Oeuvres completes de Suger recueillies, annotées et publiées d'après le s manuscrits pour la Société de l'Histoire de France par A. Lecoy de La Marche

발행: 1867년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

iliscretioni terminanda coni mittet,at. Gloriosus etiam rex

Francito Ludovicus, Hierosolymam proficiscens, pontificum et procerum consilio ex parte illius fidei et solertiae regnum suum specialiter commisit rogondum. Quod ille, Deo juvante, ita administravit et rexit, ut principi redeunti commissa sibi eum pace et integritate restitueret. Verum, quia a conditione moriendi nemo excipitur, cum valitudine, qua mortuus est, vexari cepisset, fratrum mani-hus sustentatus, in capitulum se deduci poposcit. Ubi, post verba aedificationis, cum lacrimis et gemitu omnium pedibus provolutus, eorum se judicio humiliter exposuit, lacrimabiliter postulans ut quod in eos deliquerat vel negligentius egerat, respectu pietalis ei relaxarent. Quod fratres omnes maxima cum devotione et copiosa lacrimarum effusione gratantissime secerunt. Transiit autem idem venerabilis pater inter verba orationis et Sumboli, die idus mensis januarii, anno vero Domini MCLII, LXX ae talis suae anno, a susceptione autem monastici habitus sere LX, praelationis vero suae XXIX. Cujus sepulturae et exequiis interfuerunt sex episcopi, cum multis abbatibus, christianissimoque rege Franciae Lud vico : ubi, et pietatis memor et immemor regiae celsitudinis, dum sepeliretur amarissime flevit; flevitque omnis regia domus, Sed et populus, qui eum tanquam prudentissimum consiliarium, totiusqtie regni gubernatorem et administratorem planxerunt sapientissim una

452쪽

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen Ludovicus, Dei γatia, rex Francorum, a reli lepiscopis, episcopis, ducibus, comitibus, et universis regni nostri proceribus .... Nos igitur cum et aliis Ioii V lateque ecclesiis, tum praecipuo nobili monasterio ter lwati Dionysii sociorumque ejus propensius attendentes, eo primum assectu quo totum regnum nostrum sorte apostolatus suscipiens Domino Deo proprii sanguinis effusione restituit, eo etiam quo ei antecessores nostri tam spiritualis quam corporalis auxilii beneficio confoederati sunt, satis devoti; cum ad aures nostras pervenisset Alemannorum regem ad ingrediendum et opprimendum

rerum nostrum exercitum praeparare, communicato cum palatinis nostris consilio, ad ipsam sanctissimorum Martyrum hasilicam more antecessorum nostrorum sestinavimus

ibique, praesentibus regni nostri optimatibus, pro regni defensione eosdem patronos nostros super altare eorumdem elevari pio assectu et amore effecimus. Unde nobis, ut par erat, placuit gloriosissimorum Martyrum basilicam, antiquorum regum liberalitate et munificentia amplificatam et decoratam, nostras temporibus omni dilectione amplexariot sublimare. I' senti itaque venerabili abbate praefatae ecclesiae Stigerio, quem fidelem et familiarem in consiliis nostris habebamus, in pi sentia optimatum nostrorum, vexillum de altario beatorum Martyrum, ad quod comitatus Vilcassini, quem nos ab ipsis in feodum habemus, spectare diliciscitur, morem antiquum untecessorum nostrorum

453쪽

4 8 OEU URES COMPLEΤES DE SUGER. servantes et tua ita lates, signiferi jure, sicut comites Vilcassini

soliti erant, suSCUPim US ....

Actum Parisius publice, anno incarnati verbi MCXXIV, regni nostri XV ΙΙΙ, Adelaidis X; etc. .

