Tractatus de constitutione Imperii RomanoGermanica. Auctore Iacobo Lampadio IC. Accessit eiusdem Discursus de natura nummi, & Interpretatio L. 2. C. de vsucap. pro hered. Item Iacobi Augusti Thuanis Germaniae descriptio, ex eius lib. 2. Histor

발행: 1642년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

tem imperatoribus imperii habenas sua sponte deponere, Dio- .. cletiani, Maximiniani Herculei, Lotharii primi & CaroliV. exem- pla declarant, & complurium autoritate docuit Buxtorssius theslo. in dissert. ad Aur. Busi. Sed negavit fas esse Caesari Paulus . Pontifex imperium eiurare nisi ' Romanae sedis autoritas interve-h niret, cui, si diis placet, soli de

eiuratione&privatione decernere , divinitus datum sit. Thuan. ΣGHisor. Indignae ineptiae, quas verbo refellas. 8. Liberrima Caesaris voluntas requiritur , secus iuramenti

religione, quo devincti sunt Caesari Status & subditi, minime

solverentur, qui legitimae potestatis iugum vel invito, vel coa- Cariari excusserint : pro urcontigit Carolo Crasso. s. Quoniam vero resignatio

92쪽

dientiae & subiectionis remissio intelligitur, iis faciendam esse, qui obedientiam debuerunt. Ilvero procul dubio immediate sunt imperii status, quorum partes in Gesaribus eligendis petuo privilegio sustinent istores. Coram his igitur imperatoriam dianitatem eiurandam esse essicitur. Quid vero omnino iuris est pontifici in Caesaremti imperium Z Sane si quicquam

ad Papam imperium attinet; au. superior Caesare est & statiba ut pari aut inferio. Si superior,

nulla est Caesaris statuumque ma- testas: non enim est summum,

quo est aliud superius. Si par,

quomodo aeqvalibus dominabi- . Gur .ὶ Praecipiendi sane potestas quae vi imperii exeritur , extrinseca est, &propterea subiectum desiderat, quod succumbat agenti pareatque. Arist. 3. Eth. s. quod vero succu bit, non e si ei. cui s.c. F S cumin

93쪽

poresim imperii disserunt funda

mento Relationis . Si inferior; quomodo leges ponet iis , a quibus accipere oportet Caeterum nequiquam de clavium potestate ineptiunt Cardinales, adpon- tificis nutum pronunciare soliti, . inquit Thuan. ai. Hist. ac delecti ut & dr Caroli cessione & inauguratione Ferdinandi dispicerent, responderunt: acta Fran-

confurti sibi enim cesserat imperio Caroluso nullius esse momenti, cum non interve inrit in iis S. S. autoritas Christi vicarii, cui claves coelestis ac terreni imperii creditae sinci sine quibus nec Carolus legitime imperio solutus, necFerdinandus in imperium recte successisse dici queat. Quid, quaeso, absurdius dicam , an magis impium dici posset, quam claves coelestis imperii pontifici datas esse ὶ Anne etiam servatoris

94쪽

nostri coeleste imperium a pontifice dependet ZiChristus dicit Matth. ult., Mihi data est omnis potestas in coelo & in. terra ; credo ses licet a pontificet Sed audiamus pontificem adhuc paululum, qui Gusim anno Caesaris legato respondit: Euoniam Carolim apud nullum nise se Ca aream dignitatem eierare, nec Ferdinandim eam

citra consensumsuum accipere possit, ipsum intra tres menses. iis, quἀa Cardinalibu propositasint, sati facere debere. Sed Ferdinandus Caesar , insulsas Carasae pontificis

quisquilias nihil moratus, continuo de re omni certior sanus, Gusta anno mandat, ut nisi post triduum a mandato accepro apontifice admittatur, ipse rebus compositis Roma discedat, denuntiatione ante facta , se , quando a Caesare ad pontificem sit ablegatus, ut ei more maiorum filialem honorem exhibeat,

95쪽

REtam longo tempore non que Caesareae maiestatis imminutione ad mandata exequenda admitti potuerit, Roma discedere, ut Caesarem de iis, quae in hoc

negocio intervenerunt, certiorem faciat: qui mox re cum v II-

viris deliberata id facturus sit, quod imperiali dignitati couve nire videbitur. Io. De depositione Caesaris periculosa & dissicilis est commentatio. Si quidem uni Caesari

tota rerum summa competeret,

proclivius quid certi definiremus. Quippe constaret, nondum perrupto penitus rei publicae vinculo, consistere imperandi relationem atque parendi agem diqi, ac proinde depellendi magistratus potestate si abditos de stitui; ut ut principes iniquissima, quae tamen rei publicae funda non assiciant, admiserint. sseruit in hanc sementiam

