Tractatus de constitutione Imperii RomanoGermanica. Auctore Iacobo Lampadio IC. Accessit eiusdem Discursus de natura nummi, & Interpretatio L. 2. C. de vsucap. pro hered. Item Iacobi Augusti Thuanis Germaniae descriptio, ex eius lib. 2. Histor

발행: 1642년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

is iniussu populi magistratum

. Nec tamen omnia imperii iura ad populum his legibus tras ierunt, sed multa adhuc potuit senatus, multa populus. Et si enim sne iussu populi magistratu ad-efas putabatur , magistra tamen ita populus iubebat, si senatus autor fieret. Et stepe senatus sua solius autoritate &c Onsilibus & praetoribus magistra-

tum abrogavit. Uti Servilio Caepioni, Flor. lib. 67. Cinnae , Velle. Paterc. Cato Iulio Caesari, Sueton. in Caes. c. I 6. Denique nec quicquam populus statuere poterat , nisi esset provocatum , nec ad creationem magistia tuum venisi auspicaremur Curules magistratus iuberentque. Dc bello etiam Sc sae deribus ad senatum referebatur, nulla habita ratione

populi, Liv. lib. 2. s. Sed deinde Tribunitia potestas

62쪽

ROMANO GER M.

testas omnem sensim senatui potestatem per vim & seditionem eripuit. Etenim cum plebeii iracundiae stimulis perciti ac multis irritati iniuriis in Sacrum montem secessissent, necessario senatus, quiaces aliter convenire non

poterat , de creandis tribunis assensit, Qui initio quinque, postea deceati creati, plebem contra optimatum potentiam seditiosis concionibus ciere , & ad novi commodi spem, ad nova. consilia impellere nunquam destiterunt, donec patres tribunitiis procellis agitati suum sere imperium perdiderunt. Quae senatus improbabat, tapius iubebat populus, & tribunis, iure intercesilonis, senatusconsulta impedire solenne erat. Senatus vero iussa populi, ut ut nullo iure niterentur, impedire non poterat: ilico enim incitantibus tribunis, erumpebat

63쪽

co RasPuBLIc Aius periculi metu senatus tandem ad Democratiam imperium deflectere per mi sit. Omnia, ait M. Manlius Tribunus pl. , adhuc quantacunque petistis, obtinuistis, seu vi seu fortuna vestra;tem pus, etiam maiora conari: osten dite modo bellum, habebitis pacem, videant vos paratos ad vim, ius ipsi remittent. Hi ne adeo ius

belli, sacerdotii & legum, una lege ad populum concessit ; duo quippe consules plebeiis dediti,

studio constituti fuerunt, ut patrum potestatem infringerent. Hi igitur legem centuriatis Comitiis pertulerunt, ut quod tributim plebs iussisset , populum

teneret. Qibam postea lege Hortensius Dictator denuo repetitam factius stabilivit; unde Pomponius de Orig. iurisin I Rin. s. . inst. de iur. nai. gent. oci iti Plebiscitorum autoritatem Hortensio acceptam ferunt.

64쪽

non communica a populo, qu*quantacunque suerint aristo craticum quid sapuerunt, de quibus Polyb. I. 6. o Paul. Man. de Sen. Rom. Sed ambiguam plane nec certis definitam limitibus patrum fuisse potestatem quam plurima declarant. Eluxit non nur1 quam viguitque autoritas , saepius plebi prorsus succubuit; invenias senatus decreto iudicio liberatos, quibus tribuni ad populum diem dixerant ; diversi generis exempla apud Valerium, Florum, Eutropium , & Paterculum extant. Vix assequor, qua potestate Senatus Caecilium Metellum, Tribunum P I.,&Caium I. Caesarem praetorem , rei publ. administratione submoverit, cuex lege Voleronis Publii plebeii

inagistratus tributis Comitiis crearentur,& iussu populi ex lege Publicola magistratus adiren tur:

65쪽

61 Rrs Pu Boc Aimo restituit Caesarem Senatus, inducto priori decreto. Sueton. in Cas Bella etiam nonnunquam sola Senatus autoritate decreta sunt, & cogendi exercitus tributa consulibus facultas , Caesar. I. do bello emi Sa in Cat. & tamen lege cautum erat, ne iniussu po- de bello vel pace decerneretur. Unde fluctuavit reipublicae potestas, vari is seditionum fluctibus agitata, donec tandem exitialis de deterrima exstitit a narchia , & ii plus in republ. potuerunt , qui viribus, non qui iure

prae,alebant. Ut non abs re Catilina apud Salustium dixisse videatur : postquam rupublica, alta

in paucorum potentium ius atquclditionem concesssit, semper illis reges , tetracha vectigales e sed populi , nationes stipendia pendere: careri omnes, prenui, boni , nobiles atq; ignobiles , vulgi uimus, sin zrAria, sine autoritate, his obnoxii.

quibus

66쪽

quisumsi rellinica v terer, formidini essemus. Caius Iul. Caese G. cum Pompeio & M. Crasso societatem iniit, ne quid in republica, ageretur, quod displicuisset

ulli e tribus. Sueton. ini.CU.c. 19.

