Tractatus de constitutione Imperii RomanoGermanica. Auctore Iacobo Lampadio IC. Accessit eiusdem Discursus de natura nummi, & Interpretatio L. 2. C. de vsucap. pro hered. Item Iacobi Augusti Thuanis Germaniae descriptio, ex eius lib. 2. Histor

발행: 1642년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

lenociniis prorsus extinctum itiiudicarint, nisi extrinseca aliqua virtus effrenatam lascivientis animi cupiditatem rectae rationis

moderamine domaret, ac pote statis vigore commune omnium salutem tutaretur : curaret animos virtute imbui: contra vero

a turpitudine vitiorum poenis praemiisque abduceret: essiceret denique ne indomita mortalium improbitas communem generis humani incolumitatum concul

caret.

Vnde cognoscitur, communem humani generis in hac civili vita beatitudinem, esse ultimum rerum publicarum finem, qui respublicas instruat & metiatur, ponatque limites , quibus definita sit imperii politici potestas , nec possit imperando progredi longius, quam hic finis patiatur, nisi velit in naturam impingere. Etenim ut in contemplationibusi subie-

22쪽

subiectum adaequationis , sic finis in practicis disciplinis affectiones & qualitates determinat,ac quasi circumsepit. 6. Ergo quatenus quicquam huic fini deservit, ac per se illuc

collimat, eatenus politicae potestati subiectum est : quod vero hoc fine non continetur, id nec politico imperio succumbit. Ac proinde quanta quanta politica potestas, fine, quem diximus, definienda est. 7. Sed quoniam innumerus numerus per disiunctissimas oras diffusus, in unam civitatem coire, ac uno imperio digeri nequivit, pars coniunctione sanguinis, no- nulli vitae consuetudine, quidam bello, alii alia ratione affociati

in unam civitatem coalue sunt, formamque sibi regiminis ada' p tarunt, prout temporum conditio per mi sit. Ac sic cuiusque civitatis felicitas civium salute B a descri-

23쪽

lumitatem complexus est.

8. Cum vero homines civili I

beatitudine fruituri colverint, ea- renus rem publicam constituunt, quatenus. ad civilem societatem apti sunt. s. Sed cum ea vis ac ratio rei publicae propterea inolevorit, ut indomitae ac inquinatae mentis affectus, . tam a naturae tracta ratione , quam propriis scitis, temperaret, non solum recta iustaque iuberet, sed etiam cogeret invi-

l tos imperata facere, plecte rerque, si qui delinquerent: ideo activa potentia praeditos esse oportet, qui ad clavum constituti regere debent rempublicam. a Q. Atqui, quia ex sententia

Philosophi 6. & s. Me thaphys. activa potentia est principium agendi in aliud, quatenus est aliud : facile intellectu est, passi-

24쪽

vam quoque potentiam requiri, quae actionem recipiat. Is . Utraque autem potentia subiectum desiderat, in quo con sitit: quocirca cum acti vam gerendet reipublicae potentiam, aliis contra passivam ac obedientia lum, inesse oporteat , in proclivi est , hos passive se habere, ob

sequii gloria frui sci, quamdiu

constiterit reipublicae compages. I 2. Praeterea passionis conditio est , perficere actionem, non intercludere: unde, subditos naturam concutere,patet, si improbo ausu contra mam stratum iverint,

i 3. Nec dissolvitur haec imperandi & parendi relatio, nisi resia publica, cuius compagini innititur, funditus labefactetur, sive destructa bello , sive tyrannidesu p pressi a , vel excisa divinitus. M. Atteruntur saepenumero im peria vi hostili, crebro etiam

25쪽

imperantium malitia ; sed tum integritas assicitur, essentia adhuc incolumi, perinde ac aliqua pars corporis detruncatur vel l ditur. Ex quo intelligi volumus, subditos obsequii necessitate non liberari, quamdiu reipublicae essentia non intercisa est. Nec interest quicquam inter magistratus sub ordinatos & subditos caeteros : aeque enim hi & illi ratione maiestatis passive se habent. Et quicquid obtinent potestatis seu iurisdictionis magistratus, id perparticipationem a maiestate , in qua inest primo di formaliter, ac

cipiunt, ipsi nihil proprii haben

tes. Etenim omnis magistratus tam creatio quam iurisdictio a supremo, ac idcirco eius intuita passiva est. Is . Sed cum communis illa reipublicae salus atque felicitas. sine iustitia nec obtineri nec con-

