Tractatus de constitutione Imperii RomanoGermanica. Auctore Iacobo Lampadio IC. Accessit eiusdem Discursus de natura nummi, & Interpretatio L. 2. C. de vsucap. pro hered. Item Iacobi Augusti Thuanis Germaniae descriptio, ex eius lib. 2. Histor

발행: 1642년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

1 REs Pu BLICAribus celebrantur , prout supra descripsimus. 23. Regionum conventus sunt decem circulorum, quibus descripti sunt ordines Imperii anno 2Da. qui vero status, quibus circulis contineantur, tradit Paurm. 1. de iuri . a. accensuimus au rem particularia Comitia uni versalibus ; quia quandam maiestatis similitudinem gerere videntur, licet revera ab universalibus deis pendeant , ac potius curatores rei publicae quam proprii maiestatis domini putandi sint; similiter ut tempore interregni, Palatinus & Saxo Vicarii, curatore S Imperii censendi. C A P. IX. De Cimibus Imperii , seu subiectis obedientibus.1 Ominos iam ac modum. Imperii depinximus: de subditis breviter videbimus. Ne

192쪽

vero cum Baldo aliisque reipublicae nostrae ignaris, tam ridiculum errorem erremus , Ut totum

terrarum orbem Imperio Romano subfuisse unquam vel etiam num succumbere insulsa asseveratione statuamus ; videre Oportet, qua omnino ratione populus principio, ac postea CaesareS, genistium ac orbis Dominos se nuncuparint. Et quidem itante republica, Romani gentium Dominium sibi constitutu diceban r.

Cic. I. de Orat. Salus. in Catii. Et Sapientissimus Imperator Anton. in I. 9. g. ad L. Rhod.de iact. hoc s bi nomen assumere sustinuit. cum tamen fri in propatulo , ne trigessimam orbis partem Romanis paruisse, ac adeo longe iam latius dominentur Hispani , quam lim Traianus , cuius temporibus Imperium quam maxime patui;

se commemorant.

2- sed praeter caeteros allusi M 1 ad

193쪽

Afris . ait, omnium gentium rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persa, deinde Macedones, exinde duobus regibus Philippo is An-riocho, qui a Macedonibus oriundi erant, ha d multo poct Carthaginem subactam , devictis, summa imperii ad populum Rom. perve

nit a

3. Paterculus igitur hanc dominii rationem pariter ut Propheta explicuit. Etenim haec quatuor nam Medorum regnum Cyrus Persa Darii Medi ex sorore Nepos legitima successione Persarum imperio agglutinavit,

ut unum ex duobus factum, non Medorum interiisse existimandum sit in Imperia non tam amplitudine terrarum, quam poten tia ac splendore inter caetera emicuerunt. Unde actu gentibus non

imperabant , sed immensae suae

194쪽

l potentiae quasi terrore subegerant , qui resistere nequivissent. Ac hinc Sen. I. de Clem. c. I. de Im- perio Neronis: quas nationes fundit s exscindi, quibus libertatem dari , quos reges mancipia fieri, quorum capiti regium circumdari

decus oporteat, qua ruant urbes, qua oriantur, in mea est manu.

. Quidam has loquendi formulas excipiunt de orbe Romano. Recte illi quidem, ratione Imperii in subditos: at suis subditis imperare , non est, omnium

gentium rerum potiri. s. Porro dicitur saepenumero Imperator sieti maiestas habere dominium in bonis subditorum. Quod verbo determinabimuS. Dominia privatorum cuiusque familiae utilitatem & conservationem spectant, & quatenus hic consistitur, maiestatis tantum est,

illa tueri & protegere : sed quandoquidem S familiae & omnia

195쪽

181 REs Pu BLICA quae ei inserviant, uno publicae is alutis fine continentur ; convenit, ut, quatenus paterfamilias rei suae ad familiae utilitate dominus est, ita maiestas rerum omnium in republica, ad reipublicae necesse sitatem respiciat. nam qualis ratio

dominii privati ad familiam; talis

est omnium familiarum , bono Iumq; omnium, ad necessitatem reipublicae sublevandam. quod necessario ita accipitur, ne auferendo bona maiestas plus obsit privatis, quam reipublicae prosit. Et hoc dominium universi non est tantum in iurisdictione, protectione & administratione, ut tradidit Accurs. in prooem. Digest. Bartol. ibib. Salic. in I. bene a

Zenone.in verbo omnia Principis.