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Ludovicus, Dei gratia, rex Francorum et dux Aquitanorum .... Nos igitur cum et aliis longe lateque ecclesiis, tum precipue nobili monasterio ter beati Dionysii sociorumque ejus propensius attendentes, eo Primum assectu quo totum regnum nostrum sorte apostolica suscipiens Domino Deo proprii sanguinis effusione restituit, eo etiam quo ei antecessores nostri benivolentia et familiaritate confoederati sunt, qui, cum multa ei contulerint, multo majora per ipsum receperunt; ad ipsorum sanctissimorum Martyrum basilicae dedicationem, quae in novo e clesiae augmento, in capitali videlicet parte, celeberrime facta est, cum conjuge nostra Alienorde regina et plurimo oblimatum nostrorum comitatu acceleravimus : ubi, cum post ipsius ecclesiae consecrationem ad locum antiquum, in quo peculiaris patroni nostri, beatissimi videlicet

Dionysii, ejusque sociorum sacra corpora continebantur, cum archiepiscoporum et episcoporum plurimo conventu accessissemus, apertis Scriniis extractisque ac propriis humeris per ipsam ecclesiam deportatis, in loco gloriosissime

454쪽

superius praeparato sacra pignora laetis cum lacrimis reposuimus . Denique, Dei omnipotenti inspiratione et ipso - rum Martyrum amore tactus, convocatis archiepiscopis et episcopis qui aderant, et ipsius ecclesiae venerabili abbate Suggerio, amico et familiari nostro, quasdam consuetudines, quas in quibusdam villis eorum habebamus, . . . Contu

limus . . .

Actum publico Parisius, anno ab incarnatione Domini MCXLIIII', regni vero nostri VIII'; etc. .

Amantissimo patri et domino Eugenio, Dei gratia summo pontifici, frater Bernardus Clarevassensis vocatus abbas, mo-dleum id quod est. Si quod magnae domus magni Regis vas in honorem apud nostram habetur occlesiam gallicanam, si quis ut David fidelis ad imperium Domini ingrediens et egrediens, meo quidem judicio ipse est venerabilis abbas Sancti Dionysii. Novi siquidem virum, quod et in temporalibus fidelis et prudens, et in spiritualibus servens et humilis, in utrisque quod est difficillimum) sine reprehensioue versetur. Apud

Caesarem est tanquam unus de curia romana, apud Deum tanquam unus de curia caeli. Petimus et obsecramus benigne

a vobis suscipi nuncios tanti viri, et, sicut vos decet et ipse omnino dignus est, rescribi ei verba hona, verba amicabilia, plena iamiliaritatis et dilectionis, pleua favoris et gratiae. Si quidem specialius diligere et honorare personam ejus,

honorificare est ministerium vestrum . . V. Supra, De consecratione ecclesiae S. Dionysii, cap. VII. 2 Tardis, Montimenti historiques, ae 469. - Dublet. , P. 868.3. Ex Chesnio, IV, 493. - Rer. gallic. scriρι ., XV, 483.

455쪽

CLUVRES COMPLETES DE SUGER.

Eugenius episcopus, Servus servorum Dei, dilecto filio Sugerio, abbati Sancti Dionysii, salutem et apostolicam henedictionem. Super obitu filii nostri Iohannis nepotis vestri, quem, , sicut accepimus, pro negotiis ipsius ecclesiae ad nostram mittebas praesentiam, paterna tibi assectione compatimur, et ipsius animam Domino precibus commendamus. . . . Ad montem, unde veniet auxilium tibi, mentis tuae aciem figas, et religionis ac honestatis tuae propositum in Domino confortatus firmiter teneas, nec propterea dimittas quin pro ecclesiae tuae opportunitatibus ad sedem apostolicam dirigas, et ei statum tuae necessitatis exponas. Nos enim eandem ecclesiam et personam tuam sincera in Domino caritate diligentes, parati sumus justas postulationes vestras attendere, et in quibus secundum Dominum possumus exaudire .

Robertus, Dei gratia Heresordensis ecclesiae minister humilis, votis et obsequiis Sugerio venerando abbati Beati Dion3sii salutem, et, si quas habet receptibiles, orationum suffragia. Ossicia liberalis gratiae vestrae, tam dudum mihi exhibita

quam saepius oblata, debitorem me tenent i si non vicem rependere possit, Saltem ut gratias reserat, quas possit vo I. Ex Chesn. , IV, 493. - Rer. gallie script ., XV, 456