Ad extremum, is qui solet exitus consecutus est. Effrenis scilicet potentium ambitio , quae nullis iam legibus eo erceri poterat , in contentiones erupit, ac populari imperio attulit exitium. 7. Nam Caesar devictis Pom- p eianara in partiu in reli' u ii S, p O pulare civitatis genus in regiam

formam convertit, nec quicquam

reliquit populo , quam pristinae

libertatis imaginem: rempublicam suo arbitratu ordinavit, correxit fastos vitio pontificum per intercalandi licentiam turbatos, Senatum supplevit , patritios allegit; praetorum, aedilium, quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliavit:

67쪽

ca. RESPuBLICA notatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu conisdemnatos restituit: comitia cum populo partitus est , ut exceptis consulatus competitoribus , de

caetero numero candidatorum,

pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciarentur, pro parte altera, quos ipse dedisset: & tamen haec ipsa populi suffragia in sua manu habebat, incautae plebi sub comitiorum specie imponens, ne amissam penitus libertatem propalam animadverteret:

nec ipse dubitavit palam confiteri, Nihil amplius esse rempublicam, appellationem modo sine specie & corpore: Syllam literas nescisse, qui dictaturam deposuerit: debere homines iam consideratius loqui secum, ac pro lege accipere quae dicat. Et cum ipsi triumphanti ac subsellia tribunitia praetervehenti unus tribunorum Pontius Aquila non assurge

68쪽

ROM AN o-GER M. 6stet , proclamavit: repete ergo a me, Aquila, rempublicam tribunus. Suscepit continuum consulatum, Dictaturam perpetuams . praefecturam morum, praenomen imperatoris. Sueton. in Caes c. o. .

62, 76. 77, 78. Ex quibus intelligitur, quam vere lib. s. Eutropius: Caesarem & Augustum sub Dictaturae nomine regnasse : & Iib. 6. in M. Caesar honores ex sua voluntate praestabat, qui a populo ante deferebantur ; ac alia regia ac pene tyrannica faciebat. Et Cicero sublatam libertatem ac nullam superesse republicam passim ingemuit. I. r.

tum scribit: ita confidunt ac sterant cives , ut antea rege, sic hoc tempore, regno te rempublicam liberaturum. Tyrannidi quidem Caesar, de armis civilibus subieci drempublicam, ac idcirco se iuro

69쪽

ύ6 Ras PunLICAxus consolium fieri curavit, ac iureiurando omnes adstrinxit, ueSacrosanctus haberetur.

8. Nec tamen omne omnino

ius imperii Caeseri adimere ausim, cum populus delata ipsi perpetuitate Dictaturae imperandi titulum contulerit, sive solito in ipsum favore, sive quia aliter non poterat quod vim imperii Caesar iam omnem teneret. Reserti sunt exemplis sententiisque historici, quae regiam Caesaris po- 'testatem ostendunt. Lex quidem Regia, quae prorsus imperium iaunius manum resignavit , Iulii tempore haut fuit perlata. Sed quid , obsecro , inter perpetuam Caesaris Dictaturam populi suffragio obtentam,®iam illam, Augusti procul dubio temporibus latam , interfuitὶ Maiestas, ait Borinus I. de repub. 8, est summa in cives ac subditos legibus

quς soluta potestas. Quam illus bene

70쪽

bene desini verit, non disputo: illud sane cuivis in historiis vel leviter versato facile subolet, summam ac perpetuam in republica potestatem competiisse C fari, sive vi sive lege Comitiali quaesitam. Redolebat antiquitus Regiam potestatem Dictatura, cui propterea temporis modum de finiebant, quia iuris non poterant. Liv. lib. 4. Itaque perpetuam Caesaris Dictaturam regnusuisse oportuit, neque potestatis

neque temporis terminis circumscriptum. Lucio Syllae populus in octoginta annos Dictaturam detulit, ut tandem temporis decursu desineret, ad populi

arbitrium relapsura. Caesari vero obtulit sine lege, quo in dubio argumento ipsum solutum legibus rei publicae dominum constituit. Pol b.lib. 3, omnibus Dictatoribus solutum imperium attribuit tempOIis tantum curriculo desi E E ni -

SEARCH

MENU NAVIGATION