Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

11쪽

PAVLI IOVII NOUOCO MENSIS EP SCOPI N UCERINI IN VITAI DUODECIM VICECO MITUM MEDIOLANI P R I NCIPUM PRAEFATIO.LTusTATEM nobilissimae Uicecomitum familiar, qui ambitiosius a praealta Romanorum Caesarum origine, Logobardisque Regibus deducto flemmate repetere contendunt,fabulosis pene initiis inuoluere videntur. Nos autem recentiora illustrioraque uti ab omnibus recepta sequemur, contentique erimus insigni memo iaria Heri prandi & Galuanii nepotis,qui eximia cum laude rei militaris, ciuilisque prudentiae, Mediolani principem locum tenuerunt. Incidit Galuanius in id tempus quo Mediolanum a Federico Aenobarbo deletum est, vir summa rerum gestarum gloria, ct quod in fatis fuit insigni calamitate memorabilis: captus enim S ad triumphum in Germania ductus fuisse traditur; Sed non multo post carceris catenas fregit, ingentique animi uirtute non semel carsis Barbaris ultus iniurias Patriam restituit. Fuit hic ut Annales ferunt Othonis nepos, eius qui ab insigni pietate, magnitudineque animi, canente illo pernobili classico excitus ad sacrum bellum in Syriam comtendit, communicatis scilicet consiliis atque opibus cum Guliermo Montissertati Regulo,qui a proceritate corporis Longa spatha vocabatur,voluntariorum enim equitum ac peditum delectae nobilitatis viginti milia ad Boemundum a Brundusio transfretantem adduxere,ne Itali vel studio religionis, vel bellica laude Gallis inferiores esse viderentur. Caeterum Otho iam duobus alperrimis ad Nicaeam atque Orontem privilis spectatae virtutis famam cosecutus, oppugnante de mu Hierosolymas Gothifredo gloriosa totius exercitus acclamatio inne coronam promeruit, quum Volucem Saracenorum Ducem medio in campo ad singulare certamen sortissimum quenque ex Christiana acie prouocantem, ipse unus ante alios nihil eius immanis Barabari ferocia, vel terribili inlignium armorum feecie permotus, sortiter atque feliciter deuicit, retulitque de consessi horiis galea opimii, plenumque immortali gloria spolium, auritam scilicet Viperam complicatis spiris minaciter a cono cassidis erectam, S puerum passis manibus deuorantem. Quod unum auspicatae virtutiS argumentum, nomodo gentilitiae laudis gestamen fuit, sed & posteris id insigne audacter usurpantibus, & imperia, di opes,& late gloriam portendit. Fue

12쪽

ΡΑVLI IOVI Ire qui existimarent Voluce ex stirpe Alexadri Magni progenitu, tulisse pro insigni vipera,ex Olympiadis fabula puerit parturientem,quod ea a Dracone se compressam fuisse Iouis imagine praedicaret.

PAVLI IOVII OTHO,

s IvE LIBER PRIMUS. BILIssIMI Principatus sundamenta selici ter Otho iecit, Uberti filius, qui ab Asiatico Othone proauo nomen acceperat . Natus est Inuorio in pago apud Verbanum lacum, magnis quidem natalibus, sed patrimonio tenui,&tum adeo afflictis totius familiae Fortunis, ut quatuor tantum N plane ignobilium vicorum ditione tot gentiles proceres maiorum suorum nomen tuerentur. Hi fiadre Inuorium, Massinum, Uergantum N Olegium. fundos etiam sat amplos Mediolani extra portam Iouiam 1 Sullano Uicecomite emptos constat. FrequentibuS enim Barbarorum eruptionibus & ciuili praesertim bello. cuncta apud Insubres coturba ta prostrataque erant,ut non mirum sit tantas opeS in publica calamitate corruisse. Sunt qui ex genitura propter admirabiles syderii conacursus, Imperium et i Mathematicis praenunciatum fuisse asseuerent. verum ipse repudiatis prorsus Astrologis, id unum pro insigni ostenato iocabundus accepit, quod Uicecomite Placetino Mediolani Prae tore tui tum erat supremae potestatis Magistratus, ct Othone C. rs re imperante in lucem esset editus. Enituit satis mature in adolescente ingenium alacre,praealtum,ardens,& quod mirabile erat graui prudelia temperatu: accesserat corporis atque oris dignitas maxime excellens, statura enim erat excelsa, & nexu neruorum longe firmissima pectore autem lato atque extanti,& radiolis praegradibusque oculis, eloquentia vero illustri exquisitisque literis quum oporteret ad iocunditatem exornata, adeo ut quum omnibus magnopere placeret, etiam