456쪽

TEMOIGNAGES CONTEMPORA INS. 42lluntas obnoxia.... Quid enim ' Si sapientia, si providentia quaeritur in Stigerio, tanta reperitur, ut qi arcumque negotia vestro nituntur consilio. cautius procedant, et succedant solicius. Si ad religionem recurritur, de speculo vitae vestrae relucet, et quod soris luceat, et quod intus expediat. Additur liberalitatis piisconium, quae beneficiis priovenire gaudet,

lecto et merito diligendo patri et doni ino Sugerio, Dei

gratia abbati Sancti Dionysii, regni Francorum rectori, Ioseel injus, eadem gratia Saraheriensis episcopus, sub pennis Cherubin manus hominis. Opinionis vestrae odor, qui circumquaque ditanditur, nos de transmarinis partibus in amorem vestri currere iacit. Venimus ergo de finibus terrarum, vestram, scilicet nostri temporis Salomonis audire sapientiam. Sapientiam audivimus, templum quod aedificastis aspeximus, ornamenta quae

a vobis oblata sunt et offeruntur vidimus, ordinem ministrorum et ministeriorum attendimus t et merito in illius Australis reginae voces erumpimus, quia media pars non fuerit nobis nunciatii, et quoniam major est sapientia et opera quam rumor merit in terra nostra. Quis enim non miretur hominem unum tot et tanta sustinere negotia, ut et ecclesiarum pacem conservet, statum reformet, et regnum Francorum armis tueatur, moribus ornet, legibus emendet pMerito itaque mare intrare debuimus, et vitam nostram velo et ventis committere, et longi itineris innumeras experiri difficultates, ut ad vestram possemus Pervenire notitiam .... . Ex Chesn., IV, 500 -R'. gallic. seri 't., XV. 408. 2. Ex Chesn. , IV. 503. - Rer. gau. scriρt., ibid. - V. etiam

457쪽

meidit Ecclesiae flos, gemina, corona, columna, Vexillum, clypeus, galea, lumen, apex, Abbas Sugerius, specimen virtutis et sequi, Cum pietate gravis, Cum gravitate pius, Magnanimus, sapiens, secundus, largus, honestus,

Iudiciis praesens corpore, mente sibi. Rex per eum caute rexit moderamina regni; Ille regens regem rex quasi regis erat. Dumque moras ageret rex trans mare pluribus annis, Praestat hic regno regis agendo Vices.

Quae dum vix alius potuit sibi jungere, junxit: Et probus ille viris, et bonus ille Deo.

Nobilis ecclesiae decoravit, repulit, auxit, Sedem, damna, chorum, laude, vigore, viris. Corpore, gente breVis, gemina brevitate coactus, In brevitate suli noluit esse brevis. Cui rapuit lucem lux septima Theophaniae, Veram vera Deo Theophania dedit .

epistolas alias summorum pontificum Paschalis II, Calixti II, Innocentii II. Eugenii III, necnon S. Bemardi atque Lud vici VII. Franciarum regis, Stephani, Anglorum regis, David, regis Scottae, Rogerii, Siciliae ducis, Godelaidi, Andegavensis comitis, etc., in iisdem collectionum illarum tomis. l. Felib., op. cit., p. 572. - Ηist. litt., de La France, XII, 374. V. in rili hiani opere, ibid. , aliud recentius et prolixius epitaphiu..i, non rhythmice scriptum, quo Sancti Dionysii monachi, anno 1654, tumulum Sugerii ornavεre.

458쪽

T MO IGNAGES CONΤEMPORA IN S. 423

IX. DE NOBILITATE DOMINI SUGERII ABBATIA ET OPERIBUS EIUS.

Inclite Sugeri, cupimus te luce repleri, Iusta Dei veri magnalia corde vereri. Abba pater, gaude; dignissimus es, pie, laude. Mente Deo plaude; hona cudere sortiter aude.

Nobilitas morum supereminet astra tuorum, Qui pater es florum simul et regimen monachorum :Coelicus ergo chorus probat hanc splendore decorus; Sceptriger annosus amat hanc, et dux animosus. Francorum coetus, hujus moderamine fretus, Hanc colit, et laetus regitur pietate repletus.