96쪽

itiam eruditissimus Arnisaeus in

lib. de potestate principum semper

inviol. II. At vero cum imperii leges non omnem Imperatori maiestatem deferant pendeat facile quisquam animi, utrum imperator legitima etiam potestate continuo ceciderit, si datae potestatis limites transgressus, ea quoque usurpet, quae capitulationis legibus sine statuum sulfiagio exequi non licuerunt, vel non ab usus potestate legitima. Arnifieus ex conventionis legibus depelli imperio posse no dubitat .d. lib. depra c. pol.&c. c. I. propterea, quod

Alciati aliorumque iudicio, domino prius frangente fidem, subditi quoque conventionis legibus liberati censeantur, quas ipse princeps irritas prior habuisset. adducitur Glossa, Alexander: Carer. de Episcopi Moguntini de abdicatione . Henrici quarti dicte

rium.

97쪽

νέ REsru BLICArium. Rein kingus paulo liberius de principibus sine discrimine deturbandis decernit. lib. I. classic. . Sed vereor, ut ad princi- politica congruentia dia e- Naa enim, ille istiusm diones non satis assequi. tur, qui imperium potius iis dari, quam denegari existimat. Excipiuntur inquam his conventionibus imperii partes , quas in principem non conferunt Electores , sed sibi statibusque reservant , in statuum pariter & Carsa ris moderamine relictas: non de

vero his legibus , imperii partes, iisdem conditionibus, in

Caesarem transeunt, quibus, at

se lutae potestatis princeps perfruitur: ut proinde principes divisam maiestatem adepti , quantam & quatenus adepti, non alia ratione perdant , ac si absolutere pum potirentur. Non excidit igitur convcniemi potestate Co

lara

98쪽

sar, etiamsi debiti imperii terminos transiliverit. Nec , Opinor, cohibebit assensionen vir docti Csi sua ipsius argumenta, quibus tantopere principum authoritatem munivit, ut par est, interpretabitur, nam earum maiestatis partium dominus constituitur imperator, quas quas ipsi Electores contulerint.12. Capitulatio vero de data potestate nihil imminuit, sed quas maiestatis partes non impertiant Electores, declarat, & si paulo profundius penetraremus, rebus potius quam verbis dediti, nulla pene deprehenderetur conventio. Ecquid enim conventionis est, si de re mea tibi indebita non danda paciscererὶ Ecce vendo tibi fundum, tertia parte detracta: numnam de parte, neque vendita neq; tradita, convenisse iudicabor Z Digna profecto tractatio, quam uberius exe

99쪽

9s RasPuBLICA queremur. sed habenda est ratio instituti. I 3. . Sed cum fieri non possit, quin omnis respublica, quae suo imperio regitur, absoluta rerum omnium sit domina, sive in uno

sive diversis subiectis Imperii po

testas sita sit, sequitur omnino idererum partibus , quarum moderatio in Caesarem non transivit, status cum Caesare coniuncti statuere, acaristo cratice dominari. Unde efficitur frustra, quaeri,

an liceat defugere Caesaris imperia, ubi solus imperandi potestate non polleat. Impune quippe negligitur iurisdictio , quae potestatis limites egreditur : nec ibi inobedientia est , ubi nulla imperandi potestas. Quae vero solius Caesarei sint imperii, & quae

coniunctim principes temperent, divisa suo loco rerum genera demonstrabunt.

100쪽

ROMANO G E R M. 97 siti unanimi Electorum suss agio Caesarisque assensu succestarem subiungere permissum est, si id ex usu videatur : sed sine Caesaris consensu Electionem irritam dicit Bux tormiis. Sed id ex Aurea se Bulla vix convenit, si modo Caesar negligentius rem publicam administraret. Omitto capitulationem , Mue & inusto Caesari

successorem substitui posse diserte declarat. Cap. Matth. Θμr

IS. Ergo , si, ut diximus, hi et

casibus imperium vacet, vel alias usui sit imperio , Carolina constitutio Electores creandi Caesaris necessitate adstrinxit , Aur. Buti. tit. I. inpr. d. tit. 4. Moguntinus, Trevericus &Agrippinas Archiepiscopi, Rex Bohemiae, Palatinus ad Rhenum , saxo & Bran de burgicus, septemviri, hoc munere funguntur, d. e. 4: seclusis

SEARCH

MENU NAVIGATION