ibi meliore Fortuna dignus videretur. Itaque ardete ciuili bello Gallia Cisalpina, domo egressus Romam se contulit ad Octauianu UbaLdinum Cardinalem authoritate atque opibus florentem, a quo benigne susceptus adscribitur familiae inter nonestissimos . Nec multo post, quum in ea domo aliquandiu virtutis eximiae perurbanaeque e initatis a naturae nequaquam fallacis vel insidiosae testimonia passim reliqui stet Octauiano praealta semper agitati, in octo pariter atque negocio comes esse coepit, adeo ut munera legationum obeunte S transalpes accitum inter praecipuoS sequeretur, hisque maxime t Eporibus extra ordine necellaria domesticae disciplinae olficia, caeteris languentibus

13쪽

tibus aut occupatis diligenter impleret, abnuenti semper & eoacto similis, ne ambitione potius quam obsequio, aliena munia suscipere videretur . Literas enim scite atque expedite exarabat, dictabat eleganter, in omnique occasione oeconomicarum rerum cuncta ad pietatem, ad decus, temperantiamque reuocabat: quibus maxime rebus ita appetente cardinalis ingenio certissima laus pararetur, honesta quidem sibi in primis ad promerendam ampliorem gratiam, & demum ipsi cardinali decora & utilis ad petitionem summi Pontificatus contendeti.In unam enim eam curam amplissimos senatores haud dissimulanter in cumbere, uti aulae artium peritus facile intelligebat . His moribus iam abunde claro,& prospera vigenti fama, Leo Peregus Mediolanensis antistes in exilio apud Legnanum mortuus nunciatur. Hunc Martinus Turrianus tanquam patronum ducemque nobilitatis urbe pepulerat, quum ipse iam Populi causam aduersus Patricios suscepisset. pe turbataque Republica statum popularem caesis di sectilq. nobilibus induxisset. Oderat Octavianus Turrianos tanquam nobilitatis hostes, Erat enim e vetusta & illustri apud Etruscos Vbaldinorum familia, &priuati quoque odii causae intercedebant, parum quidem honestae; sed

ob id validiores. Nam ei Martinus paucis ante annis notam nefariae cupiditatis inusserat, quum forte in Galbam iter habentem, hospitioque susceptum, in templo diui Ambrosi,ne carbunculum mirabili fulgore

S rara magnitudine conspicuum c donariiS auferret, armatus accurrens prohibuisset: Dicebat enim Cardinalis cupide inspiciendo tractandoque eam gemmam omnino dignam videri, quae ad ornamentum sacrorum solennium, in summa Pontificis Maximi thiara conspiceretur. Hic est ille Ubaldinus praealto ambitiosoque ingenio, & magnis opi inbus potens Danthis Poetae carminibus, obliquo probro simul S laude celebratus. Itaque ad excidium Turrianae domus, & ad condendum in Uicecomitum familia principatum, fatali euentu Otho Mediola nensium Arctii episcopus ab Octauiano declaratur, qui amplissima ad id potestate, iure munereque legationis fungebatur, Idque approba uit Urbanus Pontifex vel ob id, quod duos foeda distensione Mediol nensium destincto Leoni suffectos audiebat, Resinundum scilicet Turrianum Martini patruelis potentia, armisque potius quam liberis suffragiis prouectum; & Franciscum Septari ensem, quem virtutis commendatione Populus, Tribusque omnes in odium Martini veluti impotenter & superbe dominantis extulerant. Fauebat Othoni Urbanus , ut maiestatis Pontificiae iura tueretur. Itaque eum rite consecratum insignitumque mitra & lituo pastorali ad sacerdotii munus obeundum in Cisalpinam Galliam dimittit, eo etiam cupidius quod Turrianis infensus erat, nam forte per id tempus anagno Othonis commodo Vbertus Pallavicinus Turrianarum copiarum dux, Placentinorum

14쪽

PAVLI IOVI I

agros Pontificiae ditionis populabundus afflixerat. Erepserant Tiar

riani paucis ante annis ad summam potentiam ab initio in re publica talarem auram optimis artib. aucupantes,postremo autem dominaidine accensi, totius publici consilii formam Praetoris arbitria, &saffragiorum denique omnium iura, libertatemque se stulerant. Fuere illis magnae opes in Saxina valle, quae est ad Larium lacum,creuerant q.