C. de gnari. Hascript. sed in libera. potestate dominica, alienatione , & quolibet modo rebus suis liberrime dominandi. 6. Quoad territorium . ., eaei sunt

196쪽

ROMANO-GER M. 283 sunt provinciae Imperii Romani, quae etiamnum Imperio subsunt. Veluti Germania , eleganter a Thuan. I. Eist. descripta. Pars quaedam Italiae. Et hinc Maximilianus II. Pio. V. Cosmum Medicem regem creare gestientirespondit : Italiam non habere regem nisi Caesarem. Thuan. ΘBodin. Denique etiam aliqua parS Gallic Celtic & Belgicae. Paurm.

C A P. X. De obiecto Reipublica, seu rebuπin quibm imperii potesas occu

patura

i. D Rodidimus igitur & impet tandi & parendi subiecta.

sequuntur in quibus Imperii potestas versetur. QiIete quidem ita defixam in se habent Imperii potentiam , ut eam prorsus determinent: Etsi enim maiestas fertur ad subditos ut terminum ad quλα contra ι in maiestate tamen

197쪽

18 REs Pu BLICA fundamentum relationis est potentia activa, ex qua oritur imperandi actio, quae per obiectum& determinatur & dividitur. A-νis. Σ. de Anima. A. 13. 2. Ergo maiestas Romani Ιmperii vel in sacris vel profanis c5sistit: atq; in iis quidem qua universe in toto Imperio considera

tis, & qua sigillatim in singulis

ordinum ditionibus. 3. Profanae res vel sunt civiles, Vel bellicae. . Tam autem sacrae res quam profanae civiles & constituendi &reddendi iuris potestatem recipiant. In illis occupata , Eccle

siastica, in his, Civilis iurisdictio

appellatur. s. Sed utrobique primum constitui oportet, quod pro iure servetur, quam id privatim lingulis applicari possit : unde constitutio iuris tam in sacris qua profanis , ut & ante diximus, consistit. CAP.

198쪽

ROMANO. GERM. 18sC A P. XI. De Iure Sacrorum, is rure Religionis. I. Onsumitur autem sacrorum constitutio, vel instituendis vel tuendis sacris. a. Tetigimus supra p. i, qua tenus res sacrae politicae potesta-i tis curam desiderent , & quam exitiosa sit reipublicae, sive neglecta penitus a intestate, sive a se abdicata divini cultus moderatio. Ne tamen quidvis in rebus divinis maiestati licere putemus, iustis eam finibus illigatam, nullo modo, divinitus pro fidei regula,

revelata nobis vel tollere prorsus, vel ulla ratione accidere posse, demonstravimus: exteriorisi cultus moderationem non certo

definitam in scripturis, ac doctrinae puritatis conservationem, ei

dem asserentes . .

3. Sed institutio sacrorum, est

199쪽

i86 REs Pu BLICA vel ipsius cultus, vel personarum cultui deservientium. 4. Institutio cultus est ven rationis divini Numinis certis legibus caeremoniisque facta ordinatio, ac usu cum legitimo & puro ministerio verbi, &administratione sacramentorum con

currit. Cuius cura & potestas ad quem antea in Imperio Romano spectarit, non disputo. Sane Divus Lutherus & ipsi Principes

protestantes tapenumero, Caesareae maiestati Ecclesiae emendationem , curam & tutelam incumbere, & voce& literis confessi sunt: Sleid. lib. I. 2. Pontifex autem Rom. ubique gentium , nedum in Imperio nostro, hanc sibi potestatem per aliquot iam secula ingenti conatu vindicavit ; quo vero id iure dc

praetextu , abunde ostenderunt quam plurimi. .

D Sed cum detecta Pontificum

200쪽

cum fraude, frustra vel tantilla Ecclesiae ab omnibus fere petita Principibus speraretur emendatio; invicta pertinacia Poutifices, qui quantum . ex emendation Cautoritatis & ornamenti Ecclesiae accederet, tantum de sua amisplitudine & potestate detractum iri metuebant , unice impedita legitimi concilii congregarione, Thuan. I. Hip. maximis in Imperio turbis causam praebuerunt. quae hinc exortae aliter sopiri non poterant, quam ut statibus Imperii secundum Augustanae Confessionis formulam in suis ditionibus Ecclesiae constituendae facultas permitteretur. 6. Atque ea occasione religionis potestas ad comitia, ac proinde in statuum superioritatem c5 cessit. quam postea communi suffragio etiam aliis impertiverunt: puta Nobilibus immediatis& civibus Imperialium civitatum, in

quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION