Pauli Iouii ... Illustrium virorum vitae

발행: 1549년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

specto reliquus peditatus itemque equites effusi castris atque oppido .

protinus in fugam se coniecere. Ita prope sine vulnere perrupta & direpta castra plurimi capti, caesi pauci, adeo eius fugae foedo euentu ut non facile appareret utrisnam Fortuna humanis coeptis illudens, intra spatium septem horarum plus dedecoris aut militaris laudis attuli 1et. Otho praemente undique hoste inter tela volantia periculo ela iapsus, cum magna parte equitatus ex fuga Comum peruenit. Eum menses neq. intra urbem recipere neque ut diu in suburbanis aedi ficiis subfsteret, pati voluerunt; ne Turrianus victor, a quo iam plane defecerant, admoto exercitu per causam persequendi nostis, ipsorum agros evastaret. Praebuere tamen benigne & largiter commeatum, atque item sarcinaria iumenta, ct peritos itinerum duces. quorum fideli opera usus Otho, ad septimum lapidem, Lura ni Castellum primo petiit, atque inde prosectus superato Lugani lacu, ad Zornigium Subalpin um pagum contendit, in eo loco admodum tuto &sylvestri, aliquot dierum quiete recreatus, ad amicos literas dedit, ut de sua salute receptuque certiores redderentur. Sed non multo post

inopia & egestate compulsus deflexit ad Canobium insigne ct opulentum in ripa Uerbani oppidum. Ibi Otho admirabili facundia suavsus oppidanos claudentes primo portas mox bidui tantum moram fesso agmini concedentes adeo apposite seliciterque permulsit, ut repraesentata hostium suorum crudelitate, in amicitiam eos suam foedusque pertraxerit. Nec multo post coluere rursus Patritii exules seria me omnes : nam ubi fama perlatum est Othonem benigne amicoque acceptum . Canobii constitisse; unusqui'. vel inermis vel seminudus ex fuga atque ab hostium castris ad eum contendebat. Nam Turriani captiuos contenti spoliis statim dimiserant, ne qui selicitate in pa randa victoria praestitissent, humanitate vinci viderentur. Asiuit de Simon Locarnas inustato tramitum sexu ex fuga seruatus, agitatumque subinde est de renouando bello & maiore quidem spe, maioreque apparatu, adeo ut vix credibile videatur Othonem tantos gessisse spiritus neque unquam tot aduersis casibus succubuisse; qui iam quinquies bello victus , tot propinquis S clientibus saeuitia hostium amissis, summaque pecuniae & rerum omnium inopia circumuentus , neque ipse conquiesceret, neque hostes octo frui aiuque victoriis laetari pateretur. Erat enim iam plane quinque & sexaginta natus annos, sed viridi admodum vivacique senecta, atque aduersus omnem algoris aestusque contumeliam indomita. Sed fatale ei erat Fortunam vel improbe semper coeptis illudentem, patientia & magnitudine animi superare, exercereque se perenni vigilia iis cogitationibus atq. consiliis,

quibus dignitatem di patriam recuperaret, ct posteris cum insigni gloria late Imperium traderet. Inuenio apud ineptum quidem sed non iniucundum versibus rerum scriptorem,ab his familiis quae in Appenni

32쪽

is PAULI IUVII

ni atque Alpium tractu nobilitate, diuitii'. florebant, Othonem temperantia altitudineque ingenii & pietate venerabilem, benigne ac liberaliter fuisse adiutum. Fuere inter caeteros Solarii, Rotarii, Mala spinae, Scarampi & Ualpergae, qui in apparatum belli equos, arma, tela,

quadrigas, commeatum omnis generis, vestem, pecuniam contui runt. Apud generosas enim gentes quodam misericordiae genere animos permovebat,ea sortunae iniquitas, qua tot patritii diu extorres cerbeque proscripti,ad luctuosam egestatem peruenerat,quando iam

nihil eis usquequaque afflictis, praeter spem rubiginosaque arma supererat. Nec defuere voluntarii milites au Asta colonia, Taurino. Eporedia, Augu sta praetoria, Vercellis atque Nouaria. Gulierinus quoq. Montis serrati regulus in societatem certo scedere accitus est; quo duce superioribus anuis Hispanorum aduentu, Othonem & Burrum cum Turrianis infeliciter gimicasse demonstratum est. Subegerat hic in Montisferrati regione complura oppida, Albam & Aquas Statiellas. ct Alexandriam , postremoque Derthonam imperio suo adiecerat,potens aeque atqu e impiger habebatur, bella ex bellis libenter serebat. ut is qui apud eum erat exercitus, ex reliquiis Hispanorum: eorum enim aliquot in Itali a remanserant) ct ex sortissimo quoq. confectus perpetuis stipendiis aleretur. Comparatis autem copiis, terminatisque consiliis, statuere ut Simon Locarnas naualibus praeesset copiis. Culterinus cum terrestri exercitu ad Uerbanum progrederetur. Exornarat classem validam Simon, totamque oram ad Othonis studia con Uertera . Stabat a Turrianis Angleria. ad eam Otho S Simon deuoliuntur, oppidani refugiente in arcem praesidio se dedunt: arx uti ex ruinis temere & negligenter resem , quum machinas non perserret, certa pactione recipitur. Tum vero ad Aronam naualibus terrestribusque simul admotis copiis bellum transfertur. Arona & Angleria interiacente Uerbano,qua Ticinus effunditur, Sextanae atque Abidenae arcium in Hellesponto similitudinem reddunt. Sed Arona sicuti nobilitate inferior, ita opportunitate loci, situsque munitione celebrior exi sttinatur. In ea oppugnanda quum aliquot dies contriuisset Guliermus agendis maioribus balistis quibus tecta introrsus lapidum cumulis prorueret, S e classe Otho & Locarnas aedi ficatis more maritimarum triremium in summitate mali amplioribus caveis, atque inde scorpionum ingentium verutis muri pinnas defensoribus nudarent , prae sidia milites N periculo suo & oppidanorum lachrymis permoti, ea conditione deditionem secerunt, ut nisi triduo opem serret Turri anus, ipsi arcem atq. oppidum relinquerent. Vix dum consectar erant deditionis tabulae, obsidesque recepti quum Cassonus Ticino superato, quadrato peditum agmine di praemissis Germanis aduentare nunciatur .: Tum vero impigre aciem instruit Guliermus, e classe

promptissimi propugnatores terrestribus copiis se coniungunt, edi

33쪽

OTH Οι tiorem occupant locum, seontemque maxime veterano atque armato milite firmant. Sed Cassonus coniectura iudicans validiores co hortes equitumque turmas in seonte fuisse constitutas, ex duabus Germanorum alis alteram in dextra coniunctam legioni consistere iubet. in qua Musca eius Dater, & Andreas atque Hereccus patrueles curabant; alteram ipse obliquo flexu in latus S terga hostium duxit: harein lixas ignobilesque manipulos inuecta magnum tumultum ab tergo

excitauit, adeo ut Germani caedendo, sternendoque obuios in interiora castrorum penetrarint, coactusque sit Guliermus nondum contracta in seonte pugna, equitatum suum conuertere, opponereque Germanis, qui foeda strage cuncta compleuerant. Sed dum German rum audacia reprimitur, praeliumque atrox in medio nis scetur, tota acies respectare ac mox nutantibus vexillis circumagere sese trepidanter coepit. Non defuit occasioni Cassonus, statimque iussit alteram alam, relicta legione inseontem procurrere, Ea vis irrumpentium fuit ut priusquam Turriani pedites appropinquarent,Guliermus ancipiti acie circumuentus funderetur, atque uniuersi terga darent, ex fugientibus complures, classis peropportune adpulsa littori excepit minoreque ob id caede Turrianus victoria est potitus, quod pedestres copiae tardius appropinquantes in vacua castra impetum fecerant, praedam autem quae alioqui exigua non erat nobilitauit Guliermi tentori-Um Maurisiaco opere acu pictum, cum instrumento militari admodum luculento, quo olim a socero Hi spaniae rege donatus fuerat. At Guliermus perrumpens cum equitatu Ticinum iter intendit . Otho &sii non ὁiuersis itineribus cum reliquiis profligati exercitus , hic Comum, ille Nouariam se receperunt .r Rebellarant ut diximus a Turrianis Comenses Accursio Cutica praetore, Simoneque recepto , neque tamen ad patritios defecerant, medios enim se gerere,& neutris studere malebant, quam Turrianos iam plane victores, grauioribus iniuriis atq. offensionibus aduersum se concitare: & magnopere surrianis faueoatUitana factio, quae iam pridem Philippo opem ferente Ruseonam armis deuictam principatu deiecerat. Ubi igitur Simon aduenit concionando passim, coepit Othonem & patritios primoribus ciuium obnixe commendare, uti indigne pulsos domo, proscriptosque & crudelissime a plebeiis hominibus diuexatos. Quem

inquit exitum consiliis nostris expectamus postequem defecimus eniti ut aut acre bellum geramus aut insolentissimo Tyranno seruia mus, ct ab his trucidemur, qui maioribus nostris patria expulsis tecta huius urbis & moenia in cineres redegerunti Concordia nunc maxime opus est Ciues, ut libertatem cum dignitate tueamur. Otho supplex, ct Patritia gens orant, ut nostra ope in patriam reducantur , ad id vires abunde supersunt, ut omnia mature atque feliciter confici

posse speremus, dum Turrianus debellatum putat, ct solutus metu

34쪽

M PAVLI IOVI I

victoria sua superbe laetatur. Erat Simon vehementi eloquentia, di ea quidem aut noritati atque opibus aequali, ipsaque carceris calamitate clarior euaserat, cuius indignitas, multorum animos ita permouerat, ut Turriani non mediocri inuidia deflagrarent. Eo modo Comenses tumultuario studio & subita quadam acclamatione, Othoni, patritiίsque adhaerendum decernunt, sed ne statim per Decuriones decretum scriberetur , ambo urbis Consules obstitere. Henricus

scilicet Advocatus, & Gaspar Ficanus Uitanae principes factionis. His sese opposuit Ioannes urbis episcopus, qui Othonem studiose admodum colebat, patritiorumque exulum causam insigni pietate ardoreque suscipiendam arbitrabatur. Ita tumultu exorto diuisus in duas factiones Populus , arma corripuit, mediaque in urbe atrociter est dimicatum. Lucterius Rusca ct Simon, aduersarios e foro multis illatis vulneribus in Praetorianas aedes compulerunt, cotinuatoque certamine, Praetorio atque urbe, captis consulibus eiecerunt. Nec mul-xo post constituta ad arbitrium Republica & excisis Vitanorum tumribus , Otho e Nouaria publicis literis est euocatus. Is primus dies Othoni e tantis calamitatibus felix illuxit, nam ab eo dehinc die. vii rerum scriptores reserunt fortuna Turrianis nusquam arridens eos Etanto fastigio continenter detraxit. Exceptus est Otho a Ioanne Comensi episcopo, Singulari cum honore, priuataque eius pecunia ad exornandas copias est adiutus. Caeterum Lucterius & Simon conquisitis undique equitibus, atque item sagittariis & scutatis cohortibus e Uerbano di Lario, Luganoque & Belitiona, armataque etiam in primis Comensium iuuentute iustum prope exercitum coegere. Interea Otho exulesque Patritii ad se Comum acciuere Ricardum Langustum Laumelli Comitem, virum bello acerrimum & Turrianis ex Gothi redi fratris nece, vehementer insensum. Adduxerat is veteranam cataphractorum alam, ex his qui sub fratre meruerant, statimque ei omnium copiarum Imperium magno assensu delatum est. His comparatis Otho concionatus ad Comenses, gratias cunctis eorum ordinibus humaniter egit, quod liberali & egregia voluntate defendendas ipsius iniurias opportune suscepissent, militaremque operam promptissimis animis prestarent, aduersus Turrianos impios execrabilesque homines, atque ob id toties a summis Pontificibus inferorum poenis cruciatibusque deuotos, cuius studii immortalisque beneficii memoriam , nunquam esset E memoria deleturus. Ioannes urbis episcopus ad haec totius Populi nomine respondit ea mente Comenses eius optimae causae studio adductos sumpsisse arma, ut proficiscentem ad patriam sacratamque sedem suam. eductis vexillis sequerentur, fierentque eius victoriae socii atque participes, quam Dii iustitiae defensores vltoresque nefariae tyrannidis aduersus impios &iai quos homines pollicerentur. Proinde laeto animo in hostes contenderet a

35쪽

OTHO. asderet, ipsos enim si bellum extraheretur, societatis initae fidem atquς amicitiam constantissime seruaturos . Nec multo post Otho pro se ctus ad Licinisorum posuit castra. Ea urbs quondam insgnis & nota Ptolemaei temporibus, in minores abiit pagos , dilapso, uti videre est, Eupyli piscoso lacu, in cuius ripa peramoenae fertilitatis Licinitarum adiacebat, eius regionis tractum corrupto vocabulo Incini plebem vocant; asserunt non nulli ex vehementi terrae motu Eupylum

caeco hiatu terrae haustum subsedisse, profundioribusque inaequalis aluei locis, reliquisse exiguos quinque lacus E quibus Lamber amnis

emittitur. Eius regionis Incola: Othonianos laetis animis exceperunt. At Napus ubi nunciatum est Othonem a Comensibus receptum vehementique Simonis & Rus conorum studio adiutum, instaurare bellum; dixisse sertur ad conuiuas superbo fruoque ore quum e mensa

discederet, paruo ut arbitror, labore nostro, magnum certe negocium agasonibus nostris asseremus. sunt enim nobis horum manibus &exules, ct ipsi rebelles infidique Comenses, latronum more laqueis puniendi, atque ita properantius atque turbidius quam soleret, veluti rapiente fato. in fostem Porta Ioui a copias eduxit. Pridie enim Cassionum fatali errore praemiserat cum Germanis equitibus, qui Canturium quinto ab urbe Como lapide opportunum oppidum praeoccuparet, ne eo ad excursiones faciendas hostis potiretur, & ut inde ipse proximos Comensum agros evastaret. Posuere vitiferis in collibus

urbem Canturiges antiquissimi populi, authore Strabone, sed ea demum mutante cuncta aeuo consenescens, in oppidum abiit. Turrianorum hic erat ordo, praecedebat Pontius Amatus praetor cum legione urbana S mercenariis equitibus; ipse Napus relicto ad urbis custodiam Oldrado Tangentio insequentis anni praetore designato, propinquos omnes amicosque & familiares citato & disiuncto agmine secum trahebat. Eodem die quo Cassonus Canturium est profectus . Othoniani ad Caracam nobilem olim urbem supra Lambrum deflexere,ea Ptolemaeo nota,hodie desectisvltimis literis antiquum nomen retinet. Quum ibi de inserendo bello a ducibus in consilio sententiae dicerentur, e Decimo vico sacerdos quidam pernici equa deuectus ad Othonem peruenit. Erat enim Decimi praeclarum Othonis nomen, nam ab adolescentia sacris initiatus, summum in eo pago sacerdotium a pontifice impetrarat, unde postea, ct in aede maxima Mediolani, &indiui Ambrosi templo canonicas dignitates fuerat consecutus. Is sacerdos Othoni nunclauit, Mediolanensium copias cum praetore, ipsosque Turrianos principes, sub occasum Solis Decimum peruenisse, cuncta ibi militari strepitu compleri, & tumultuosus atque acerbius quam pro sociorum consuetudine milites, tecta, cubilia, stabula, pulsatis hospitibus, eiectisque iumentis occupare, nec adesse

Germanos qui pridie ad Canturium pra cessissent,proindeTurrianos

36쪽

is PAVLI IOVI Iea nocte posse deleri,si improuisus consecto per noctem itinere dispersos atque sopitos adoriretur. Hoc nuncio maxime laetatus Otho, Dii

inquit quia Decimo dignitatis initia praebuerunt, non inani procul dubio loci omine promissam nobis de hostibus victoriam dabunt: atque ita tota re ad consilium delata, singulari omnium alacritate decernitur, non pretermittendam rei gerendae occasionem, & eo quidem ardentius atque audacius, quod & antea per exploratores de Casso ni consito atque itinere certius cognouerant. Nihil enim aeque metuebant qu3m aperto in campo manus conserere cum Germanis equitibus, quorum vim atque impetum duce praesertim Cassono, iam tribus in praeliis serre nequiuissent. Otho , ut li caedibus impollutas seruaret manus, Ricardo Langusto copiarum Imperium dedit. Isuper induitque sibi lintheam stolam, sacerdotali habitu multis striatam rugis, praeserrique sibi iussit argenteam crucem veluti pacato itinere. Sacri Imperii sui sedem aditurus . Magno demum silentio de secunda vigilia Ricardus castra mouit, tribusque ferirab horis ad Serenium vicum est peruentum: inde praemissi speculatum expediti equites, ducibus agricolis, non multo post renuncia uere apud hostes, ut in ipsis conticinio accidit, cuncta quieta nocturnique illentii plena, conspicitantum semi extinctorum ignium fulgorem, nec exaudiri castrorum fremitum, ita ut nec ad ipsos quidem pagi aditus frequentium vigilum stationes esse iudicarent. His diligenter exploratis, S instru -ctis ordinibus priusquam dilucesceret, in conspectum oppidi se dedere, oppressis aliquot excubantium. Id sine facibus iter, ct flenti quidem Luna consecerant, ne ab alta sacrae turris specula, patentibus in campis vaga lumina cerneretur. Eo inopinato hostium aduentu exterritus Napus, vix spatium habuit ad induenda arma: Tubarum tamen clangore,& pulsu tympanorum cuncti excitantur. Pontius Praetor legionem nondum plane instructam in apertiorem locum edacit, equites aggregantur, magnis clamoribus pugna committitur: pugnabat in hac parte Langustus admirabili virtute, interfectoque Pontio praetore, stratisque vexillis, legionem cum multa caede pepulerat. quum altero egressu & angustiore quidem via prouectus in aciem Napus irrumpentibus Comensibus occurrit, ut eum Fortuna Simoni infensissimo hosti obiicere videretur. Eo in loco summa contentione aliquandiu dimicatum, quum Turriani proceres in prima acie, de Imperio, de vita, sortunisque omnibus dimicarent. Ex aduerso autem Simon & Lucterius Rusca incitati esseratique diuturno inimicae gentis odio, in aduersos vesano impetu deserrentur. Inalbescente iam caelo AndreottusTurrianus interficitur, Franciscus qui hosti, equi frenum comprehendere auso, dextram ingenti gladio detruncarat, multosque huc S illuc concitato equo vulnerarat, Cusipide in inguen

coniecta conseditur, Napus ipse equo deturbatus quum in purpu

37쪽

OTHO. rea trabea coenoso in loco volutaretur a Ruscono milite capitur, seruaturque aegre ab irati Langusti gladio, deprecante Oilaone, & tre pidum perhumano sermone consolante. Capiuntur quoque in ea aduersi prirhisuga summae spei adolescentes Conradus cognomento Musca & Guido Turriani, hic Francisco, ille Napo genitus erat. Quibus aliquot post annos carcere eductis , paterni Imperii decus Fortuna restituit. Itemque Hereccus superioris Pagani ex Hermano pronepos , Lombardusque eius patruus, ct Cauerna pater Pagani iunioris Patriarcha: Aquileiensis & Napi germanus frater. Hos omnes Simon atque Lucterius, tanquam peculiari ipsorum sorte Comensiumque militum felici virtute stuperatos & captos Comum deducendos curauere, ut in Baradelli arce custodirentur. Ea est arduo in monte excelsa Turre insignis a Luithprando Longobardorum rege ante octingentos annos aedificata, ut late speculam in subiectos campos ad tutelam urbis praeberet. Ferunt Simonem , quod eius animi ferociam victo ria mitigasset, non aliter insultat se Napo quam ut diceret, Non reposcam a te sanguinem & opes Nape, postquam Dii me voti compotem

fecerunt, sed a quo iure poenam Talionis, experieris enim tantum, quale cruciatus & contumeliae si genus , in cauea ferarum more cu

Hodiri. Et vir certe sapiens & egregie sortis inter paucos numeraberis, si ea quae ego diu miser & non semper infelix tuli pari patientia feres. Napus constanti animo fabrefactam cancellatis trabibus caueam

intrans, nihil pro se, sed tantum pro Guidone & Musca deprecari, semeritas poenas luere. Eos vero qui vitae innocentia nihil durius mererentur humaniter custodirent. Non caruit scribendi legendique solatio Napus, Caeterum adeo acerbe custoditus est, ut ei neque Cultelli neque forfices concederentur, quibus sibi mortem consciscere posset, unde illi ad deformitatem praelongi ungues,promissa caesaries, ct illuvie turpis barba prouenerant. Reliqui, & ante alios Musca &Guido decori iuuenes , cum Lucterii generosi viri humanitate, tum

racati iam Simonis indulgentia, liberalius adseruati. Otho memoralli potitus victoria, ante omnia apud duces militesque grauiter atque humaniter egit, ut moderate victoria uterentur, caedi vindicta q, finem imponerent, spoliis contenti essent captiuosque dimitterent. Agen

das pure Diis immortalibus gratias , quod toties bello profligati, atq.

omnibus exilii, fugae, atque egestatis oppressi malis, septies acie victores hostes tantisque subnixos opibus, ad internitionem eorum nominis , unius horae momento debellassent. Remisere impetum patritii condidereque extemplo gladios, commouerat enim generosos quorundam animos, Francisci cadauer lutulento in solo foede proculcatum , cuius etiam caput gregarius miles ob seatris necem, deci

sum trunco, hastaeque prefixum victoribus pariter & captiuis ostentabat. Fuerat Franciscus Napo fiatre uior &asperior, ut pote qui i

38쪽

nutantem in consilio Napum ad sumendum de captiuis Theobaldo isque presertim supplici uiri, vehementibus literis impulisset, semper que acerbissime grassatus in nobiles ciues , plebem satis superque sua

temeritate concitatam ad audenda facinora intemperanter accendi

set. Tum vero Oldradus praetor clade Mediolani nunciata, aduocare in consilium cives , plebem ad arma vocare . At ciuium optimus quisque eius imperia contemnere, de pace ct de concordia plurimum loqui, in virtute pietateque Othonis antistitis spem reponere, proptereti sanandae ciuitatis & parandae quietis occasionem diuinitus oblatam arbitrari, postquam uniuersi sere proceres Turriani qui renouare bellum possent, aut in acie essent caec, aut in suga capti. ad manus hostium peruenissent. Quibus rebus Oldradus valde conterritus, ac sibi timens, in praetorium se recepit. Interim Cassonus de aduerisso praelio certior factus e Canturio Mediolanum peruenit, ratus aut patrem aut patruum, aut certe reliquos familiae principes ex suga iavrbem se recepisse. Sed ibi de suorum calamitate certior factus, non deserit sese,& quum non statim admitteretur refractis portis introductoque armato agmine in sorum contendit. In eo tumultu suburbani incolae Comensis portae, postremos ex Callanianis equitibus inuaserunt, ex his multi vulnerati exutique armis & equis diffugerunt. Porro Cassonus urbem percurrens & veteres amicos plebemque presertim ad arma euocans, crebro libertatem se aduersus vetereS tyrannos defensurum repromittens, quum nemo Commoueretur desiperatis rebus Romana porta se proripuit, adeo enim ex eventu eius pugnae, apud omnes populi classes, veteris ima dii &fauoris ardor territis mentibus exciderat, ut nemo vel egregie factiosus in medium prodiret, qui proferre vexillum auderet aut Turriani Imperii nomen ledefensurum profiteretur. Hinc videre licuit quantam rerum animorrumque mutationem aduerse pugnae casus attulerit, adeo ut facile iudicari possit, in toto tuendi Principatus negocio, nihil omnino esse populari praesidio incertius aut inanius. Cassonus continenti cursu , Laudam Pompeiam peruenit: ubi quum minime reciperetur, Crerito nam atque inde Parmam ad veteres amicos confugit. Eodem die Mediolanenses ad Othonem legatos miserunt, qui omnia amica pacata 'que ingressuro urbem pollicerentur. Ita haud multo post insigni pompa in speciem triumphi Mediolam receptus, cunctos qui aduersarum partium fuerant metu liberauit, habuitque orationem ciuili clementia ct Christiana pietate plenissimam , pacatisque omnium animiS respublica ad eius nutum constituta est. Creantur quoque, Ptarior quidem Ricardus Langustus:& Magister equitum Simon Locarnas;quorum illustri virtute se victoria potitum Otho gratissimo animo praedicabat. Dedicauit subinde aram in templo maximo Diuae Agneti quam in praelio voverat, addiditque agros in alimenta iacerdotum,

39쪽

qui quotannis eius diei memoriam celebrarent. Idque adhuc in v bibus Mediolanens Imperio contributis, Praetores Decurionesque ad tubarum cantum instauratis sacris religiose repetere, post ducentos & sexaginta annos videmus . Pugnatum est duodecimo Calendas Februarii anno , Natiuitate Christi Milles mo ct Ducentesmo septuagesimo septimo. Eius vero summae victoriae hi storiam Otho pingeniadam curauit in Angleriana arce, regio sumptu ab se aedificata, extant que adhuc in maximo testudinatoq. conclaui incorruptae praeliorum cum veris ducum vultibus imagines, Latinis elogiis passim singula rerum argumenta indicantibus, quanquam Musca Turrianus postea victor, recciati calce, maculare potius uam obliterare eius in laus at iustoriae memoriam contenderit. Auxit eius diei laetitiam Bona cois Burrae partus, ea enim nocte sua ad Decimum pugnatum suerat, Magno Matthao filium peperit, cui ob Galli canium caleario ne men inditum serunt. Hic est qui posea omnes eius saeculi principes di duces , magnitudine an inii liberalitate atque Imperatoria laude supera- uit. His consectis rebus, Ctho ad expugnandam montis Oiphani arcem copias misi, in quam Turrianorum reliquiae confugcrant, vexabantque inde diurnis nocturnisque decursonibus sociorum agros.

Ea arx ad tertium a Como lapidem imposta cst monti qui ob id Orphanus appellatur, quod undique discretus atque abiunctus a caeteris ab ima planitie molli fastigio in nemorosam cautium metam adsur,it, insidetque vir militari ad Coxiae torrentis vallem, qua iter est ad Licini serum. Haec quum machinis capi non posset, peribus circum-υallata, sexto demum mense fame domita est. Deseuiit in muros Otho, sed non plane totam diruit, ita vi Guido e carcere elapsus, rerumque potitus, eam post viginti annos facile restituerit . Eue se montis Orphani arce Turriani finibus excessere, & veteres eo iarum clientes, quum Othonis Elementiae salutem minime commitia tendam iudicarent, in Cremonens, Parmensque agro,'& in Vene tia ad Aquileiam familiae proceribus aggregabantur . Tum vero Otho 3 belli studiis ad pacis ciuilisque administrationis munia conuersus, ciues de se bene meritos locupletare, omnibus Iustitiae a que humanitatis officiis nouas amicitias parare, Procurare res diuinas , singularique moderatione principis simul sacrique pastoris

officia implere . Quum in his rebus esset occupatus, renatum est repente bellum initio a Laudensbus exorto, nam Othone mirum in modum Vistarinis fauente, qui uti diximus Principatu puls redierant, aemuli eorum , quum neminem ciuem dominatu potiri , pati vellent, ad se Cassonum & Gothiseedum atque item Rai murr- dum ab Aquileia cum magnis copiis acciuerant , indeque auxi Iiis Cremonensium S Parmensum adaucti in agros Mediolanensium se se effuderunt. Cassonus multis expugnatis dereptisque oppidis

40쪽

PAVLI IOVI ITritio I demum Vaprio in Ripa Abduae occupatis Lambrum trai cit . eonflixitque collatis signis cum Mediolanensi legione & urbano

equitatu, qui cum Carroccio temere v'. ad sanctum Donatum Romana porta processerant. In hac pugna Cassonus paucis caesstupra viginti septem spectatae nobilitatis centuriones cepit, & in his Mutium Sores nam, Gasparem Uicecomitem, S Antisonam Uercellinum, &praeterea magnum numerum peditum atque equitum . Quidam authores sunt Othonem cum expedita manu ad Cassianum vi'. proceos ste in Ripa Abduae situm , ut primis hostium incursibus occurreret.

maioreque conspecto hostium exercitu, refugisse ad Gorgonciolae vicum , superventuque hostium, non aliter seruatum quam munitione sacrae turris, in quam nemini cognitus ascenderat. At Callanus eius pugnae successu elatus per suburbana ad Ticinensem portam adequi tauit,terroremque ostentatis copiis ad solsas undiq. circuntulit. Tum vero Otho in tam graui periculo mira usus constantia, fidis cohortibus portas firmare, praetorem in soro cum signis militaribus excubare , suspectos ciues apud se habere, eoque vultu cuncta administrare. vi in multa dissimulatione pavoris, excellens sortitudo & prouidentia singularis eminere viderentur. Nec multo post Cassonus nemine ex

veteribus amicis, uti siperauerat, ad se concurrente retro vertit agmen

transgressusque Abduam ad oppugnandum Bregnanu na contendit. Discessu hostis Otho recreatus, nihil potius aut expeditius existimauit,quam o Monteferrato Gulierinum veterem socium S militari laude florentem euo care, quo duce vim hostis acerrimi propulsaret. &insgri apparatu conatuque egregio bellum conficeret. Nec ita multo rost Guliermus accepta ingemi pecunia Mediolanum venit, statimq. berali stipendio ad quinque annos Mediolanensium, Othonianarumque partium aduersus Turriarios eorumq. socios, Imperator deligitur. Nec mora cum eo praetores Antonius LangustusTicinensis,& Lucterius Rusca Comensis, exercitum instruunt,Carroccium educunt:Duo autem praetores erant, quod coarctarat Otho Praeturae tempus ut pluribus honorem impartiretur, eoque beneficio plures ciuitates atq. familias sibi conciliares; nam qui annuus fuerat Magistratus, semestris effectus est, ea lege ut qui designatus esset praetor dignitatis in sigilibus uteretur, sed exclusus iurisditione, bello tantum collegae operam nauaret. Caeterum promotis castris, ad Uaprium recto itinere peruentum est:habebat id oppidum cum arce traiiciendi fluminis opportunitatem. Itaq. arx magnis utrinq. viribus oppugnata de senseq. est bellumq. protractum, ita ut nihil preter vastationem agrorum incendiaq. villarum, memorabile gereretur.Verum Gulier mus noui consilii rationem susceperat, ut resecto adTicinum ponte, ultra Abditam bellum. transferret .vat in castris Otho,et ab alia parte Rai mundusTurrianus.

ab ius uti decuit a sacratis viris Bergo mates legati impulsi ab optimis

SEARCH

MENU NAVIGATION