plurimum haereditate Tacii Reguli, qui geminos c Belgica Gallia profugos Turrianos fratres militaris indolis, sibi generos adsciuerat, atq. adoptarat in filios. Ab his progenitum serunt superiorem Martinum cognomine Gigantem,qui post egregiae virtutis facinora ad Antiochiam multis in praeliis edita, a Saracenis captus S miserabili supplicio affectus fuisse traditur. Huius nepos fuit Paganus vir excellenti virtute prudentiaq. qui multa cum laude liberalitatis & pietatis, Mediolanen ses a Federico secundo Caesare , ad Cohortis nouae oppidum cruento praelio profligatos, ad se recepit; incredibilique benignitate omni humana ope adiutos fouit, domumque dimisit: cui non multo post optime de se merito gratiam retulere, demandato ei Praeturae magistratu, ipsoque cum uniuersa familia ciuitate donato, Paganus ita gessit magistratum, ut nemo temperantia aequitate atq. industria potior videretur, nisi populi atq. infimae plebis se defensorem prosellas, paulo acerbius Patritios tanquam superbe ac petulanter minores ordines diuexare lolitos, patria exturbandos suscepisset. Hunc fato functum S ad Clarae vallis templum funere publico elatum omnes ordines diu luxerunt, honestaruntque marmoreo sepulchro insculptis carminibus, cum titulo magnifice atque seliciter administratae Reipublicae. Pagano si iccessit Martinus frater vir ingenio perspicaci, erecto ad laudem, atque imperii di gloriae maxime cupido: caeterum quae ad id opportunae erant artes) multa ciuili sementia & lenitate temperato. Hunc populus desensorem suum patriaeque patrem appellauit. Paulum enim Soresinam, Leonemque Peregum urbis Archiepiscopum Patritiorum d ces VI expulerat, bonis exuerat, exilioque mulctarat, contuderatque adeo nobilitatis animos , ut Respublica numeroso praeualente infimorum hominum consilio in speciem libertatis non obscure autem ad unum ipsus arbitrium regeretur. Eo modo nobilitate in ordinem redacta, & grauante plebe in patritium sanguinem, Pontifex Romanus affectam laceratamque ciuitatem miseratus, Rhauennatem Antistitem Mediolanum mist, qui Christianae pietatis officio caedes tolleret odia mitigaret, statumq. perturbatae urbis componeret. Is capita factionum ablegauit & ante alios Martinum, sed is non multo post euocatus studio veterum amicorum, hostibusque ad diui Dionysi ii templum tumultuario certamine profligatis, in urbem est receptus. Exinde Martinus usurpato imperio cuncta regere, plebis'. praecipue commoda tueri, nouis,

ct sellulariis homini b.praesidio esse: contra vero nobilitatem asperrimis

edictis

15쪽

edictis armisque persequi&late undique summouere. Confugerant patritii ab Actiolinum a Romano, quem Eccetinum perperam aliqui nominant, qui rei militaris peritia & immanitate crudelis ingenii duces omnes atque tyrannos anteibat. IS Caesarianarum partium prinriceps erat, Federicoque secundo dux & miles operam nauarat. Itaque

magnis coactis copiis aduersus Turrianos bellum suscepit, transgres.susque Abduam in agrum Mediolanensem sese effudit, patritios in

patriam reducturus, viturusque eorum iuiurias sanguinaria manu,

his Dii eam dirae pestis cladem auertissent. In eo enim metu Strepidatione, Martinus constanti animo populum sub signis eduxit, interclusumque tyrannum amne Abdua quum a tergo Ubertus Pallavicinus, ct Actius Atestinus , Bositisque Douaria, foederati principes instarent, commili a Pugna superauit, tanta felicitate ut ipse tvrannus Nerone crudelior tuo atque alieno cruore perfusus quum sese incitato insigni equo eripere conaretur, vivus in potestatem hostium deuenerit, nec multo post in tabernaculo Bosii repudiatis remediis expirarit, quum nullis vel benignis precibus adduci posset, ut bene speraret,& obligari vulnera pateretur, toruis enim oculis serociam spirans neminique respondens , tot scelerum poenas effugere accersita morte properabat. ne turpi incertar vitae desiderio, ludibriis ignominiaeque superesset. Caeterum eo praelio nobilitas prostrata fugataque est.& Martinus authoritate, gloria, atque opibus adauctus , soluto pudore dominatum arripuit, aboleuitque eius concilii nomen, quod populus sub Credentiae nomine instituerat, cuius decretis ipse dudum solenni sacramento adactus se staturum iurauerat. Sed ea moderatione S temperantia Martinus utebatur, ut nullum superbum aut insolens dictum ore vel gestu prorsus excideret: studebat tranquillitati, copiae,ubertatique rerum omnium, Paulique Soresinae aduersarum partium principis filiam matrimonio sibi copularat, ut & inimicis ducem opulentum detraheret, & pacem atque Ocium se maxime cupere ostenderet . at patritii ab his nuptiis repudiato Paulo ad Iordanem Ruscam Comensem se contulerunt: quamobrem Martinus maiorem indies gratiam, exactaeque prudentiae opinionem est consecutus. Ad confirmanda quoque populi studia declinand inque inuidiam, quum sumptuosus aedificare diceretur, omnes operas ad Ticinum conduxit, ut non procul ab Abiato oppido emissarium nauigabile derivata parte amnis ad urbem perduceret, ad facillimas subuectiones importandorum ex agris fructuum, qua incomparabili commoditate populus in quotidianos usus perpetuo frueretur. Sub id tempus variae patritiorum manus ab exilio latebrisque remotiorum oppidorum ad Othonem peruenerunt, patriam &sacerdotii sedem ex aut horitate pontificis repetentem. Hi nanque ianouam spem quae exules 2 miseros nunquam destituit erecta, undiq.

16쪽

s PAVLI IOVI Icoluerant, parabant arma Veteres amicos S propinquos qui domi remansitent nunciis ac literis solicitabant. Itaque Otho crescentibus viribus confecto noctu itinere ad Uerbanum clientelasque luas contendit, Aronamq. occupat,ut ea bello certa sedes soret, ct firmiores demum copias tuto cogeret,ad bellum Turrianis inferendum. His rebus cognitis Martinus quanta maxime potuit celeritate copias ex oppidis deducit, Pallavicinum euocat, quem in quinque annos Perampla mercede conduxerat, Ticinumque transgrellas ad Aronam castrametatur. Horum aduentu Otho quum diu terrestribus & naualibus copiis obsessus& oppugnatus, nihil vel repugnando vel erumpendo proficeret, sortunae cessit, deditoque oppido noctu profugit, ne in conspectum hostis deueniret,& suos ex pactione seruauit incolames. At Turrianus Aronae, Angleriae Brebiaeque arces demolitur, ut nihil in quo hostis tuto conssteret omnino relinqueretur. Exulante autem Othone . Martinus moritur, Philippoque fratri reipublicae gubernacula committuntur , verum ille confirmatis opibus ad principatum aperte contendens se praetorem in decem annos creat, certantibusque etiam Comi intestino bello Uitanis atque Rusconis,urbe potitur, praetoremque ibi de Vitanis creat,aduersarios expellit, in Voltare namque vallem usque persequitur. Sed tanta vis erat patritiorum exulum duce praesertim Othone, ut occulto metu plurimum angeretur,atq. ob id parandas sibi omnino nouas amicitias affinitatibus atq-

coniugiis existimaret, ut aliquorum nobilium assensu & studio stabilire opes, retinere vim praetorii iuris , imperii aut horitatem maiorum virtute collectam tueri posset. Itaque Guliermo Pusteriae patritio filiam nuptui dat, ipse tum caelebs uxorem ex Biraga nobili familia ducit, traditur etiam uxor Francisco Turriano,Iacobi patruelis filio, ex gente Castillionea, qua cognatione subnixus, dispersis iam atque attritis exulum viribus, ut impense parceret, Ubertum Pallavicinum exacto stipendii quinquennio missum facit, singulari Turrianae gentis incommodo: nam ille contumelia accensus,per occasonem quan iis maxime potuit artibus patritiis adhaerens Turrianos semper Oppagnauit. Sub id tempus Carolus Andegavensis . Narbonensi Gallia in

Italiam venit, euocatus ab Urbano pontifice aduersus Maniredum pontificiae maiestatis authoritatem patris S proaui more conuellentem. Huius amicitiam quum Turrianus magnopere appeteret,copias eius intra fines recepit,& commeatu,veste, armis liberaliter iuuit, ut

