장음표시 사용
421쪽
386 αUvRES COMPLETES DE SUGER. Addam enim libentissime, eo quod ab illius memoria dissiculter avellar; ut et qui non norunt, totum, Si fieri possit, eum agnoscant, et qui norunt recognoscant. Scio enim quamplurimis quicquid in ejus laudem temptavero sore gratissimum. Non quod ejus
opera universa et virtutes egregiaS Scire potuerim, Sed
ne illorum quidem aliquis, qui ante me longo illi adhaeserunt tempore, e quibus hodie videntur superesse
paucissimi. Iam quippe illi canis caput albescebat,
quando me celsitudinis suae dignatus est consortio.
Quidni gratiam illi pro posse reseram Quidni tanto
ejus nomini semper assurgam 3 Qui hominem peregrinum, advenam et prorsus indignum suo familiariter admisit contubernio, et mensae frequenter adhibuit. Unde satis animadverti datur, quod penes illum acceptio personarum non fuerit.
Qui vir gloriosus, quoniam pro publicis vel regni
vel Ecclesiae utilitatibus monasterio frequentius Cogebatur abesse, de fratribus constituerat viros proh tos et Zelo divino succensos, qui in grege sibi credito doctrina et exemplis vicem supplerent absentis. In quibus promovendis non genus respexit, non patriam; sed quorum vitam probaverat, hos et promovit. Id ex eo licet perpendere, quod Herveum, magnae sanctitatis et mirae simplicitatis virum, licet minus litteratum, fratrum tamen congregationi praefecit, non ignorans quod scientia saepius inflat, charitas semper aedificat. Sive domi erat, seu soris, videres ad eum cujusque ordinis et religionis turbas convolare, e quibus alii quidem corporum, alii , ero animarum aliquod reportabant subsidium. Nullus ab eo maestus, nullus VacuuS recedebat. Quam largus in pauperes, circa aegros Diqiligod by Corale
422쪽
I IE DE SUGER. 38Tquam misericors fuerit, tam remota quam propinqua testantur monasteria. Quam fuerit liberalis in omnes, in exteros, in Cives Suos, sufficienter nemo reseret.
Nonne indicium evidens est liberalitatis ejus eximiae, in ecclesia Parisiensi illud ex vitro opus insigne 3 Unum quidem est, sed non solum. Nam plurima hujuscemodi extant illius opera, quae pluribus in locis non tam ex debito secit quam gratia. Quis unquam ad eum justa postulaturus accessit, qui non ab eo hilarior abscesserit λ Aut enim ope vota postulantium implevit, aut spe melior convenienter demulsit, pulcherrimum judicans omnia praestare, nihil exigere. Qui cum unius tantum monasterii pastor diceretur, et esset Omnium pariter ecclesiarum quaqua er- sum in regno consistentium, continuam gerebat sollicitudinem et curam non modicam; has regens consilio, alias victus beneficio; hoc ante omnia curans, ne alicubi videretur intepuisse religio. Et indigentibus quidem annonas subministrabat, aliis construebat officinas , eratque spectaculum in conspectu angelorum hominumque pulcherrimum; cum uni omnes homini tanquam firmissimae inniterentur columnae, OmneSque ex illo tanquam de sonte haurirent largissimo. Quem Omnes tam Pro Se quam Supra Se eSSe Sciebant, ejusque curam pro Salute singulorum atque universorum excubare quotidie.
Quantus in illo, Jesu bone, vigor erat, quantum animi l sane procedente, diffugiebant tyranni, abscondebantur tenebrarum filii, et ad eum certatim
. Sic cod. ins , atque edd. Felib., haronis de Λltolio et Bene dict. - Meliori, Minan, adnotant Bened.
423쪽
eonfluebant filii lucis et filii diei. Turbato regno, et, ut plerumque fit, bellis emergentibus, hic erat concordite praecipuus indagator et Pacis reformator str iniissimiis. Erat Caesar animo, sermone Cicero : eratque rebellium domitor, et contumacium expugnator.
De viro isto recte quis dixerit:
.... Illo incolumi, mens omnibus una et Amisso, rupere fidem .
Et ut audacter aliquid, sed vere lo luar, vin tu illius prudentia, tanta fuit animositas, ut illius regimini non aestimem orbem universum potuisse sufficere. Fallor si non huic assertioni meae eius attestantur propositum et Vota : quae ut coeperat opere complevisset, nisi mors aemula felicibus ejus invidisset actibus. Nam quod duo reges sortissimi, Francorum videlicet et Romanorum, coactis in unum exercitibus et collectis ex toto occidente copiis, efficere nescio quo Dei judicio non praevaluerunt, hoc iste divino sussultus suffragio, et singulari quo praecellebat ingenio, strenue supplere jam aggressus fuerat, sicut sequens declarabit narratio. Sed vereor ne rerum majestati sat injuria, si calamo tam agresti describaiatur et tenui. Interim au-iom de vitae illius modo vel moribus adhuc addemus aliqua, quamvis cotidianam ejus vitam set verba fere singula commendatione Constet esse dignissima. Erat quidem corpus breve sortitus et gracile. sed et labor assiduus plurimum detraxerat viribus. Victus tamen parsimonia, et ciborum qui gulam irritant mo-
. Seneca, De clementia, 4. 2. Quo deest in edd. Ideo Benedicti ni adnotavere : a Forean Mesingulari, pro vi singulari. v
424쪽
vIE DE SUGER. 389dus, et diligens sui custodia ad senectutem eum, Deo juvante, produxit . Cibus illius nec satis vilis, nec satis exquisitus. Nunquam de qualitate causatus est, nunquam de apparatus genere. De singulis quae
apponebantur illi modicum quid praegustabat : reliquum transmittebat pauperibus, Sine quibus nunquam illum vidi restici. Εsu carnium nunquam est usus, nisi cum illum corporis coegisset infirmitas, et amicorum auctoritas compulisset. Vinum non gustabat, nisi prius aquam largissime miscuisset. Estatis ero tempore aquam puram crebrius hauriebat. Qui, cum multimoda gratiarum obtineret genera, uno tantum caruit munere, quod assumpto regimine nunquam apparuit pinguior quam privatus extitorat: cum alii sere omnes quantumvis antea suerint tenues, post manuum statim impositionem buccis et ventre, ne e de dixerim, soleant impinguari. Omni tempore vel aestatis vel hiemis. quoniam somno contentus erat bre-Vissimo, post coenam aut legebat, aut legentem diutius audiebat, aut considentes axemplis instruebatillustribus. Lectio quidem erat de libri Patrum autenticis; aliquando de ecclesiasticis ali ii legebatur
historiis. Narrabat vero, ut erat jocundiS .us, nunc Sua, nunc aliorum, quae vel vidisset mi didicisset gesta virorum sortium, aliquotiens usque ad noctis
medium ; sicque modicum quiescebat in cubili, quod
nec nimis esset horridum, nec satis delicatum. Illud declinabat summopere, ne quicquam agere videretur
quod in habitu vel vitae genere appareret notabile.
Viro quippe bono simulationem judicabat indignam;
425쪽
390mΠvRES COMPI ETES DE SEGER. et ambitionem perversa, ut ait Stoicus, sequi via, minus arbitrabatur honestum. Post quietem expergefactus Somno, Postquam Solemni more Matutinorum celebraSSet Osfficium, prima cotidie luce ad ecclesiam festinabat. Ubi, antequam accederet ad altare, secus sepulchra Martyrum pro Olutus humiliter, Deo se totum in precibus mactaris, subjecta pavimenta lacrymis humectabat; sicque sacerdos venerabilis tam devote quam celebriter salutares oblaturus hostias procedebat. Hora Vero sanctissimi sacrificii, quis digne reserat qua compunctione
succendi, qua ubertate lacrymas vel gemitus, ut revera praesentem habens Deum, profundere e sueverit 3 At vero in Nativitato Salvatoris, vel Resurrectione, seu ceteris praecipuis sollemnitatibus, mirum in modum erat et devote sestivus et festive devotus : sestivus ore, devotus corde, adeo ut nullum penitus seculi negotium ad se ingredi permitteret, neque rerum tristium, quantum in ipso erat, mentionem admitteret; asse.
rens debere laetum transiri diem, et in Dei laudibus totum expendi. In quibus scilicet diebus si quando, ut assolet, nox superveniens illum vespertinis laudibus celeberrime insistentem deprehendisset, dicebat nihil
referre utrum laus divina nocte consummaretur an
die, dum illius esset nox, cujus et dies : tantum ne praeter morem celehritas videretur minorari in aliquo. Hic, sicut scriptum legerat, stare fecit cantores contra altare, et in sono eorum dulces fecit modos, et dedit in celebrationibus decus, et ornauit te ora usque a
426쪽
Erga fratres infirmantes non aliter afficiebatur, quam si carnaliter generasset singulos, quos in Christo Jesu spiritaliter ipse genuerat. Quorum curationi et medicos non modicis sumptibus ipse praevidit , et redditus annuos, ut succincte loquar, duplicatos sua reliquit industria. Cujus rei cum testes extent plurimi , tum ego fratrum minimus, ejus pietati prae caeteris
obnoxius. Nemo enim ejus compassionem uberius,
nemo liberalitatem profusius sensit. Quae ob id cuncta Seriatim non refero, ne vel inaniter de tanti viri gratia videar gloriari, vel lastidium audientibus sermo asserat incultior et prolixus. Dominus illi retribuat pro me, et opera misericordiae illius pio respiciat. Sed jam sa-mulum suum remunerasse Dominus et peccata illius Purgasse credendus est, cujus in aeternum exaltavit
cornu et gloriam dilatavit. Qui inter alia quae nobiliter gessit et strenue, Vari OS de cunctis regni partibus asciverat artifices, Iathomos, lignarios, pictores, saliros serrarios vel suSOres, aurifices quoque ac gemmarios, singulos in arte sua perbiissimos; ut ligno, lapide, auro, gemmis et omni
pretiosa materie Martyrum memoriam exornarent, et ex Neleri novam, ex angusta latissimam, ex tenebrosiore splendidam redderent ecclesiam. In quibus De spes eum sesellit, nec fortuna destituit. Nam qualiter ejus votum faciutas juverit, prosecuta sit felicitas, nosse cupientibus praeclara clamant opera. ornavit quoque' ecclesiam omni copia pretiosae supellectilis, vasis scilicet aureis et argenteis, fialis, onichinis et sardonicis,
1. viritualiter edd. - 2. Proin t sane legendum. 3. Plurimi deest in edd. - . . Liberalitatem deest in edd.
427쪽
prasinis, cristallinis, vel omni lapide pretioso, palliis
quo lue purpureis, ei cladibus auro textis, et indumentis olosericis: quibus addidit opera non contemnendax itri vel marmoris, et vasa sancta multiplicavit. Extant magnorum virorum quam plures ad illum epistolae, inter quos illi crebrius scripserunt Petrus abbas Cluniacensis et Bernardus Clarevallensis, ambo vita et scientia atque, quod post ista est, eloquentia clarissimi : quorum testimonio SatiS apparet, quam clarus hic vel cujus opinionis apud omnes vel propinquos vel remotos extiterit. Scripsit quoque idem Deo amabilis pater Bernardus summo Pontifici Eugenio brevem quidem epistolam, sed non breves viri istius laudes continentem : in qua illum asserit apud Casarem quasi unum de curia fuisse Romana, apud Deum quasi unum de curia coelesti, non aliter quam David sanctissimum, in domo Dei ingredientem per omnia et egredientem. Abbas nihilominus Cluniacensis, consideratis aliquando ejus operibus et structuris, eum ad cellulam respexisset brevissimam, quam sibi ad manendum vir summe Philosophus extruxerat, in hanc
sertur altius ingemiscens erupisse sententiam : a Om-u nes, inquit, nos homo iste condemnat, qui non ipseu sibi ut nos, sed Deo tantum aedificat. s In omni siquidem amministrationis suae tempore nihil propriisurdificavit usibus, priPler humilem illam ecclesiae adhaerentem cellulam, decem vix pedes in latitudineot quindecim in Iongitudine continentem: quam decimo antequam decederet anno ideo si hi ipse statuerat, ut vitam ibi recolligeret, quam in secularibus diu
428쪽
393se latebatur sparsisse negotiis. Ita hac itaque horis si hi licitis lectioni vacabat, et lacrymis vel contemplationi. In hac secularium vitabat tumultum et declinabat si equentiam. Ibi, sicut de Sapiente dictum est,
nunquam minus solus' erat, quam cum solus erat:
quoniam ad optimos quosque, quocumque suerint seculo, animum mittebat . Cum his illi colloquium, cum his studium erat. Hic illi quiescenti pro pluma erat palea, pro mollitie lini substernehatur lanea parum levis laena, quae interdiu honestis tegebantur tapetibus. illud lectorem ammoneo, me multa praeterire de virtutum numero, dum studeo brevitati, et ad id quod me paulo superius promisisse memini breviter narraturus accelero. LIBER TERTIUs.
Eo igitur tempore, quo christianissimus Francorum rex Ludovicus crucem I,ost Dominum baiulans Him' rosolymam prosectus est, initum est a pontificibus regni vel proceribus generale consilium , cum potissi- mi im ex optimatibus vel personis ecclesiasticis rerum summam et regni oporteret committi gubernacula. Factumque est, Divinitatis instinctu , ut omnium una nimis in hunc virum gloriosum conveniret sententia ;invitumque' illum ac satis renitentem reipuhlicael. Tumultus edd. - 2. Solus deest in edd. 3. Intendebat edd. h. Sic cod. ms. - conellium edd. Hoc fuit Suampis, anno 1 47. I. Incitunietur, mendose, ed. Feli bieni.
429쪽
394 EUVRΕs COMPLETES DE SI GER. amministrationem et curam suscipere compulerunt.
Quam ille dignitatem, quia onus esse potius quam honorem judicabat, quantum sas suit, recusavit; nec ad suscipiendum omnino consensit, donec ab Eugenio papa, qui prosectioni regiae praesens assuit, cui resistere nec fas suit nec possibile, tandem mactus est. Verum nemo aestimet ipsius voluntate vel consilio regem iter peregrinationis aggressum, in quo, licet illi longe aliter quam sperabat Successerit, pio tamen desiderio ac Dei zelo illud arripuit. Porro providus hic et praescius suturorum nec illud principi suggessit, nec auditum approbavit. Quin potius, cum inter ipsa statim initia, obviare frustra conatus, regium cohibere non posset impetum, tempori cedendum adiudicavit, ne vel regia devotioni in serre videretur injuriam, vel sauciorum offensam inutiliter incurreret. Rege igitur peregre jam profecto, cum Vir egregius rerum domini O potiretur, ceperunt latrunculi per regnum passim erumpere, et conceptas diu factiones proferre in publicum; ex principis scilicet absentia nacti, ut sibi videbatur, saeviendi licentiam. E quibus alii quidem ecclesiarum et pauperum facultates aperta diripiebant violentia, alii vero locis occultioribus latrocinia exercebant. In quorum ultionem dux novus gemino statim accinctus est gladio, altero materiali et regio, altero spirituali et ecclesiastico, utroque autem a summo sibi Pontifice divinitus commisso. In brevi itaque istorum ausu S temerarios compressit, atque illorum machinationes manu valida redegit in nihilum.
. Sic eod. Ins.- Fautorum edd. Chesnil, haronis de Aliolio et Feli bieni. - Futurorum, apte minus, ed. Benedici.
430쪽
395 Sicque illum per omnia flavor comitatus est divinus, ut et incruentas de hoste reportaret victorias, et de regni integritate nihil penitus deperiret. Hoc modo vir virtutis, exterius leo, intrinsecus agnus, Christo duce praeitia regni prieliabatur pacifice. Videres de remotis regni partibus Lemovicos, Bituriges, Pictavos et Guascones in opportunitatibus ad illius se conferre pretesidium: quibus nunc ope, nunc consilio ita satisfaciebat in omnibus, ut a quovis rege nihil sperarent amplius. Agebat praeterea honum patremfamilias, ampliora faciendo quae servanda susceperat. Siquidem et aedes
restauravit regias, et ruinas murorum erexit et turrium. Nam quod fuit palatium, quod regale aedificium,
quod non aliqua ex parte melioratum Princeps reverius invenerit 3 Et ne propter regis absentiam regno quicquam deesset honoris, ab hoc milites solita conseque-bautur stipendia, et certis diebus vestes vel dona regia. Quae omnia constat illum propria potius munificentia tribuisse, quam de regis aerario vel re publica. Nam Omnem pecuniam quae de fiscis solvebatur regiis peregrinanti regi aut transmisit aut reservavit, cogitans longe posito plurima necessaria, et quae
Servarentur regresso non sore superflua .
Hujus decreto ecclesiastici vel dahantur honores, vel detrahebantur singulis : quippe cuius' assensu consecrationem obtinebant electi pontifices, cujus
s. Sic cod. ms. et editio har. de Attolio. - Et ut quae, mendose, edd. Felib. et Bened. 2. Eadem Sugerii ad Ludovicum regem testantur litterae, quas supra edidimus, P. 258. 3. Eius ed. baronis de Attolio