare se posse confidunt. Caeterum ne tam fidelis transatio, tamque in omnes partes E clesiae utilis, vel injuria temporum, vel ImPres.soriam inciria , vel temere emendantium aud cia, ulla ex Parte corrum retur , eadem sacrosancta Synodus Tridentina illud Decreto si1o

sapienter adjecit, ut haec iPsa vetus ac vulgata Editio emendatissime, quoad fieri Posset, im- Primeretur : neque ulli liceret eam sine facultate & approbatione Superiorum excudere. Quo Decreto simul typographoriim temeritati ac licentiae modum imposuit; & Pastorum Ecclesiae, in tanto bono quam diligentissime retine do & conservando, vigilantiam atque industriam excitavit. Et quamvis insis tum Acad mlarum Theologi in Editione vullgata Pristino suo nitori restituenda magna cum laude labora- Verint : quia tamen in tanta re nulla Potest esse nimia diligentia ; & codices manuscripti com-Plures dc velutiores Summi Pontificis iussis

16쪽

conquisiti, atque in urbem advecti erant; &demum , quoniam executio generalium Cor ciliorum, & ipsa Scripturarum integritas ac Puritas , ad curam Apostolicae Sedis potissimum Pertinere cognoscitur : ideo Pius ΙPontifex Maximus, pro sua in omnes Ecclesiae Partes incredibili vigilantia , lectissimis aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum Sacrarum litterarum , tum V riarum linguarum Peritissimis viris, eam Provinciam demandavit , ut vulgatam editi nem Latinam, adhibitis antiquissimis codicibus manu scriptis , inspectis quoque Hebraicis Graecisque Bibliorum fontibus ; consultis denique vetemm Patrum commentariis , accuratissime castigarent. Quod itidem in tutum Pius V. Prosecutus est. Verum Conventum illum , si varias gravissimasque Sedis Apostolicae occupationes jam dudum intermissum , Sixtus V. divina providentia ad se mum Sacerdotium evocatus , ardentillimo studio revocavit , 8c opus tandem cons ctum typis mandari juvat. Quod cum jam esset excusem, & ut in lucem emitteretur, idem Pontifex operam daret, animadverten&non pauca in sacra Biblia Praeli vitio irrepsi L. se, quae iterata diligentia indigere viderentur , totum OPus sub incudem revocandum censuit atque decrevir. Id vero cum morte praeventus Praestare non Potuisset, Gregoriu&A IV. qui post Urbani VII. duodecim di

rum Pontificatum Sixto successerat , ejus an mi intentionem executus , Perficere aggre L

sus est, amPlissimis aliquot Carcinalibus , alus,

17쪽

que doctissimis viris , ad hoc iterom deputatis. Sed eo quoque , & qui illi successit,

Innocentio I X. brevissimo tempore de hac luce subtractis; tandem sub initium Pontifi- catus Clementis V III. qui nunc Ecclesiae univ ita gubernacula tener, OPus, in quod Sixtus V. intenderat, Deo bene juvante Pe sectum est. Accipe igitur Christiane Lector,

eoderi Clemente Summo Pontifice annuente i ex Vaticana TypograPhia , Veterem a vulgatam factae Scripturae Editionem, quanta heri Potuit diligentia castigatam quam quidem sicut omnibus numeris absolutam,

pro humana imbecillitate affirmare difficile

est, ita ceteris omnibus , quae ad hanc us. que diem prodierunt , emendatiorem Puri remque esse minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione, in codicibus manuscriptis, Hebraeis Graecisque sentibus, & ipsis veterum Patrum commentariis conserendis , non mediocre st ilium adhibitum fuerit; in hac tamen PerVuugata Lectione, sicut nonnulla consulto in lata , ita etiam alia quae mutanda videba tur , consulto immutata relicta sunt : tum quod ita ficiendum esse , ad offensionein populorum vitandam , sanctus Hieronymus Epi'.

non semel admonuit : tum quod facile fieri Posse credendum est , ut Majores nostri, qui se

ex Hebraeis, & Graecis Latina secerunt, co- Fνe-Piam meliorum & emendatiorum librorum

habuerint , quam ij, qui post illorum aetatem ad nos Pervenerunt; qui Hrtasse , tam ad

longo temPore identidem describendo , muta

18쪽

nus Puri atque integri eriserunt: tum denique , quia lacrae congregationi A lissimorum Cardinalium , aliisque eruditissimis viatis ad hoc opus a Sede Apostolica delectis,

ProPositum non suit , novam aliquam ediationem cudere , vel antiquum interPretem ulla ex Parte corrigere , vel emendare ; sed iPsam veterem ac vulgatam Editionem Latinam , ii mendis veterum Librariorum , ne

non Pravarum emendationum erroribus r

Purgatam , suae Pristinae integritati ac Puritati , quoad ejus fieri Potuit restituere ; eaque restituta , ut' quam emendatissime imprimeretur juxta Concili, Oecumenici Decretum, Pro viribus oPeram dare. Porro in hac Editi ne nihil non canonicum , nihil adscititium, nihil extraneum apponere visum est : atque ea

causa fuit, cur Liber III. & IV. Esdrae i scripti , quos inter Canonicos libros sacra Tridentina Synodus non annumerarit, ipsa etiam Manalle regis Oratio, quae neque Hebraice, neque Craece quidem exuat, neque in manuscriptis antiquioribus invenitur , neque Pars est

ullius Canonici libri , extra Canonicae scriPm-rat seriem posita sint: & nullae ad marginem concordantiar quae Posthac inibi apponi non prohibentur ) nullae notae, nullae variae lecti

nes, nullae denique Praefationes, nulla argumenta ad librorum initia consPiciantur. Sed sicut Apostolica Sedes industriam eorum non damnat , qui concordantias locorum , variastes iones, Plaesitiones sancti Hieronymi , &alia id genus in aliis editionibus inseruertint: ita quoque non Prohibet, quin alio genere char

19쪽

cteris in hac ipsa Vaticana editione ejusinoeliadjumenta,pro studiosorum commoditate atque utilitate in Postenim adjiciantur ; ita tamen, ut lectiones variae ad marginem iPsius Textus mu

nime annotentur.

CLEMENS PAPA VIII.

Ad perpetuam rei memoriam.

U M sacrorum Bibliorum

mulgata Editionis Textus, summo laboribm ae vigiliis renituitu , ct quam accuralissime menais expurgatud, Benedicente Domino, ex nostra Typographia Vaticana in lucem prodeat; i, ut in posterum idem Textus incorruptus , ut decet, conservetur , onortune providere volentes , auctoritate sepostolica , t nore Praesentium distristitis inhibemm , ne

intra decem annos, a data Praesentium numerandos , tam citra , quam ultra montes,

alibi quam in nostra fisticana Typographia,

a quoquam imprimatur. Elamo autem prae fato decennio, eam cautionem adhiberi praeciapimus, ut nemo. hanc sanctarum Scriptura, editionem 1 is mandare praesumat , nisi habito prius exemplari in Typographia Vatia cana excuso ; cujm exemplaris forma, ne mianima quidem particula ae Textu mutata, ad-

20쪽

dita , vel ab eo detracta , nisi aliquid aecurrat , quod Ppographica incuria maniferi adscribendum sit, inviolabiliter observetur. Si quis vero Dyographvi in quibuscumque Regnis, civitatibus , Provinciis , ct locis tam nostrae S. R. E. ditioni in temporalibuι subjectis, quam non subjestis , hanc eandem

Sacrarum Scripturarum editionem intra decennium praedictum quoquo modo , eluso aurem decennio , aliter quam juxta hujusmodi exemplar , ut praefertnr , imprimere , vendere , venales habere , aut alias edere vel evul-gare ; aut si quis Bibliopola a se vel ab aliis quibusvis , post datam Praesentium , hujus

editionis impressos libros, seu imprimendos aprafato restituto ct correcito Textu in aliquo discrepantes, seu ab alio , quam a T Vr

pho Vaticano, intra decennium excusos , pariter vendere, venales proponere , vel evulgare praesumpserit, ultra amissonem omnium librorum, aliin arbitrio nostro infigem das poenas temporales 3 etiam majoris excommunicationis sententiam eo ipso Encarrate aqua nisi a Romano Pontifice , praterquam in mortis articulo consitutus, absolvi non possit. Mandamus itaque universis ct singulti,, Patriarchis , Archiepiscopis, Episcopis, carerisque Ecclesarhm ct locorum etiam ras Iarium Pralatis , ut praesentes litterin in suisquisque Ecclesiis or Iurisdictionibus ab omniabus inviolate perpetho observari carent ac

SEARCH

MENU NAVIGATION