Gallorum praesidio firmior factus Pallavicini nobiliumq.exulum vini taulsaret, et quo praeclarius studium eius erga regem ostenderetur,

erram natione Gallum regis iamiliarem praetura ciuitatis ornauit. Philippus interea moritur repentino correptus morbo . Hic vir

belli pacisque artibus abunde instructus principis & domini spiritus geresat, virtute Martino par, sed astu & ambitione superior. Accepit impe

17쪽

OTHO. ' rimperium statim Napus,quem Napoleonem aliqui appellant, Papani

filius, vir militaris, callido tyranno quam moderato principi similior, etenim nihil illi antiquius suit quam Patritios caedere, proscribe re, omni biisque contumeliis atque iniuriis exagitatos, ad internitionem delere. Erat Laudi Pompeiae certus miseris & profugis receptus benignitate Uistarinae familiae cuius princeps erat Succius. Hunc Napus obsessa S capta urbe periculoso certamine vivum cepit atque

interfecit, necatis etiam in carcere eius gentilibus atque amicis. Fi-fragam vero familiam Uistarinae ex aduerso aemulam quae Turrianae factionis nomen tueretur, aduersariorum opibus ditat, & principem in urbe constituit. utque Gulier mo Montis serrati regulo ad quem sorte mortuo Pallavicino patritii exules confugerant, rerum suarum metum incuteret, traiecto Ticino ' admotis ingentibus copiis Viglebanum expugnauit. Hildem diebus Urbano vita iuncto, Clemens pontificatu a leptus enixe contendit,ut Otho 1 Turrianis reciperetur, praesertim populis id expetentibus, praediisque templo dicatis, S tota diuini iuris possessione potiretur. Caeterum Napus qui ad Othonis nomen fatali quodam metu expergisci, ac sermone & vultu inhorrescere erat solitus, pontificis literas ct preces, atque item minas superbe contemnebat. Itaque indignante pontifice tanquam rebellis N impius sacris interdicitur. Mediolani templa omnia clauduntur, sacrificiorum solennibus intermissis,populus dolet atq. angitur, neq. tamen timore conterritus postulare audet,ut admisio Antistite ira pontificis leniatur, simulque ciuitas his imprecationibus expietur. Haerebat imperii finibus Otho, ad eumque exules undiq. confluxerant, erat enim in eo praeclara authoritas atque ex honestissima belli causa repetendat patriae magna spes omnibus proponebatur. Quid enim aequius aut laonestius quam pro libertate sacrati Antistitis contra tyrannum impotentem, sevum, inferoriim q. furiis sacrosancti pontificis execrati ne deuotum, arma ferre, crudelique dominatu detrudere 3 Quum in his consiliis nobilitas omnis versaretur, ob idque in agro Vercellensi sepius coiret, Napus, Paganinum fratris filium, acri ingenio iuu nem, & nobilium caedibus assietum, Vercellensium praetorem designat. Petit a primoribus ciuitatis, ut eum recipiant, in magistratuque constituant. Ea res delata ad patritios qui Vercellis erant, omnium animos metu cocussit ac dolore succendit, nemo enim ignarus rerum, non prouidebat eo consilio Turrianum & eum quidem cruentum ferocemq. hominem Vercellis praetorem imponi, ut patritios suae gentis hostes urbe pelleret passimq.opprimeret, atq. omnibus in locis persequeretur. Itaq. exulum principes coacta armatorum manu aduentantem cum prauoriis insgnibus Paganinum in itinere obtruncant, quo nuncio Napus & Emberra adeo in vindictae cupiditatem exarsere, ut immani eorum iussit,omnis sexus S aetatis exulum propinqui, quum