26쪽

circa res divinas , quatenus quidem civili societati deserviunt, vel humanas versetur, ac denique politica porestas constituta sit, ut

ad propositum finem iustitiam

moderetur a cadministret; idcirco & imperandi potentiam tam in cultu numinis constituendo

consistere necesse est , quam in rebus profanis ad utilitatem p blicam digerendis.16. Et quidem in cultu numinis

moderando certos maiestati terminos pr figere, maioris aliquanto ne otii esnec enim infula mitraque amici veris principes , ut distincta magistratuum ac sacerdotum munia pariter sustineant, sane Deus in Usia rege ostendit, quam minime sacerdotis officia regem decerent. Quot vero vel laudatos pietatis nomine rege Sreprehensos accepimus , quod non omnino excisis gentilium

27쪽

veri numinis repurgassent 3 sed demus operam , ut sua conste maiestati & certa sit in religionem potestas. Ἀ7. Coussistunt igitur res divinae vel in ipsis fidei praeceptis, iisque vel conservandis P vel in constitutione externi cultus Mordinatione ministerii vel in ipso verbi ministerio obeundo. 18. Fidei praecepta tradere, non esse politici imperii , vel inde patet, quod fides non sit affectio politica : videlicet fides non convenit homini quatenus ad politi cam societatem appositus est, sed quatenus est coelestis reipublicae civis: quae vero politica non sunt, ea . nec politicae potestati sub

sunt

a9. Sed quoniam vera religio ei vilis felicitatis nomen consummat, & nihil aeque ac incontaminata pietas rem publicam stabilit; Gunarum legum conser-

28쪽

vatio maiestati incumbit: ut fere perinde ac legum a natura prductarum , religionis divinitus traditae custodia ad magistratus ossicium spectet. At enim gionem politicam esse affectionem negavimus; qui igitur politica potestate servabitur sane quicquam maiestatem poste amplius , quam externum cultum tueri, non dixerim : atqui hanc custodiam reipublicae inprimis utilem ac politicam affectionem asserere no dubito. Et hinc Deut. I 7. magistratui serio iniungitur, ne patiatur fictilium cultum inolescere , sed subditos ad cultum

divinitus institutum conformet. 2 o. Nec. conservatio modo, sed&institutio cultus exterioris ad maiestatem p necipue pertinet:

id quod Davidis sancti su mi regis

egemplo comprobatur, qui fere omnia ad cultum spectantia or

29쪽

16 RasPuBLICA se ad civilem beatitudinem vel

contra corrumpendam rem pu

blicam spectat, id politicae pote

stati subiicitur , ut ex fine reipublicae liqtiet. quid vero pernicio sius rei publicae acciderit, quam pro vero cultu superstitionem iserepere : subditorum animos, ministrorum , extra orbitas & sui

muneris pomeria, innata ambitione procurrentium, praestigiis ac opinionibus imbui turbulentis: ac denique sub obtutu religionis saepius contra rempublicam consilia iniri ac conspirationes λ Florentissimum quondam

Francorum regnum tempore Va- lesiorum fratrum, praetextu relisionis propemodum subvertis 1ent Ligislar, nisi invicta Henrici Borbonii virtus serpentis conta- gii radices, quas iam nimias eger l, funditus admirabili felicitate exsci disset. Σει Imperium vero Roman

30쪽

ROMANO GERM. 27 Germanicum quid tantopere attrivit, quam abiecta&in pontificum manus resignata religi otnam simul atque diris pontificum machinationibus circumventi Principes religionis curam non politicae potestatis sed ecclesiastici muneris propriam credere coeperunt, ruere imperium ac imminui, contra pontificum autoritas in tantum crescere coepit,

ut tandem sibi incredibili ausu

imperii iura asserere non dubitarint. Quoties, me Christe, subditos religionis praetextu Pontifices in legitimum conciverunt ZSimul atque Caesares imperii iura non ad nutum potificum convelli paterentur, subito diris devoti, omni, si diis placet, imperandi potestate cadebant; subditi iuramenti religione solvebantur; ipsi execrandi , si pergerent Principum imperata facere. Ii igitur pontificiae excommunicationis

SEARCH

MENU NAVIGATION