Nobilitas mentis patet omnibus haec facientis, Qui propriae gentis decus est et forma parentis. Muneribus divis Deus hunc erexit ab imis,

Ne fieret vilis animus virtusque virilis. Gloria condigna tanto patre sorte benigna Contulerat .... signa quibus malis cassa maligna; Signa beatorum sunt diva Larismata morum, Nobilitas quorum dissunditur ore virorum. Regnum Francorum rexit moderamine morum, Qui dux regnorum simul et dux . . . . animorum.' Gloria regnorum nec obest meritis dominorum, Si persectorum retinent exempla honorum. Splendor doetorum decet hunc virtute laborum. Qui sibi cunctorum sormam tenet emeritorum. Innovat inventum patera sundamine templum. Ut sit in exemplum Dionysii monumentum.

Nostra pro vita Cliristi suit hic agonista Ariopagita Dionysius; archisophista Extitit athleta sortissimus atque propheta :Regna tonet laeta vir sorti et agoniteta, Diuili od by Cooste

459쪽

i3 UVRES COMPI ETES I E S IGFR. 24Cujus erat latrapas Sugerius, inclitus abbas. Struxit pi capsas auro, gemmis decoratas; ordine ditavit claustrum, templumque noVavit Aras ornavit auro, gemmis radiavit;

Pallia mira dedit, distractaque plura redemit. Tres tabulas fecit auro, gemmisque replevit; Quarta nitens plurimis gemmis, preciosa lapillis Vernat in onichinis, smaragdis, arte herillis. Aurea crux miris fulgens distincta saphiris Ostendit vivis quam sit pater iste virilis. Gloria sublimis debetur huic sine rimis. Dignus ei finis coelo eelebretur herilis. Radulfus phisi eus cespit dictando laborem: Luridus invidia reprobans confundit honorem .

. VERSUS IN LAUDEM SUGERII ABBATIS.

Magne Sugere, pater, cui summus apex meritorum Inter praecipuos dat loca prima Deos, Carmen ab incudi noviter tractum tibi dono :Scripta precor lima corrige nostra tua. Sint inculta licet, sint vilia, sint male compta, Tu preciosa tamen, cum legis illa, iacis. Laudes ergo meas de laude tua, precor, audi. Incitat ad laudem me mea Musa tuam.

Cum natura parens rerum bene cuncta crearet,

Te mirabiliter condere disposuit. Cumque rudi de materia sint cetera tracta, Te Dea de massa nobiliore tulit.

Artificisque diu dubium fuit in ratione

Utrum mortalem sive Deum saceret. . Ex ms. ecidice bibliothecae regiae Bruxellarum, duod cimo seculo scripto sectio II. n' 5385-86, in fine). Dipiligi l by Orale

460쪽

Massa valens operi sic conveniebat utrique,

Ut vel posset homo, vel Deus hinc fiori;

Fecissetque Deum Dea, ni superi vetuissent, Quorum consilio quod facit omne facit. Pertimuere quidem, ne si totus Deus esses, Deprimeres alios mira patrando Deos. Invidia tamen superium permixtus utroque, Semivir elliceris, semideusque simul. Dimidium massae tecum retinens in utroque, Nec vir es absque Deo, nec Deus absque viro.

Ex alio divina cupis divinaque tractas, Et quae sunt hominis perficis ex alio. Est ex divina natura, quod tibi coelos Coeliarumque Deos pingis in ecclesia. Est ex humana, quod regnum protegis armis, Augeturqite tuis publica res studiis. Et nunc semideus in templo coelica tractas, Nunc vir in bello sortia facta geris. Sic hominis causamque Dei moderans in utroque, Ut res illa Deci congruat, haec homini. Qui dum Francorum populos cum rege gubernas,

Post regem quasi rex sceptra secunda tenes. Nec magnum quidquam sine te rex perficit unquam, Nec quidquam magnum tu sine rege facis. Tanta duobus inest vobis eoncordia iacti, Ut neuter sacto dis Tepet alterius. Alier in alterius sic est devinctus amore, Alterius quasi cor pendeat ex alio.

Denique Roma potens, cui totus flectitur orbis, Flectit ad obsequium colla superba tuum; Nec plus Caesaribus magni concedit honoris Quam tibi, Caesariis sit licet aucta bonis. Ad nutum ligat illa tuum, solvitque nocentem, Et quem justificas non sinit esse reum.

Quodque tuis titulis accedit, quidquid in urbe

Iusseris, insectum non valet esse diu.

SEARCH

MENU NAVIGATION