18쪽

8 PAULI IOVI IPaganini cadauer ad Diui Dionysi templum atrata familia conuexi

set,ad eius tumulum tanquam hostiae mactarentur,& quod miserabile spectaculum fuit. ad sepulchra maiorum plaustris in urbem referrentur. Scribit Tristanus Scalchus adeo vesana rabie Napum sui illa comreptum ut Musca filius, ad quem postea ex diuturno carcere recuperati imperii laus peruenit, compraehense medico cui salutem ex L tali morbo acceptam referebat vitam vix impetrare potuerit, quum grauissime iuraret iuuenis, dolore atque inedia sibi vitae exitum inuenturum nisi vir sibi lalutaris & innocens, ab crudeli supplicio seruaretur. Napus tamen ubi totam immanis vindictae libidinem expleuit atq. ira deferbuit, id execrabile facinus detestari, in Emberrae saeuitiam cum externi repentinique homines, tum etiam raro sobrii culpam reserre, prorsus multa verborum ac vultus simulatione facti atrocitatem lenire . Nec multo post, ubi id populum grauiter tulisse animaduertit, ad mitigandam inuidiam Gallus praetura deiicitur, atque urbe ob iram ciuium excedere iubetur. Nihilosecius tamen Carolo regide interfecto lioste Mansredo rege, partoque Apuliae regno , Victoriam gratulatur, misso ad id munus Francisco fratre cum ornatissimo comitatu, donisque regalibus, qui alacriter susceptus , & donatus baltheo militari, regiaeque militiae honoris causa adscriptus . ita demum Mediolani vitam egit, ut ad imitationem Gallici luxus splendore, & domesticarum rerum apparatu Napum principem anteiret. Erat res Turriana in summo arridentis fortunae fastigio, cruciabaturque ingenti cura Ailtistes Otho,moestatque & extorris nobilitas errabat, ab infimo quoque regulo opem implorans, uti consumptis opibus atque a milli dignitate, quando toties repetita patria bellum graue & aerumnosum improspere & Diis haud dubie inuitis renouasset. Vigebat tamen in Othone mira constantia & spes incredibilis adipiscendi imperii sacerdotalis, & perinde infracto animo Patritii eo duce qui iustissimam praeserret causam, omnia sibi ad reditum atque victoriam faciliora fore existimabant. Erat inter extorres Squarcinus Burrus vir apprime nobilis & opulentus , vigoreque animi. atque armorum peritia illustris, cuius filia nomine Bonacosa, virtute, forma,& tacunditate insigni, Matthaeo Magno nupserat: Huic Otho Patritiique , Pallavicino per eos dies morte surrepto, imperium militare detulerant, inierantque -dus cum Guliermo Montisferrati marchione . Ferdinandi Hispaniae regis genero, eo consilio, ut maiore belli mole Turrianos oppugnarent. Destinabat enim sibi Guliermus si id bellum susciperet, multo maiores opes , multoque maius sibi inin dies imperium; verum externis soceri auxiliis sibi opus esse iudicabat, vi eximiae virtutis gentem belli cardinque artium maxime peritam Germanis & Gallis opponeret. Remanserant enim aliquot Gallorum turmae apud Turrianos ex his quos Flandrius comes Caroli

19쪽

dux in Italiam adduxerat, ipso enim in ea pugna intersecto, qua Pallavicinum & Gibellinos superarat, pleriq. ex eius equitatu, postquam debellatum esse videbatur, orbati duce, subs stere in Circumpadana

regione quὶm Neapolim usque ad regem contendere maluerant. Itaque ad Ferdinandum ipse Burrus in Hispaniam mittitur, ut legationi maior inesset authoritas. Is uti erat graui facundia, explicatis partium pariter atque hostium viribus, terminat Aque consiliis I rege copias impetrauit, impostisq. in naues sexcentis equitibus, ct aliquot ia culatorum & sagittariorum cohortibus, in Liguriam est reuersus. Nec multo post ab Savona superatis Apennina iugis cum ea manu ad Guhermum peruenit. Rex enim generum suum existimatione atque opibus augere, & prorsus efferre in spem ingentem amplioris imp rii magnopere cupiebat. His confirmati auxiliis cum Othone Bum rus S Guliermus ad Uiglebanum quod Turrianus praesidio tenebar. processere, tentata est per quatuor dies oppugnatio, promotis scalis,

ct in coronam circumdatis funditoribus & sagittariis,ita ut murus continenter propugnatoribus nudaretur. Sed Turrianus miles, pluteost ex crassiore materia pinnis coaptarat. quibus protectus magnam vim lapidum deuoluebat, vulnerabanturq. subeuntes, neq. spes vlla expugnandi oppidi nisi ingentibus balistis S machinis longo laboriosoque

opere aedificatis relinquebatur. quod tum minime conandum existimabat Burrus, ne ultra Ticinum oppugnando eo oppido haerens diutius

distineretur, quum superare amnem,& quamprimum oppidis Medio Iano proximis bellum & pauorem inferre cogitaret. At Uiglebanenses irrito hostium conatu ct felici suorum successu elati,quum Burrus

milites ab oppugnatione reuocaret, contineri minime potuerunt, quin adaperta porta protinus erumperent. Hos temere incumbentes, ins

Ientiusq prouectos Hispani suo more refugiendo & late pavorem sibi mulando opportune ludificati,, porta longius abstraxereadeoq. celtriter in gyrum reflexis turmis circumuenere, ut hostes quum se pene ab oppido interclusos cernerent,& in receptu multis confixi iaculis laborarent admistis Hispanis intra portam refugere cogerentur. ac mira impeditis atq. occupatis valuis, demissa repente cataracta densato omdine irrumpentes exclusissent, Hispani proculdubio sine vulnere oppildum cepissent. Ex Uiglebanensibus aliqui occis, plures capti. Periere, di intus aliquot equites Hispani simerne tegulis oppressi,caeteri permultatione facta cum his qui exclus fuerant, in castra redierunt Erat tum Ticino amni sublicius pons ad Turbicum victi impositus, muniti liquad capita lunato aggere, ' ligneis castellis,in queis binae utrinque Mediolanensum &Comensium cohortes, ad custodiam excubabant. Decreuerat sorte per eos dies Ticinus, ita ut expediti equites certas: vadis, haud magno cum periculo tranare posse viderentur. Itaque lothoniani equites ferme omnes & in primis Hispani concessores

20쪽

totidem pedites in equorum clunibus transportantes, in aduersam ripam euaserunt, & utrinque sub auroram improuiso aggeres adorti. magno tumultu,magnsique clamoribus subire coeperunt. Tanta celeritas Hispanorum fuit, ut in ea parte praesidium pene prius deiicerent, quam alterum 1 tota mole pedestris exercituS expugnaretur. Paucis interfectis, omnes Burrus potitus ponte, inuiolatos conseruauit, &quum liberaliter etiam dimitteret rogauit, ut ad reserendam eius beneficii gratiam iam tandem a Patritio sanguine temperarent,& sacrosanctum antistitem templo sedeque sua atque ipsos denique nobiles, patria atque penatibus dignos existimarent. Ob eam humanitatem, Burri nomen Mediolani & Comi clarissimum fuit, ct magna quoque pars eius laudis ad Othonem referebatur, vel inuitis S negantibus Turrianis, qui plebis animos his humanioribus ossiciis pietateque hostium deliniri posse metuebant. Huius Burri monumentum in Peristylio ad aedem Eustorgianam nuper vidimus, exesis literis & supe stante scutata equestri statua cum sceptro, imperatoriisque insgnibus ad veram oris effgiem depicta. Caeterum Burrus & Gulierinus

diffuso per Laumellinum agrum equitatu, atque inde cum magna agricolarum trepidatione Sepriensem ingressi regionem, ac demum transuersis itineribus Comensem S Ticinensem secantes viam, vicos Mediolano proximos invasere. Erat ad Caratum oppidum in aestiuis Narbonensium Gallorum equitum ala, ad eam reliquae Italorum turmae , at'. item cohortes uti conscriptae instructaeque erant Mediolano mittebantur. Napus interea quanto maxime conatu poterat suas atque externas copias cogebat, ut iusto exercitu cum hoste patenti in campo congrederetur. Sed dum a Parmensibus auxilia expectantur.

Carrocciumq. cum signis militaribus & Ualentes praetoriani instruuntur sic enim eos spectatae virtutis milites vulgo appellabant qui ad tuenda fgna delecti erant) Otho fit certior Gallos negligentius ut in nullo metu, vigilias obire atque eos noctu opprimi facile posse, si expedita cum parte copiarum Hispani equites mitterentur. Nec morare ad consilium delata, expeditionem suscepit Burrus, paucis lue hori S consecto per noctem itinere, Caratum peruenit. Forte Gallos It losque simul ea nocte liberalius epulatos altior somnus oppresserat,& vipites rari in statione segnius agebant, quum CaratenseS eXace bati hospitum iniuriis Burro faciliores aditus ostenderunt. Itaque maegnis clamoribus occupato oppido, nequicquam tentata defensione inermes discinctique equites capti, Italica que turmae eandem fortunam tulere. Sed quum victores ingenti potiti praeda captiuas indulgenter custoditis, corpora & equos curarent, assuit instructo agmine N pus , Othoque & Guliermus eodem sere temporis puncto superue-nEre. Commissa est extra oppidum pugna Burro atque Othone necopinantibus, foeda utrinque militum concursui oue, nam ct oppidum

... ia Germani

SEARCH

MENU NAVIGATION